Lombardia Beni Culturali

Curia vescovile - Archivio capitolare

238

Cartula venditionis

1053 luglio 30, Pontirolo (Canonica).

Ferlinda monaca del fu Bennone, da Sermenzona, e vedova di Alberico, da Medolago, insieme con i figli Odelrico, Vuazone e Attone, nonché Gisla del fu Arderico, da Cambiago, moglie di Odelrico, e Imiltruda del fu Enrado, da Morengo, moglie di Vuazone, con il consenso di Arduino conte di Bergamo, vende ad Ambrogio vescovo della Chiesa di Bergamo i beni immobili nelle località Medolago, Torre di Medolago, Mozzate e Bennaco, per cinquanta libbre di denari d'argento.

Originale (A), 236 (A XVII). A tergo, di mano del sec. XII: Cartule Sancti Alexandri de omnibus rebus terretoriis que fuerunt de heredes quondam Alberici in Medolac[o].

Edizione: LUPO, II, coll.637-638 (excerptum).
Regesto: SAVIO, I, 2, p. 52.
Cit.: RONCHETTI, I, p. 161; DENTELLA, I, p. 106; BELOTTI, I, pp. 256-57.

). Pergamena con piccole lacerazioni all'altezza di r. 2; mm. 617 x 300.
All'anno dell'era cristiana 1053 corrisponde effettivamente, nel mese di luglio, l'indizione sesta: resta invece l'incongruenza dell'anno d'impero di Enrico II (III), che dovrebbe essere il sesto, e non settimo, come nel documento.

(ST) In Christi nomine. Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi milesimo quinquagesimo tercio, secundo Henrico gratia Dei imperator | augustus, anno imperi eius septimo, tercio kalendas aug(ustu)s, inditione sexta. Constat n[o]s Ferlinda filia quondam Bennoni, de loco S[ermen]|zona, et relicta quondam Alberici, de loco Medolaco, veste et velamen sancte religionis induta, et Odelricus seu Vuazo | atque Atto germanis filiis quondam suprascripti Alberici, mater et filii, seu Gisla filia quondam Arderici, de loco Cambiago, et coniux | predicti Odelrici (a) atque Imiltruda filia quondam Henradi, de loco Mauringo, et coniux suprascripti Vuazoni, qui professi summus le|gem vivere Langobardorum, mihi qui supra Ferlinde consentientes suprascriptis filiis et mundoaldibus (b) meis seu nobis qui supra Gisle et | Imiltrude similiter consentientes suprascriptis Odelricus et Vuazo germanis iugalibus et mundoaldibus nostris, et ut lex abet | auctoritas una cum notitia Ardoini comes commitatu Bergomense seu cum notitia de propinquioribus parentibus meis | qui supra Gisle, quorum nomina subter leguntur, in quorum presentia vel testium et reliquos hominum certa facimus profession[e]| et manifestatione eo quod nulla nos patimus violentia ab ipsis iugalibus (c) et mundoaldibus nostris nec ad quempiam h[o]|mini persona, nisi nostra bona et spontanea voluntate hanc cartulam vinditionis facere vise summus quicquit fatetur, sed | accepissemus nos qui supra Ferlinda et Odelricus seu Vuazo atque Atto germanis, mater et filiis, seu Gisla coniux suprascripti Odelrici | et Imiltruda coniux predicti Vuazoni quiaccepimus pariter a te domnus Ambrosius episcopus sancte Bergomensis Eclesie et filius | quondam Lanfranci, de loco Martiningo, argentum per denarios bonos libras quinquaginta, finitum pretium, sicut inter nobis convenit, | pro cunctis casis et omnibus rebus terretoriis illis iuris nostris, que abere visi summus in eodem loco et fundo Medolaco seu in | Turre et in Mucade atque in Abenago et in eorum terretoriis vel vocabulis locis, ut dictum est, suprascriptis rebus terretoriis, tam casis | infra castro quamque et foris castro nostra portione de capella una que est edificata in honore sancte Marie, quam aliis | edifitiis, areis, curtesitiis, ortis, clausuris, vineis, campis, pratis, silvis castanis, ceretis et roboretis, arboribus fruc|tifferis et infructifferis, cultis et incultis, divisis et indivisis, ripis, rupinis hac palutibus (d), molendinis et pis|cationibus seu omne usum aque aquarumque ductibus vel decursibus, pascuis et communaliis seu portum aque qui dicitur Addua, | omnia et ex omnibus nostrorum iure pertinentibus in integrum; et sunt suprascriptis rebus terretoris totis insimul, estra pasculum et communa|lia, per iustam mensuram iugias legitimas duodecim, et si amplius in predictis locis et fundis Medolaco seu Turre et in Mucade | atque in Abenago seu in eorum terretoriis vel vocabulis locis de nostro iure inventis fuerint quam ut supra mensura legitur, | in tua qui supra domni Ambrosii episcopi et cui tu dederis vel abere statueris persistat potestatem abendum et fatiendum proprieta|rio iure. Que autem suprascriptis casis et omnibus rebus terretoriis, sicut superius legitur, cum superioribus et inferioribus seu cum finibus | et accessionibus suorum atque cum omnem districtum seu pertinentia ad ipsis rebus terretoriis qualiter superius in integrum presenti die | in tua qui supra domni Ambrosii episcopi et cui tu dederis vel abere statueris (e) persistat potestatem, iure proprietario nomine, aben|dum et fatiendum exinde quicquit volueritis sine omni nostra qui supra venditores et heredum nostrorum contraditione. Quidem spondimus atque (f) | promittimus nos qui supra Ferlinda et Odelricus seu Vuazo atque Atto germanis, mater et filiis, seu Gisla coniux suprascripti Odelrici atque | Imiltruda coniux predicti Vuazoni, una cum nostris heredibus, tibi qui supra domni Ambrosii episcopi et cui tu dederis vel abere sta|tueris suprascriptis casis et omnibus rebus terretoriis, sicut superius legitur, omni tempore ab omni contradicentes homines defensare; | et si defendere non potuerimus aut si contra hanc cartulam agere quesierimus, tunc suprascriptis casis et omnibus rebus terretoriis sicut | superius legitur vobis in duplum restituamus, sicut pro tempore melioratis fuerint aut valuerint sub estimatione in eisdem | vel in consimilis locis, quia sic inter nobis convenit. Actum loco Ponterioli.
Signum # manibus suprascriptorum Ferlinde et Odelrici seu Vuazoni atque Attoni (g) germanis, mater et filiis, seu Gisle coniux ipsius Odel|rici et Imiltrude coniux predicti Vuazoni qui hanc cartulam vinditionis fieri rogaverunt, et ipsis germanis eidem Ferlinde | genitrice (h) et mundoalde sue consenserunt ut supra, et ipsis Odelricus et Vuazo germanis eisdem Gisle et Imiltrude coniu|ges et mundoalde eorum similiter consenserunt ut supra.
+ Ardoinus comes interrogavi et subscripsi.
Signum # manibus Arlimbardi et Arderici germanis eidem Gisle qui eam interrogaverunt ut supra.
Signum # manibus Cononi et Giselberti seu Vuazoni testes.
(ST) Petrus notarius et iudex scripsi, post traditam complevi et dedi.

(a) o- corretta da a
(b) -n- corretta su altra lettera.
(c) A iugabus
(d) -l- corretta da altra lettera.
(e) -s su rasura.
(f) A at
(g) Dopo la seconda -t- rasura di una lettera.
(h) -e finale corretta da altra lettera, forse i

Edizione a cura di Rita Cosma
Codifica a cura di Gianmarco De Angelis

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS