Lombardia Beni Culturali
171

Carta venditionis et breve refutationis

1162 febbraio 16, Brescia.

Lanfranco, Algisio e Giovanni, figli del fu Belebono Curator, e Belincasa, moglie di Lanfranco, tutti del suburbio di S. Agata di Brescia e di legge longobarda, dichiarano di aver ricevuto da Marchisio de Ludrino, figlio del fu Giovanni, e da suo fratello Pancano, quattro lire e sette soldi di denari milanesi di vecchia moneta d'argento quale prezzo della vendita della metà pro indiviso di una casa sita nell'anzidetto suburbio. Nello stesso giorno Quarentina, moglie di Algisio, rinunzia in favore di Marchisio ad ogni diritto che poteva vantare sulla casa venduta.

Originale, ASMi, AD, pergg., cart. 83 (fasc. 40a) [A]. Regesto Astezati, p. 32 (alla data 1162). Nel verso, di mano del rogatario: Carta quam fecerunt Curatores Marchisio et Pancano; segnatura Astezati: E fil.7 n. 41.

La pergamena presenta soltanto un piccolo foro provocato da rosicatura nella parte superiore e qualche abrasione lungo il margine inferiore destro. Rigatura a secco.
Il notaio è Albertus de Pontevico attivo perlomeno dal 1162 al 1169 (cf. Repertorio dei notai).

(SN) Anno (a) ab incarnacione domini nostri Iesu (b) Christi milesimo centesimo sexagesimo se|cundo, tercio decimo die exeun[te m]ense februarii, indicione decima. Constat (c) nos | Lanfrancum et (d) Algisium et Ioh(ann)em, filios quondam Beleboni Curatoris, necnon et Belincasam | uxorem predicti Lanfranci, omnes de suburbio Sancte Agathe civitatis Brixie, qui professi su|mus lege vivere Longobarda (e), ipso (f) na(m)que Lanfranco viro et mundoaldo meo m(ih)i predicte | Belincase consenciente et subter confirmante et, iuxta eandem legem (1), una cum notici|a et int(er)rogacione propinquorum parentum meorum, hii sunt Ioh(anne)s Salvaticus de Capitepontis (g) | et Ioanonus Saxus, in quorum presencia et testium certam facio manifestacionum (h) nullam | me pati violenciam a quopiam homine nec ab ipso viro meo nisi mea bona et spontanea | voluntate, acipisse sicut et in presencia testium manifesti sumus quod acepimus | a te Marchisio filio quondam Ioh(ann)is, de Ludrino, et a Pancano, fratre tuo, argenti (i) den(ariorum)| bonorum Mediolanensium veteris monete libras quatuor et sol(idos) septem, finito (j) precio, | sicut inter nos convenimus, nominative pro medietate pro indiviso cuiusdam domus iuris | nostri q(uę) iacet in predicto suburbio; coheret ei supertotum: a mane via, a meridie | et a monte e(m)ptores, a sero heredes quondam Petri Scazetti. Qua(m) autem predictam medi|etatem domus iuris nostri superius dictam pro ia(m)dicto precio nos predicti fratres et Belincasa | tibi supradicto Marchisio et fratri tuo Pancano per te vendimus, tradimus, conferimus, | nulli alii venditam, traditam, alienatam nisi tibi et Pancano, et facias exinde tu et predictus | frater tuus (k) et heredes vestri aut cui vos dederitis, una cum accessione et ingresu seu | cum superioribus suis qualiter pro (l) legitur, inintegrum, iure proprietario nomine, quicquid volueritis, | sine omni nostra et heredum nostrorum contradiccione. Et insuper promittimus per nos et nostros (m) | heredes defendere tibi predicto Marchisio et fratri tuo predicto vestrisque heredibus aut | cui vos dederitis ia(m)dictam vendicionem ab omni homine; quod si defendere non potuerimus (n), | aut a vobis exinde aliquid per quodvis ingenium subtrahere quesierimus, tunc ea(m)dem vendici|onem in duplum co(m)ponere tibi Marchisio promittimus sicut pro te(m)pore fuerit meliorata | aut valuerit sub estimacione in consimili loco. Actum in ecclesia Sancte Agathe. Feliciter. + Signa pro manibus (o) predictorum venditorum qui hanc cartam vendicionis fieri rogaverunt | ut supra. + Signa pro manibus Grappe de Bolgarro et Alberti Urgnani et Bernicoc(us) de (p) | Calepio et Cilii de Guscado et Ghezonis, filii Alberti de Logorado, et Ribaldi de Sanza|braca et Zuchelle de Normanno et Rufacazzi, h(uius) rei rogati testes.
(SN) Ego Albertus notarius sacri palacii interfui (q) et hanc cartam vendicionis rogatus scripsi.
Predicto die et quorumdam testium (r) predictorum presencia (s), videlicet *** (t) | *** (u), et una cum noticia et int(er)rogacione propin|quorum parentum suorum, videlicet Ioh(ann)is Salvatici de Capitepontis et Iohanoni S[axi], Qua|rentina, uxor predicti Algisii, ipso ei consenciente et ipsa neque ab illo neque ab alia | persona violenciam pati s(et) solomodo (v) sua bona et spontanea voluntate se (w) hoc faciente predic|tis parentibus suis manifestante (x), refutavit predicto Marchisio omne ius quod habe|bat in predicta vendicione per pignus sive per ipothecam vel per donacionem vel aliquo alio modo. | Actum est hoc in predicto suburbio, in domo predictorum fratrum.
(SN) Ego Albertus notarius sacri palacii dicte refutacioni interfui et hoc breve rogatus scripsi.


(a) A Ano.
(b) A Ieh(s)u.
(c) -t nell'interlineo, con segno d'inserzione.
(d) e- corr. da lettera principiata.
(e) A Logobarda.
(f) -p- corr. da o.
(g) -e- corr. su a.
(h) Così A.
(i) A argnti.
(j) -ni- nell'interlineo, con segno d'inserzione.
(k) tuus nell'interlineo, con segno di inserzione.
(l) Così A.
(m) nostros da nos, iterazione erronea, mediante correzione di -s- minuscola da -s maiuscola e aggiunta di -tros.
(n) Sotto -m- tratto di penna senza apparente significato.
(o) manib(us) da manu mediante correzione di -b da -u e aggiunta nell'interlineo di -i- con segno d'inserzione.
(p) Lettura possibile: Bernicoc(us) d(e) da Bernicoco, come pare, mediante correzione di d- da -o e aggiunta sotto la seconda c di tratto di penna a guisa di segno abbr. per -us.
(q) A i(n)terfui sac(r)i palacii con segni di richiamo per l'inversione.
(r) -m corr. da altra lettera.
(s) A p(re)s(e)ncia p(re)dictor(um) con segni di richiamo per l'inversione.
(t) Lo spazio bianco si estende per poco meno di un terzo del rigo.
(u) Lo spazio bianco si estende per poco più della metà del rigo.
(v) La seconda o corr. da m principiata, come pare.
(w) se nell'interlineo, con segno d'inserzione.
(x) -a- corr. su n.

(1) LIUTPR. 22.

Edizione a cura di Irene Rapisarda, Gianmarco Cossandi
Codifica a cura di Gianmarco Cossandi

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS