Lombardia Beni Culturali
30

Cartula (pagina) commutationis

1043 ottobre, Brescia.

Olderico, vescovo di Brescia, dà a Paterico, abate del monastero di S. Pietro in Monte, i beni di proprietà del vescovado siti nei fundi di Casaglia, Aucide e Danacho nonché un appezzamento di terra nel fundus di Lograto presso la chiesa di S. Andrea <di complessivi cinquecentotrentatré iugeri> ; i beni corrispondenti a tre sortes nel fundus di Mazzano <per un totale di sedici iugeri> ; i beni nel fundus di Serle, in località Berana e Cammullina < di quaranta iugeri> . Riceve in cambio una porzione di quarantatré tavole del castrum di Casalmoro, con il tonimen, il fossato, la cappella, nonché al suo esterno due mulini - presso lo stesso castrum il fiume Chiese - e terre <di centosessantacinque iugeri e settanta tavole> ; beni in Acquafredda <di duecento iugeri> ; una porzione di quaranta tavole del castrum di Carpenedolo, con il tonimen e il fossato, e fuori di esso beni per complessivi cinquanta iugeri. La permuta viene perfezionata da Bonusommo/Bonushomo, prete e arcarius della Chiesa bresciana, messo del vescovo, e da Giovanni, monaco di S. Pietro e messo dell'abate, alla presenza degli exstimatores Oddone, Teuzo e Guido.

Originale, ASVat, FV, I, 2624 (SPM, 23) [A]. Nel verso, di mano del sec. XI: COMUTACIO DE CASALE; di mano del sec. XII: Carta co(m)mutationis inter episcopum Bri[x]ien(sem) et abb[ate]m | Sancti Pe[tri] in Monte de o[m]nib[us][[..]] curt[e][[..]] Serle; di mano del sec. XIV: Comutatio facta inter mon(asterium) Sancti Petri in Monte et episcopatus Brix(ie) in terris d(e) (lettura probabile, considerando d corr. su s, come pare) [[.]]assa; altre annotazioni tarde.

Trascrizione: GUERRINI, Il monastero, pp. 215-8, n. 7.
Cf. GUERRINI, Il monastero, p. 176; MENANT, Campagnes, pp. 313 (nota 13), 413 (nota 62); FORZATTI GOLIA, Le carte del Piemonte bresciano, p. 188; FORZATTI GOLIA, Istituzioni, p. 396; ARCHETTI, Tempus vindemie, p. 214 (nota 89).

Le zone periferiche del foglio, con esclusione della parte inferiore, sono contraddistinte da numerose lacerazioni, integrate mediante l'applicazione nel verso di supporto membranaceo. Il precario stato della pergamena, aggravato dalla presenza di macchie diffuse e in alcuni punti dall'evanescenza dell'inchiostro, non ha impedito un soddisfacente ripristino del dettato.
Le sottoscrizioni del vescovo Olderico, del presbitero Bonushomo, del monaco Giovanni nonché del notaio e giudice Amizo sono autografe. Quest'ultimo è lo stesso che sottoscrive anche nel doc. 4. Sulla fisionomia delle scritture dei quattro, cf. Introduzione, pp. L-LI e tav. 5.
Stile della natività e indizione di settembre.

(SN) In nomine domini Dei et[er]ni. Anno ab incarnatjone domini nostri Iesu Cristi milleximo quadrageximo tercio, mense octuber, inditjone duodecima. Comutacio bone fidei nossitur esse contractu[s, ut vice emptionis obtineat fir]|mitatem eodemque nesxu oblicant contraentes (1). Placuit itaque bona convenit voluntatem inter domnus Odelricus episcopus ex episcopio sancte Brisiane Eclexie (2), necnon inter domnus Patericus abba et monesterio Sancti Petri sita l[ocus que dicitur]| Monte, ut in Dei nomine debeant dare sicut a presenti dederunt ac tradiderunt vicisim sibi unus alteri pars parti per as painas comutatjonis nomine inter se tradiderunt. In primis dedit ipse domnus Odelricus episcopus eidem Paterici abba in co[mutacionis nomine] it sunt omnibus rebus terectoriis illis iuris eiusdem episcopio, quibus sunt poxitis in fundus ubi dicitur Casale, et sunt rebus ipsis per mensura iusta de terris arabillis et buscaleis seu pratis iugias centum quadraginta duo; coerit ei: a mane et mont[is] r[e]bus [[...........]][q]ue dicitur Turbulle, a sera rebus curte de Logurade; sive rebus omnibus similique iuris ipsius episcopio que reiacent in fundus Aucide, quod sunt rebus ipsis per mensura iusta de silvis et terris campivis seu pratis et mosas (a) iugias centum tregin[ta trex, coerit ei: a mane] predicta curte Casale, a montis via plubica estat, a sera predicta curte Lugorade; adque omnibus rebus in fundus Danacho similiter iuris ipsius episcopio, quod sunt rebus ipsis per mensura iusta de terris arabillis iuges duo[centum] quinquagin[ta; coerit e]i: a mane terra de ipsa curte Turbulle, a merid[ie vi]a, a sera via et rebus de Grumide; seu pecia una de terra aratoria que iacet in eodem locus et fundus Lugorade, prope eclexia Sancti Andrei (b), sunt per mensura iusta (c) iuge[s] octo; coerit ei: a m[[........]], a meridie *******, a sera ehredes quondam Adellarde (d), si ibique alii sunt [[...]] omnibus coerentes; adque casis et rebus omnibus quod sunt sortes trex quibus esse videntur in fundus Maziano, cum rebus omnibus ad easde sortes pertinentibus, et sunt sortes ipses per m[en]s[u]ra iusta |[inter] sedimines et vineis cum areis suarum iuges trex, de terris campivis sunt per mensura iusta iuges duodecim, de prato est per mensura iusta iugio uno; sive casis et rebus omnibus quibus sunt poxitis in fundus Sarle, locus ubi dicitur Berrana, |[cum re]bus ad se p[er]tinentibus, et sunt ipsis casis et rebus per mensura iusta inter sedimines et vineis cum areis suarum seu ca(m)pis iuges quatuor, de buscaleis et terris gerbis sunt per mensura iusta iuges sedecim; sive casis et omnibus rebus similiter iuris ipsius episcopio | quibus esse videntur in eodem loco et fundo Sarle, locus ubi dicitur Cammullina, cum rebus ad se pertinentibus, et sunt ipsis casis et rebus per mensura iusta inter sedimines et vineis cum areis suarum seu terris arabillis iuges quinque, |[de ger]bis et buscaleis sunt per mensura iusta iuges quindecim. Quidem et ad vicem recepit ipse domnus Odelricus episcopus, a parte ipsius episcopio, ab eundem Patericus abba similique in comutacionis nomine it sunt casis et castris seu rebus omnibus |[[........]] sive molendinis iuris ipsius monesterio Sancti Petri, quibus sunt poxitis locas et fundas Casale Mauri et in locus ubi dicitur Adquafriida et in Carpinedullo; predictis casis et castro seu rebus omnibus deodem loco Casale Mauri |[[...........]] de castro cum tonimen (e) et fosatum et capella intus eodem castro in cuiuscu(m)que onoris consecrata tabulis quadraginta trex, s(upra)s(crip)tis casis et rebus omnibus, cum mollendinos duos, unum prope ipso castro |[[......]] flu[men]Cleuso, sunt inter sedimines et vineis cum areis suarum per mensura iusta iuges quatuor cum tabulis septuaginta, de terris arabillis sunt per mensura iusta iuges sexxaginta una, de gerbis et buscaleis sunt | per mensura iusta iuges centum; prefactis rebus de prenominato loco Aquafriida sunt de terris arabillis per mensura iusta iuges centum, de silvis maioribus ac stelareis ac palutibus sunt per mensura iusta iuges centum; s(upra)s(crip)tis | casis et castro et rebus omnibus de ia(m)dicto loco Carpinedullo est de castro cum tonimen et fosatum circumdatum per mensura iusta tabulis quadraginta, predictis casis et rebus foris eodem castro sunt inter sedi|[mine]s et vineis et terris arabillis et pratis seu buscaleis per mensura iusta iuges quinquaginta. Has denique ia(m)dictis casis et castris ac capellis seu rebus omnibus superius nominatis vel comutatis, una cum accesionibus et ingr[eso]res earum seu cum superioribus (f) et inferioribus earum rerum, qualiter superius l(egitur), inter se comutaverunt vicisim sibi unus alteri pars parti per as painas comutatjonis nom(ine) inter se tradiderunt, facientes exinde unusquis de co receper(un)t, |[ta]m ipsi qua(m)que et subcesores, legaliter a presenti die proprietario nom(ine) quiquit voluerint aut previderint, sine omni uni alterius contraditjone. Et spoponderunt se sibi unus alteri, tam ipsi qua(m)que et subcesores de co pars |[parti] comutatjonis nom(ine) deder(in)t, inintegrum, ab omni ommine defensare. Quidem et ut ordo legis deposit et ad anc previdendam comutatjonis nom(ine) acceserunt super ipsis casis et castris et rebus it (g) sunt Bonusommo presbiter |[et arcariu]s de ordine sancte Brisiane Eclexie, miso eidem domni Odelricus episcopus, et Ioh(anne)s monachus de ordine eiusdem monesterio Sancti Petri, miso eidem domni Paterici abba, ab eis directis, una simul cum viri et boni |[om]mines exstimatores, que ipsis casis et castris ac rebus exstimarent, it sunt Odo et Teuzo seu Vuido, quibus ominibus exstimantibus cu(m)paruit eorum et exstimaverunt legibus comutacio ista fieri pot[e]|rant; de quibus pena inter se posuerunt ut quis ex ipsis aut subcesores eorum se de anc comutatjonis nom(ine) removere quexierint et non permanserint in ea omnia qualiter superius l(egitur), vel si ab unu(m)qua(m)qua(m) omminem | quis co ab invicem comutatjonis nom(ine) dederunt non defensaverint, conponat pars parti fidem servandi pena dupla ipsis casis et castris (h) seu rebus omnibus qualiter pro tempore fuerint melioratis aut valuerint | sub [ex]stimatjon(e) in c(on)similles locis, nec eos licead ullo te(m)pore nolle quod voluisent, set quod ab eis semel factum vel conscriptum est sub iusiurandum inviolabiliter conservare promiserunt cum (i) stipullatjone | s[u]bnisx[a]. Unde due cartule comutatjonis uno tinore scripte sunt. Actum civitate Brisia. Feliciter.
[+] Odalricus Dei gr(ati)a episcopus a me facta subscripsi.
+ Ego Bonushomo presbiter et arcarius qui super ipsas res accessi et misus fui ut supra et s(ub)s(cripsi).
+ Ioh(anne)s m(onac)h(u)s qui supra ipsas res (j) accessit et misus fuit ut supra et subs(crip)si.
Signum +++ manibus Odoni et Teuzoni seu Vuidoni qui supra ipsas res (k) acceserunt et exstimaverunt ut supra.
(S) Hamizo notarius et iudex rogatus testis et subs(crips)i.
Signum +++ manibus Obizoni et Mauroni seu Paterici viventes lege Romana testes.
Signum + manu Amizoni testu.
(SN) Ego Gariardus notarius scriptor uius cartula comutatjonis postradita conplevi et dedi.


(a) seu pratis et mosas nell'interlineo, con segno di richiamo.
(b) -i nel sopralineo, in corrispondenza di e finale di Andree non cassato.
(c) A iiusta.
(d) -rde nel sopralineo, con segno di richiamo.
(e) A tomen.
(f) A sup(er)eriorib(us).
(g) A itt.
(h) -i- corr. da o.
(i) A cu.
(j) -s corr. su x.
(k) -s corr. su x.

(1) Cf. Cod. Iust. 4.64.2.
(2) Cf. doc. 1, nota 3.

Edizione a cura di Ezio Barbieri ed Ettore Cau
Codifica a cura di Gianmarco Cossandi

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS