Archivio del Comune di Bormio, Quaterni consiliorum sorte primaverile 1608 4 13 maggio 1608

Persone
Domenica Mottisella di Semogo

Il consiglio vota in favore della liberazione dal carcere di Domenica Mottesella imputata di empia eresia e di stregoneria in quanto, nonostante i tormenti ai quali è stata sottoposta, ha negato sempre ogni imputazione. Si ordina però che non possa uscire di casa né di giorno né di notte e, nel caso che fosse venuto all'orecchio del Tribunale l'inosservanza a tale ordine, sia di nuovo incarcerata. Deve inoltre garantire di assolvere ogni spesa per il suo sostentamento fino a scarcerazione avvenuta.

1608. Die mercurii 4 mensis maii.

In stuffa maiori Pretorii, ritu solito etc.

[…] Item ordinatum fuit quod Dominica, cognominata Mottesella de Semogo, (1) in carceribus Communis iniecta causa imputationis prave heresis et malefice etc., de quibus apparet in processu (2) etc., cum ipsa (non obstantibus martiriis torture quibuscumquam etc.) pertinax fuerit et noluerit quodcumque confiteri etc., sit a dictis carceribus talis qualis incarcerata fuit relaxata, ipsam in omnibus expensis ipsa de causa tam cibariis quam aliis omnibus usque ad exitum eius a carceribus inclusive condemnando, sub pacto, lege et conditione sine qua ipsa Dominica non relaxata esset etc., quod dicta Dominica aliqualiter nec ullo tempore ab eius domo die nec nocte exire possit, causis sic predicto magnifico concilio bene visis et consideratis, ita ut et quotiescumque notum fuerit offitio de hac inobservantia, quod statim dicta Dominica denuo conducatur sub viribus Communis, et tunc ulterius contra eam procedetur arbitrio magnifici concilii Burmii; sed a dictis carceribus non relaxetur donec magnifica Communitas de dictis omnibus expensis factis et fiendis satisfacta erit complete per idoneas fideiussiones vel aliter aut alio modo etc., et quod interim detineatur in stuffeta Pretorii inferiori (3) eam (a) cibando assibus (4) quinque panis et aqua ad eius beneplacitum.

1608. Die 13 mensis maii. Est facta estimatio in solutum de bonis suprascripte Motteselle et ideo relaxata fuit sub pactis et conditionibus de quibus in sententia etc.

(a) Segue cancellato: pane.

(1) Già inquisita nel 1600. Cf. anche il processo a Maddalena Gonella ( SB047).

(2) Non ci è pervenuto.

(3) Per la stuffeta inferior cf. anche SB062.

(4) Com. as "asse, quattrino", voce usata nella frase vès a l'as "essere all'ultimo spicciolo" (Monti 7), it. ant. asso "unità convenzionale di peso per regolare le proporzioni dei componenti nella preparazione della polvere da sparo" (LEI 3.1, 1523).