Lombardia Beni Culturali
40

Cartula (pagina) offertionis pro anima

1050 novembre 5, Borno.

Borno, figlio del fu Benedetto, di Borno, località Caionum, di legge romana, dona per la propria anima al monastero di S. Pietro in Monte, dipendente dalla Chiesa bresciana, tutte le case e le terre a lui provenienti da una divisione, site in Ossimo e nel suo territorio, corrispondenti alla quarta parte, consistente in due iugeri, di una sors già appartenuta al fu Gandolfo.

Originale, ASVat, FV, I, 2629A (SPM, 28) [A]. Nel verso, di due mani del sec. XII: Cartula que f[e]cit Burno filius Benedicti de Bur[no][[...]] (seguono tracce di scrittura limitate a poche lettere); Cartula cam(bii) (scioglimento incerto) de Auxem(o); altra annotazione tarda.

Cf. MENANT, Campagnes, pp. 313 (nota 13), 315 (note 27, 28, alla data 1017); ARCHETTI, Vigne e vino, pp. 75, 88 (sotto la segnatura errata "FV 2629").

La pergamena, cucita nel bordo superiore a quella di cui al doc. 38 (cf. ivi, nota introduttiva), presenta soltanto un certo logoramento e leggere abrasioni lungo i margini laterali e le antiche piegature.
Indizione di settembre.
Circa il contenuto, oltre al doc. 38, cf. docc. 15, 16, 19.

(SN) In Cristi nomine. Secundo Enrici gracia Dei imperator agustus (1), anno imperii eius quarto, quinto die mens(is) nove(m)ber, inditjone quar|ta. Monesterii Sancti Petri Monte, que monesterii ipsum cum omnia sua pertinencia pertinere videtur desub regimine et po|testatem sancti Brisiensis Eccl(esi)e, ego Burno, filius quondam Benedicti, de vico Burno, loci Caio[n]i, qui profeso sum ex natjone | mea lege vivere Romana, offertor et donator ipsius monesterii, p(resens) p(resentibus) dixit: quisquis in sanctis ac venerabilibus lo|cis et (a) suis aliquit contulleris rebus, iusta Autoris vocem, in oc seculo centuplum accipiat, insuper, et quod melius est (b), vitam posi|debit (c) eternam (2). Ideoque ego (d) qui supra Burno dono et offerro a presenti die pro anima mea mercedem it sunt casis et omnibus | rebus terrectoriis illis iuris mei que abere viso sum in vico Ausemo et in eis terrectorio, ta(m) in montis (e) qua(m)que in planiciis, in | locis que sunt ipsis rebus (f) meas portjon(es) ex divisione que est quartum partem de sorte una qui fuit [iuris] quondam | Gandulfi, et sunt s(upra)s(crip)tum meas portjon(es) de s(upra)s(crip)tis casis et rebus per mensur(a) iusta iugies dues, et si a(m)plius de (g) meo iure rebus in s[upra]s[crip]to | vico Ausemo inventum fuerit a predicta sorte pertinente, quam ut sup(e)r(ius) mensur(a) l(egitur), per anc cartul(am) offersionis in | eodem monesterii permaneat. Que autem s(upra)s(crip)ta mea (h) portjon(e) de predictis casis et omnibus rebus (i) iuris mei superius dict[a], una cum ac|cessione et ingresoras seo cum superioribus et inferioribus (j) suis qualiter superius mensur(a) l(egitur), inintegrum, ab ac die | in eadem monesterii Sancti Petri dono et offerro et per presente cartul(a) offersionis ibidem confirmo, faciendum exin[de]| a presenti die pras ipsius monesterii aut cui pras ipsius monesterii dederit iure proprietarie nomine quiquit volueritis | sine omni mea et heredibus meis contraditjon(e). Quidem et spondeo atque promitto me ego qui supra Burno, una cum meis hered[ibus], | pras ipsius monesterii vel cui pras ipsius monesterii dederit s(upra)s(crip)ta offersione qualiter superius (k) l(egitur), inintegrum, ab omni ho|minem defensare; quit si defendere non potuerimus aut si pras ipsius monesterii exinde aliquit per cotvix ingenium | subtragere quesierimus, tunc in duplum s(upra)s(crip)ta ofersione vobis restituamus sicut pro te(m)pore fuerit melio|rata aut valuerit sub estimatjon(e) in consimile loco. Anc enim cartul(am) offersionis pagina | Arderici not(arius) et iudex tradidit et scribere rogavit, in (l) qua subter confirmas testibusque obtullit robo|randum. Acto s(upra)s(crip)to vico Burno. Felliciter.
Signum manum s(upra)s(crip)to Burno qui anc cartul(am) ofersionis ut supr(a) fieri rogavit et ea relecta est.
Signum + manibus Mauro, Laurenzo, Dominico testes lege Romana viventes testibus.
Signum + manibus Ioh(anne)s et item Ioannes testibus.
(SN) Ego qui supra Ardericus notarius et iudex sacri palacii scripsi, postradita co(m)plevi et dedi.


(a) Così A, in luogo di ex.
(b) A et.
(c) A posi|sid(e)bit.
(d) Precede lettera cassata mediante macchia; e- corr. da altra lettera.
(e) -n- nel sopralineo.
(f) Segue mea non cassato.
(g) A det con -t parzialmente erasa, come pare.
(h) -e- nel sopralineo.
(i) A om. rebus.
(j) La prima i coperta da macchia.
(k) A spuris con segno abbr. per la contrazione.
(l) i- coperta da macchia.

(1) Enrico III.
(2) Cf. MATTH. 19, 29.

Edizione a cura di Ezio Barbieri ed Ettore Cau
Codifica a cura di Gianmarco Cossandi

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS