Lombardia Beni Culturali
26

Cartula offertionis pro anima

1042 febbraio, Brescia.

Alberico, figlio del fu Giselberto, di Murnaga, nella pieve di Toscolano, di legge romana, dona per la propria anima al monastero di S. Pietro in Monte un appezzamento di terra con undici alberi di olivo, sito nella medesima pieve, di undici tavole.

Originale, ASVat, FV, I, 2613 (SPM, 12) [A]. Nel verso, di mano coeva: [[...]] q[ui] fecit Albericus de [[.....]] ollivis |[[.......]]; di mano di poco posteriore, nello spazio iniziale dell'annotazione precedente, probabilmente ripetendo la scritta sottostante: Off[er]sio Sancti Petri; di mano del sec. XII: Tusculano; segnatura del sec. XVI: 1042 februarii.

Cf. VARANINI, L'olivicoltura, pp. 120, 150 (nota 20), 126-8, 152 (nota 62).

L'umiditą ha causato nella zona superiore destra la caduta della membrana e, in pił punti, macchie e abrasioni.

(SN) In nomine domini Dei eterni. Anno ab incarnatjone domini nostri Iesu (a) [Cristi mille quadra]|geximo secundo, mense februarius, inditjone decima. Monesterio Sancti Petri q[ue]| dicitur Monte ego Alberico, filius quondam Giselberti, de plebe Tuscull[ano], | locus Murnaga, qui profeso sum ex natjone mea legem vivere Romana, p(resens) p(resentibus) disi: quisquis in | sanctis ac in venerabilibus locis ex suis aliquit contullerit rebus, iusta Octori vocem, in | oc (b) seculo centuplum accipiad, insuper, quod melius est, vitam posidebit eternam (1). Ideoque | ego qui supra Alberico dono et offerro in eodem monesterio pro anima mea mar|cedem (c) it est pecia una de terra cum arboris undecim super abente iuris mei, quam abere vi|so sum in eadem plebe, locus *****, est per mensura iusta tabul(a)s undecim; coeri|t ei: a mane rebus Sancti Benedicti, a meridie et sera seu montis rebus Sancti Felixi. Que | autem s(upra)s(crip)ta pecia de terra cum predictis arboris ollivarum super abente iuris mei superius | dicta, una cum accesione et ingreso seu cum superiore et inferiore suo qua[liter]| supra l(egitur), inintegrum, ab ac die in eodem monesterio dono et offero et per presente | cartula offersionis ibidem abendum confirmo, facientes exinde pars ipsius | monesterio a presenti die proprietario nomine quiquit volueritis sine omni me[a]| et ehredum meorum contraditjone. Quidem et spondeo adque promito me ego qui supra Alb[eri]|co, una cum meos ehredes, pars ipsius monesterio ab omni omminem defensare; | quod si defendere non potuerimus aut si predicta pecia de terra cum predictis arborib[us]| ollivarum super abente per covix ingenium subtragere quexierimus, tunc | in duplum eadem offersio, ut supra l(egitur), pars ipsius monesterio restituamus | qualiter pro te(m)pore fuerit meliorata aut valuerit sub exstimatjone in con|simille loco; nec mihi licead ullo te(m)pore nolle quod voluit, set quod ad me | semel factum vel conscriptum est sub iurandum inviolabiliter conservare | promito cum stipullatjone subnisxa. Acto Brisia. Feliciter.
Signum + manu s(upra)s(crip)to Alberici qui anc cartula offersionis fieri rogavi ut su|pra.
Signum +++ manibus Lamfrangi et Aicardi seu Cristiani viven|tes (d) lege Romana testes.
Signum ++ manibus Bonofanti et Nigroni testes.
(SN) Ego Gariardus notarius scriptor uius cartula offersionis | postradita conplevi et dedi.


(a) A Iuh(s)u.
(b) -c su alone causato dallo spandimento dell'inchiostro di lettera precedente.
(c) A mar| senza prosecuzione nel rigo seguente.
(d) A viven|testes.

(1) Cf. MATTH. 19, 29.

Edizione a cura di Ezio Barbieri ed Ettore Cau
Codifica a cura di Gianmarco Cossandi

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS