Archivio del Comune di Bormio, Quaterni consiliorum sorte estiva 1583 14 ottobre 1583

Persone
Vitale di Filippo Casteleir di Semogo
Procedimento giudiziario
Baldassarre Baroni contro Vitale di Filippo di Casteleir di Semogo, per aggressione (16 giugno - 3 agosto 1583; 14 ottobre 1583)

Condanna di Vitale di Filippo di Casteléir di Semogo, querelato da Baldassarre Baroni, per averlo ferito a un occhio nell'osteria di Semogo, dopo essere stato ingiuriato con diversi epiteti, fra i quali strion.

1583. Die lune 14 mensis octobris.

Convocatum et simul congregatum magnificum concilium Burmii in stupha magna Pallatii, sono campane servitorumque citatione, ut mos est, quod consilium fuit in concordia et nemine discrepante quod Vitalis Philipi de Casteleir de Semogo sit condemnatus in libris undecim imperialibus eo quia, irato animo, dedit pugnatam unam super oculo sinistro, cum notabili percussione et effusione sanguinis, Balthesari, filio Nicolai Dorici Barone de Semogo suprascripto, et hoc ultra damna per eum Balthesarium passa, et caniparius maior presens teneatur facere recipere et rationem predicto Communi reddere.

Item quod dictus Balthesar Nicolai della Barona sit condemnatus in libris decem imperialibus eo quia irato animo dixit Vitali de Casteleir: Lladro, bec[h], morder, traditor, scielm!, ut in processu superinde formato legitur, et ulterius teneatur revocare talia verba aut ea manutenere secundum Statuta. Qui Balthesar revocavit in omnibus iuxta formam Statuti Burmii coram magnifico dicto consilio in stupha magna Pallatii convocato die januarii 1584.