Lombardia Beni Culturali
APPENDICE
5

Investitura titulo venditionis

1196 settembre 16, <Verona>.

Tempo de Çelo e Bricia sua moglie, nel dichiarare di aver ricevuto venticinque lire di denari veronesi da Ventura, figlio di Bricia, lo investono a titolo di vendita di un appezzamento di terra arabile, sita in luogo detto Braida.

Originale, ASVat, FV, I, 2731 (SPM, 130) [A]. Nel verso, di mano del sec. XIV: .I. pecia long(itudinis) habet pertic(as): a cap(ite) versus meridiem .X. perticas et .II. pedes; de al(io) cap(ite) ver|sus montem habet perticas .XII. [[...](qui e più avanti compare la contrazione pte con trattino orizzontale soprascritto, di non perspicuo scioglimento)[]] et mediam; de .I. lat(ere) versus sero habet perticas .XXXVII.; | de alio lat(ere) versus mane habet perticas .XXXVII. | Item .I. alia pecia terre aratorie iacentis ibi prope (segue d(e) .I. depennato) et tenet cum alia; de .I. cap(ite) versus | mane (segue et (nota tironiana) monte(m) depennato) habet perticas .X.; de alio cap(i)t(e) versus sero habet perticas (segue .X. depennato) .VIIII.; de .I. lat(ere) versus | meridiem habet perticas .XXIIII. minus unum pedem; de alio latere .XXV. perticas; .IIII. [[...]] versus mane (così A; si intenda montem). | Item .I. alia pecia terre que tenet cum aliis peciis; de .I. capit(e) versus mane .XIII. perticas; de .I. lat(ere)| versus meridiem habet perticas .XXVIIII.; de alio latere versus (segue sero depennato, sostituito nell'interlineo da mont(em), come pare) habet perticas .XXX.; de alio cap(ite)| versus sero habet perticas .XI., .III. (segue tratto di penna di non perspicuo significato) ped(es); altre annotazioni tarde.

Più d'una sono le ragioni che dichiarano in modo concorde il collegamento tra il presente documento (erroneamente e senza alcuna plausibile ragione inserito fra le carte di S. Pietro in Monte) e la canonica di S. Giorgio in Braida di Verona: il sito in cui i beni oggetto del negozio sono collocati (in loco ubi dicitur Braida), il pagamento in lire veronesi e soprattutto il rogatario Bernardino, attivo in Verona negli anni a cavallo fra XII e XIII secolo (cf., a esempio, doc. 1200 agosto 12, ASVr, S. Anastasia, b. I, n. 54 e 1203 novembre 21, ibid., SS. Giuseppe e Fidenzio, b. I, n. 28).

(SN) Die quinto decimo exeunte septembre. In domo Tempi de Çelo. In pres(encia) Dulfortis filii Menabovis, | Warienti de Bricia et Vivaldi filii Pinelli, Zenonis filii Cristiani, ibique predictus Tempus et Bricia | iugales pro viginti quinque libris denar(iorum) V(eronensium) quas confessi (a) fuerunt se, precio finito, accepisse a Ventura | filio Bricie, eundem Venturam titulo vendicionis ad proprium investiverunt de pecia una de terra | aratoria que iacet in loco ubi dicitur Braida; ab uno lat(ere) Gambarus, ab alio Zanbonus et ius Sancti Petri de | Mizoli; et alii: ab uno cap(i)t(e) predictus emptor habet, ab alio Amizinus; it(em) habet per longum ab uno lat(ere) pert(icas) .LVIIII. | et unum pedem, ab alio lat(ere) habet pert(icas) .XLVIIII. et unum pedem, ab uno cap(i)t(e) .XXXIIII., ab alio .X. et unum pedem, | ad perticam sex pedum. Et promiserunt ipsi venditores, per se suosque heredes, se s(upra)s(crip)tam vendicionem predicto emp|tori suisque heredibus, aut cui dederint, predictam rem venditam cum omnibus racionibus et actionibus et accessionibus, | ingressibus et regressibus ad prefactam vendicionem pertinentibus legittime ab omni homine contradicente seu inpediente | defendere et guarentare in pena dupli illius rei vendite, sicut pro t(em)pore fuerit meliorata aut valuerit | in consimili loco. Et renunciaverunt ipsi venditores exceptioni non numerati precii (1) et de duplo et si plus vale|ret, inde eum emptorem nomine donationis inter vivos ut amplius revocari non possit investiverunt. Et pro eo tenere | manifestaverunt, et ipse e(m)ptor eis dixit quod nolebat ut a(m)plius pro eo tenerent, quia volebat ipsemet tenere ; | qui r(esponderunt) et dixerunt quod nolebant a(m)plius pro eo tenere, et dederunt ei licenciam intrandi in tenutam predicte rei. Et insuper | predicta Bricia venditrix ren(unciavit) auxilio senatusconsulti Velleiani (2) et iuri ypothecarum omniumque legum auxilio | sibi conpetenti (b).
Actum est hoc in s(upra)s(crip)to loco, anno a nativitate Domini nostri mill(esimo) cent(esimo) nonagesimo sexto, indic(tione) .XIIII.
Ego Bernardinus sacri palatii notarius rogatus interfui et scripsi.


(a) La seconda s corr. su i.
(b) A conpententi (con- nota tironiana) con la seconda n espunta.

(1) Cod. Iust. 4.30.
(2) Cf. Cod. Iust. 4.29; Dig. 16.1.

Edizione a cura di Ezio Barbieri ed Ettore Cau
Codifica a cura di Gianmarco Cossandi

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS