Lombardia Beni Culturali
74

<Attestationes testium>

<1163 dicembre 29, prima del>.

Testimonianze <riguardanti la controversia tra Benedetto abate e i germani Obizzone e Girardo, figli del fu Presbitero de Grumethello> .

Minuta, ASVat, FV, I, 3501 (SPM, 900) [M]. Nel verso, di mano del sec. XII: Testes de Marguzo dati contra Obizonem de Gromethello sovrastata da annotazione di mano moderna.

Cf. MENANT, Campagnes, pp. 436-7 (nota 141), 442 (nota 167).

La pergamena, oltre a una leggera consunzione lungo le antiche piegature e nel margine esterno, presenta piccoli fori diffusi, macchie circoscritte e, soprattutto, rosicature nella parte sinistra che coinvolgono la scrittura. Il dettato è impaginato su due colonne. La rigatura a secco, incisa sul verso della membrana, presenta anche le linee verticali delimitanti l'intercolumnio.
Il testimoniale qui edito va collegato senza ombra di dubbio col breve recordationis de lite del 1163 dicembre 29 (doc. 75). Il pezzo, sicuramente autonomo (non compaiono nei margini superiore e inferiore i forellini comprovanti la sua cucitura ad altri fogli deperditi), privo della data e delle publicationes (manca persino il signum iniziale), con un dettato alquanto scorretto e monco, va giudicato sul piano della traditio come una minuta predisposta in funzione del mundum da presentare in giudizio. Che il passaggio all'originale sia qui effettivamente avvenuto è tutt'altro che sicuro, anche perché, se così fosse, dovremmo congetturare la perdita del mundum e la conservazione della meno importante minuta: esattamente il contrario di quanto si è verificato in tutti gli altri casi attestati nel presente volume. Di fatto è probabile che nel presente caso - ove la controversia viene affidata dalle istituzioni ecclesiastiche contendenti (S. Pietro in Monte, da una parte, e S. Giulia, in persona di Obizzone e Girardo, dall'altra) a due arbitri da esse stesse designati - non fosse indispensabile procedere alla stesura in mundum delle deposizioni testimoniali e alla loro convalida da parte di un notaio. Una regola, quest'ultima, che troveremo rigorosamente applicata nelle controversie sviluppatesi tra S. Pietro in Monte e le differenti controparti laiche a far tempo dal decennio successivo (cf. più avanti a partire dal doc. 85).

[§][Belinus] i(uratus) t(estatur) sicuti continetur infra terminos quos designavit et intra designationem quam fecit potestatibus esse feudum Obizonis et fratris sui a Sancta Iulia et Sancte Iuliæ. |[In]terrogatus (a) quomodo sit, r(espondit) homines Obizonis de Lucirana omni anno pro hac tenuta dare duas falces et uno rastellatorem et duos boves |[ad tr]aendum fenum da prada Brixiam ad fenile Sancte Iulie; et dicit se vidisse multotiens homines predicte ville ita facere ut dixit et secum, quia dicit |[se] cum suis vicinis de Presenaca Sancte Iulie dare omni anno falcem (b) unam pro portione Alberti de Calcaria quæ est contigua portione Obizonis. Item dicit se |[fu]isse ibi ubi Belinus de Lucirana divisit vallem Corbatam et Polchetum cum Vualberto, qui a(m)bo vendiderunt Iohanni Runculo de Mostoline et |[Ambro]sio de Cercleto erbam qui erat in locis illis pro duobus denariis carum, et hoc dicit fuisse iuxta .XX. annos. Item dicit se vidisse homines de Lu|[cir]ana taliare et buscare in hac lite quando ipse taliabat et buscabat in sua sorte, et hoc dicit homines de Lucirana (c) facere videntibus hominibus |[de][S]erle et non contradicentibus. Item dicit se audisse a patre suo et a quibusdam veteribus hominibus de villa sua quod homines de Serle debent ire cum tribus maliis per tru|[[....]]u(us)sque litis usque in pertinentia Gavardi, sed non debent pascere in hac lite, et dicit semet hoc vidisse. Item dicit se vidisse octo metas vel |[[....]]e(m) factas fuisse in preterito anno ab hominibus de Serle in hac lite et per vim. Interrogatus de vi, r(espondit) homines de Serle adunatos venisse et metas |[feci]sse, et tunc dicit Vuidonem de Lurcina ibi venisse et eis contradixisse et nichil valuisse, et dicit semet c(om)bussisse tres metas, erant in |[predicta] tenuta. Item dicit se vidisse Belinum ferire et verberare Cedraminbulciam in hac lite, quia custodiebat ibi boves. Item dicit |[miss]os abbatis a decem annis ingaziase partem huius litis et per vim dicit hoc fecisse. Item dicit se cum suis vicinis levasse calcariam |[[.....]] sua tenuta quæ dividitur ab hac lite, et tunc venisse homines de Serle (d) cum abate et suis hominibus et proiecerunt eam in terra; quo facto |[dicit quod] vicinos suos conquestos fuisse trevuanis, scilicet Carnerevalio et Iulio et Attoni Oculusbovis, et ipsi fecerunt emendare |[pro tribus libris] et .X. solidis. Item dicit disscordiam huius litis et partis Alberti de Calcaria et illorum de Lavellolongo positam fuisse in se |[[......]] et in Petro de Nuvolento et in Zuca de Mostolina per abatem et homines de Serle et illorum de Pospezo et per abatem et homines de Serle |[[...]] remansisse quod finita non fuit. Interrogatus si hec lis sit de curte Sancti (e) Petri, r(espondit) se nescire (f), set dicit esse Sancte Iulie, de districto | hominum Obizonis. Interrogatus si sit Sancti Petri, r(espondit) se nescire. Item dicit terminos ad se designatos (g) a patre suo et a Calvo et a | Belino et a Bonaldo et filio suo, antiquis hominibus, designatos sibi fuisse et terminos esse inter sortem Fabriane et sortem Sancte | Iulie.
§ Guido de Lurcina i(uratus) t(estatur) idem de terminis a Belino designatis quod Belinus, preter de patre Belini et quod (h) ostenderunt sibi oculis decum de Sobiana |[s]et dicebant terminum esse et dicit designatam litem esse Sancte Iulie et feudum Obizonis. Interrogatus quomodo sit, r(espondit) se cum suis vicinis qui tenent de hac sorte | dare duas falces missis Sancte Iulie et pro alia sorte dant rastellatorem et duos boves ad traendum fenum. Item dicit se cum patre suo | a t(em)pore terremotus (1) et absque patre taliase et buscase in hac lite et vidisse vicinos suos idem facere et fenum secare, hominibus de Serle vi|dentibus et non contradicentibus, nisi ad .X. annis vel novem. Item dicit se cum puer erat invenisse quendam hominem de Serle facientem fenum in hac li|te, et tunc ipse fugit et ipse, scilicet testis, tullit fenum; postea dicit se invenisse Loterium de Cannina (i) facientem fenum in hac lite et abstu|lit sibi pignus pro quo dedit sibi nummum unum. Item dicit quadam metam factam fuisse per homines de Serle in Manzono, et ipse fecit co(m)burere et | sex anni sunt. De metis factis in preterito anno dicit idem quod Belinus. Item dicit homines de Serle per (j) vim fecisse quendam calcariam in hac lite et tunc dicit | vicinos suos et Obizonem hominibus de Serle ut desisterent se non fecerunt, et tres anni sunt, ut sibi videtur. De alia calcaria et de mendo idem | quod Bellinus et de transitu malgarum secundum auditum idem quod Bellinus. De curte Sancti Petri et de districto idem quod Bellinus, set dicit se suos vicinos | debere distringi et distringuntur per Obizonem. Item dicit abatem et homines de Serle ingaciasse partem huius litis per vim et a .X. annis. De placito (k) | et disscordia huius litis et aliarum partium idem quod Belinus, quod non fuit in se posita, et addit quod Vuaserlanda, qui tunc erat trivuanus, venisset | ad Sanctam Stephaniam et discise supra populum in ecclesia Sancte Stephanie: 'Notum sit vobis quod abas et homines de Serle noluerunt audire finem | et sententiam, et idcirco tenemus pignus eorum et blasphemamus eos et dicimus tenutam esse illorum de Marcuzo (l)', et hoc dicebat se facere | consilio sociorum suorum (m).
§ Vitalis filius Belini i(uratus) t(estatur) de terminis et de transitu malgarum idem quod Guido idest dicit se cum patre suo esse, cum | puer esset, ad cisternam, et tunc erat ibi Cedraminbulcia de Serle qui custodiebat boves ibi, et cum noluisset recedere per patrem suum dicit | patrem suum fortiter verberase eum et expulisse eum. De falcibus et bubus et rastellatore idem quod Bellinus. Item dicit querimonia factam fuisse | per homines de Marguzo et per d(omi)nos trevuanis, silicet Raimundo de Porta et Carnelevalio (n) et sociis eorum occasione calcarie destructe per | homines de Serle; unde dicit d(omi)nos et vicinos habuisse pro mendo plus tribus libris. Postea dicit se fuisse in ecclesia Sancti Petri, ubi audivit unum de trevuanis |[di]cere abati ut staret et audiret quod trevuani volebant dicere de disscordia que erat inter ipsum et homines de Marchuzo et d(omi)nos, et tunc Girardus |[de B]urnado fecit ei signum et abas surrexit et cepit recedere et homines de Serle similiter; et tunc unus de trevuanis dixit eis: 'Ne recedatis, quia |[nos t]enebimus (o) vobis pignus et dabimus vobis blasmum (p)'; tandem non steterunt. De Vuaserlanda idem quod Vuido. De discordia in Belino et in sociis postea |[pos]ita idem quod Belinus, preter quod non fuit in se posita. De curte Sancti Petri interrogatus et districto Lurcine idem quod Vuido (q).
§ Vuacius de Lurci|na i(uratus) t(estatur) de terminis et qualiter sit Sancte Iulie esse idem quod ceteri, et dicit a quinquaginta annis se, vicinos suos tenuisse hanc litem buscando | et secando fenum sine contradictione abatum et illorum de Serle nisi a decem annis. Item dicit se tulisse pignus Literio de Cannina in hac lite, | pro quo dedit sibi denarium unum. Et similiter dicit se tulisse pignus Daiberto de Nuce, pro quo sclusavit sibi denarium unum. De transitu trium malcarum secundum | auditum idem quod Belinus. De calcaria destructa (r) et de mendo idem quod Belinus. De districto et curte idem quod Vuido.
§ Pizolus de Marchu|zo i(uratus) t(estatur) se vidisse Maifredum de Grumethello et Armenardum et Presbiterum tenere hanc litem per Sanctam Iuliam et homines de Lurcina | vidisse tenere per predictos de Grumethello, et dicit se vidisse homines de Lurcina dare falces et rastellatorem et boves ad trahendum | fenum emissis Sancte Iulie per .XL. et quinque vices et pro hac lite. Interrogatus quomodo sit, r(espondit) se a sua recordantia, que est quinquaginta annorum | et plus, audisse a suis vicinis ita fieri et propter hoc. Item dicit terminos designatos a suis antecessoribus et antiquis vicinis (s) designatos | sibi fuisse et esse confines inter illos de Serle et illos de Marchuzo et confinare sortem Sancti Petri ab illa quæ est Sancte Iulie. Item dicit se vidis|se homines de Lurcina multociens buscare et fenum facere in hac lite et pignora tollere hominibus de Serle, silicet La(m)berto et filio | suo Iohanni, et dicit tulisse Vualbertum de Lurcina. Item dicit partem huius litis ingaciatam fore per abatem, set ex moderno t(em)pore; de mendo | calcarie dicit datum fuisse et semet habuisse de placito (t) facto sub trivuanis et de recessu abatis et hominum de Serle et de plasmo | dato eis a trevuanis, et de dicto Vuaserlande in eccl(esi)e Sancte Stefanie supra populum idem quod Vitalis; de districto Lurcine si sit abatis | r(espondit) non esse, quod siat vel audisset.
§ Grimoldus de Marchuzo iu(ratus) t(estatur) a sua recordantia que est a terremotu vidisse homines de Lurcina te|nere hanc litem per illos de Grumethello et facere missis Sancte Iulie ita ut ceteri dixerunt; et dicit predictos terminos esse confines inter Serlem et | Marchuzum et inter sortem Sancti Petri et Sancte Iulie sicuti audivit et sibi designatum fuit a suis antecessoribus et a suis vicinis, et dicit secum cum quibusdam | vicinis suis tulisse pignus Albrico de Camelina et in hac lite unde habuerunt numatam unam cere; de mendo calcarie dicit se habuisse | .V. d(enarios); de transitu malgarum idem quod ceteri. Item dicit partem huius litis ingaciatam esse a decem annis per abatem, set per vim. Item dicit duos | homines de Serle habstulisse sibi securim unam et in hac lite, set tamen reddiderunt eam sibi, et .V. anni sunt.
§ Albertus filius Calvi de Lurcina i(uratus) t(estatur)| se cum suis vicinis tenere hanc litem per illos de Grumethello et facere ita missis Sancte Iulie ut ceteri dixerunt. Item dicit se vidisse fratrem | suum Vuazonem de Lurcina tollere pignus Literio de Cannina qui erat cugnatos suos, unde ipsemet dedit denarium unum fratri suo et Vuazoni | et quem cognatos suos dedit ei, et hoc dicit fuisse circa .VII. annos. De mendo calcarie dicit se habuisse denarios .XII. Item dicit se vidisse | Vuaserlandam et Iulium et Raimundum de Porta in ecclesia Sancte Stefanie dare blasmum abati et hominibus de Serle quia noluerunt stare in suo co(m)|mandamento de predicta lite et aliarum parcium et dederunt vencutam d(omi)nis et hominibus de Marchuzo, et hoc dicit fuisse in die Epifanie, ut | sibi videtur.
§ Lanfrancus Mazocho iu(ratus) t(estatur) se esse ministrum Sancte Iulie et habere in vila Lurcine (u) per Sanctam Iuliam duas falces et u|num rastelatorem et medium caraticum ad traendum fenum, et dicit illos de Grumethelo tenere sortem suam cum onore a Sancta Iulia | et dicit Sanctam Iuliam habere districtum sortis Bertatre. Interrogatus quomodo sit, r(espondit) se audisse a patre suo.
§ Marchesius Pugnetus | iu(ratus) t(estatur) Paganum Maliavacam et Iohannem Ronculum et Albricum de Muciono et Vitum de Mustoline de loco Serle ostendisse sibi terminum | de Subiacha et terminum Scavezatum et novem dechos desupra valis æt(er)bate (v) et terminum Pose Sorose, dicendo predictos fines di|[v]idere comune de Serle a sorte Sancte Iulie quam illi de Grumethelo tenebant; et dicit se vidisse Martinum et Belinum de Lurcina |[se]care fenum (w) in hac lite in vale Gemmata et in Pividolo, et triginta et .V. anni sunt et plus. Item dicit se vidisse predictum Martinum |[tol]lere martellum unum cum incucine Ihoanni (x) de La(m)perto de Ronchireddo (y).
§ Lanfrancus Scainam iu(ratus) t(estatur) se audisse a Gui|done et a Vitali quod illi de Grumethello tenebant cum onore illud quod ipsi tenebant hab eis.
§ Albertus Bonizo iu(ratus) t(estatur) se multoci|ens audisse a patre suo, qui erat grandis etatis et qui fuit de Lurcina, quod predicti termini confinabant allodium Sancti Petri ab alodio | Sancte Iulie, et dicit patrem suum dixisse sibi se secasse et buscase in hac lite et vendidisse folia et erba hominibus de Serle. Item dicit se a | .XX. et sex annis buscasse intus pro sua portione et videntibus quibusdam hominibus de Serle et nichil dicebant ei preter quidam Rainoldinus qui | talliavit intus sibi unum maniculum ideo quia non dabat sibi pignus, et ipse percussit fortiter ipsum Rainoldinum cum uno lapide et nichil | emendavit inde nec querimonia facta fuit inde. De condicionibus Sancte Iulie idem quod ceteri.
§ Teutaldus de Lurcina iu(ratus) t(estatur) se audisse a | patre suo et a quibusdam suis antiquis vicinis illos de Grumethello tenere sortem de Lurcina a Sancta Iulia et (z) prefatos terminos | esse confines inter Sanctum Petrum et Sanctam Iuliam. De conditionibus Sancte Iulie idem quod ceteri.
§ Belinus motu potestatum interogatus | et per debitum sacramenti de parte Alberti de Calcaria si sit Sancte Iulie et Albertus per Sancta Iulia teneat, r(espondit) sic (aa), et dixit se hoc audisse a patre suo et a d(omi)no Lo|terio et ab ipso Alberto de Calcaria. Interogatus in cuius terra fuit, r(espondit): 'In parte Alberti et Rasce de Cabriolo et Lafranci de Lavellolongo'. Mendum cal|carie dicit datum fuisse Calapino et Presbitero de Gromethello et Alberto de Calcaria et sibi et Vitali de Lurcina; et dicit Gualdonem Porcellum et presbiterum Albertum | et Albricum Zucum et Albricum de Flina et Iverardum de Nuce dedisse et ad ecclesiam Sancti Benedicti. Item dicit Pulchetum fere totum ingaciatum esse. Item dicit se | vidisse Belinum de Lurcina litigare cum filiis Guazonis de Adenvila ante Armenardum et Presbiterum de Gromethelo et vidisse eos dare guadiam predictis | d(omi)nis, s(et) non vidit banum dare.
§ Vitalis filius Belini per debitum interrogatus de mendo calcarie r(espondit)Domafollum dedisse Calapino et Guiberto et Presbitero de | Grumethelo et Alberto de Calcaria, de (bb) Belino non firmiter recordatur et sub porta rivelli dicit hoc datum fuise. De Pulchero (cc) idem quod Bellinus. Item dicit se vidisse pa|trem suum et fratres eius dare bannum Maifredum et Armenardo (dd) sol(idos) .III., ut sibi videtur, pro discordia quam habuerunt cum Guazone.
§ Guazo per debitum interogatus | dicit Albertum de Calcaria tenere per Sanctam Iuliam partem illam que dividitur ab ac lite, ut audivit a suis antecessoribus.
§ Guido de Lurcina per debitum interogatus de parte | Alberti de Calcaria r(espondit) eum a Sancta Iulia tenere. Interrogatus quomodo sit, r(espondit) se audisse ab Obizone et ab ipso Alberto. Item dicit terram in qua calcaria levata fuit erat de terra | Sancta Maria et tenebatur per illos de Lavellolongo. De mendo calcaria dicit se habuisse .XII. denarios de banno dato a patre Vitalis et a fratribus idem quod Vitalis (ee) et dicit se vidisse Iohannem manumdare | banum Presbitero de Grumethello .XII. denarios pro quadam muliere et dicit semet (ff) bis dedisse banum Presbitero et ad decem annis.
§ Grimaldus per debitum | interogatus de tenuta Alberti r(espondit) (gg) idem quod ceteri. ||
§ Ioh(anne)s de Brogidolo iu(ratus) t(estatur) hanc litem esse alodium Sancti Petri. Interogatus quomodo sit, r(espondit) quia (hh) ipse et omnes homines de Serle qui volunt utuntur | ea et per Sanctum Petrum. Interrogatus quid in ea fecissent et ante decem annos, r(espondit): 'Fenum et folia'. Interrogatus si homines de Lurcina invenissent (ii) eum ibi, r(espondit)| non. Item dicit se vidisse Literium secando in hac lite (jj). Item dicit se dare primos caseos malge Sancto Petro. Interrogatus unde, r(espondit): 'De hac lite et de omnibus aliis locis suis in quibus volo | pasculare'. De mendo calcarie dicit se nichil scire. De treguanis qui fuerunt ad Sanctam (kk) Stephaniam interrogatus, r(espondit) eos fuisse ibi, set quod dedissent blasmum nescit. De distric|to Lurcina (ll) interrogatus, r(espondit) se nescire nisi sicuti (mm) audivit.
§ Inverardus de Serle i(uratus) t(estatur) se non vidisse homines de Marchuzo tenere hanc litem, set dicit detentam (nn) esse | a sua recordantia, que est sexaginta annorum, per Sanctum Petrum. Interrogatus si ipse ante decem annos vel .XII. fecisset aliquid in hac lite, r(espondit) se fecisse intus metam | venciliorum et fenum et palos vinearum, et dicit se vidisse Literium facere intus fenum et folia et Lanfrancum de Muciono similiter et Albertum de Du|ce et fratrem eius Petrum dicit se vidisse facere intus metas foliorum. Interrogatus si homines de Lurcina vel de Marchuzo videbant eos, r(espondit) nullum illorum | se vidisse tunc t(em)poris in hac lite. De districto idem quod Ioh(anne)s.
§ Lanfrancus Arcilus i(uratus) t(estatur) a sua recordantia, que est quadraginta annorum, | se vidisse hanc litem teneri per Sanctum Petrum et semet dicit secasse intus et taliase et pasculase et idem vidisse facere qua(m)plures suos vicinos, | et dicit se erbaticum dare exinde Sancto Petro sicuti dixit Ioh(anne)s. De forestari idem quod ceteri. De mendo calcarie et de blasmo (oo) dato dicit se nichil | scire.
§ Lanfrancus de Magrena i(uratus) t(estatur) se a quadraginta annis usase in hac vita (pp) taliando (qq), secando et faciendo intus suum velle et sine | contradicione et per Sanctum Petrum dicit se fecisse; et dicit se vidisse homines de Marchuzo venientes ad abatem Petrum (2) rogando eum ut permitteret | eis levare calcariam in valle Pizina quam homines de Serle prohibebant eis levare et abas concessit eis, salva ratione sua.
§ Ioh(anne)s Masius | iu(ratus) t(estatur) se fecisse unam metam in hac lite foliorum et stetisse ibi a mense iunii usque ad Natalem et circa sex annos dicit esse et a triginta annis dicit | se usum fuisse ac lite buscando et fenum secando. Interrogatus (rr) si illi de Lurcina videbant eum, r(espondit): 'Videre poterant', set non est certus.
§ Scalia | iu(ratus) t(estatur) predictam lite esse alodium Sancti Petri. Interrogatus (ss) quomodo sit, r(espondit) se audisse a suis antecessoribus et dicit semet a .XX. et .V. annis custodisse | hanc litem cum alio nemore Sancti Petri per plus septem vicibus et per Sanctum Petrum, et dicit se invenisse Teutaldum filium Vuazonis de Lurcina | in hac lite incidentem quoddam lignum; et cum ipse minatus fuisset ei, decessit, et sex anni sunt. Item dicit se tulise quandam securim Belino, qui designavit | predictam litem, pro qua dedit sibi corrigiam unam, et viginti .IIIIor. anni sunt. Item dicit, si iret Marchucium t(em)pore nescis (tt), quod homines de Marchucio | dabant sibi de blava sua secundum quod volebant; idem dicit de ovis in Pasca. Interrogatus quare dabant, r(espondit): 'Quia veniebant in vuarda mea, | et ego vuardabam (uu) eos'. Interrogatus si pro hac lite dabant ei, r(espondit): 'Et pro hac et pro aliis locis'.
§ Acerbus i(uratus) t(estatur) se credere hanc litem esse Sancti Petri et sicuti | vadit via Sancti Petri usque ad terminum Malechæ et usque ad Summum Unsum (vv), et sic audivit a multis hominibus. Et dicit patrem suum per annos .XXX. et plus forestarium | fuisse illius designationis quam modo dixit, et post patrem fratrem suum. Post eos dicit semet fuisse, et dicit homines de Marchucio (ww) fere omnes (xx) in preterito anno | dedisse sibi ova et ideo quia vuardabat eos in vuarda sua.
§ Walterius de Sancto Petro i(uratus) t(estatur) se vuardasse et vuardare vidisse per Sanctum Petrum | a .XX. et .III. annis sicuti trait via Sancti Petri, que vadit Cavardum in susum, et pignorabat homines in hac vuarda. Et interrogatus si pignorasset aliquem in ac lite, | r(espondit) se nescire quia non fuit ad descignationem.
§ Odellus de Flina i(uratus) t(estatur) se credere alodium Sancti Petri esse sic(uti) trait via Sancti Petri usque ad terminum de M[a]|loca et usque ad Summum Unsum in susum versum Sanctum Petrum et secundum suum auditum; et in hoc monte dicit se forestarium fuisse et per Sanctum Petrum et intus homines | pignorasse. Item dicit se tulisse pignus Vuidoni Curto et fratri eius et cuidam suo cugnato in hac lite, ut credit, pro quo dederunt sibi denarium (yy) unum, et hoc dicit fuisse | ultra viginti et tres (zz) annos.
§ Marchesius de Marchesa i(uratus) t(estatur) se stetisse, cum puer esset, Puspencium per annos .XX. et audisse a Segnereto et ab Oni|dio et a Dominico Suavo et a patre suo alodium Sancti Petri esse sicuti trait via Sancti Petri in susum et vilam Lurcine esse de districto Sancti Petri.
§ Petrus i(uratus) t(estatur)| se recordare a quinquaginta annis et vidisse per Sanctum Petrum teneri sicuti trait via Sancti Petri in susum et dicit se fuisse ibi ubi Amizo de Cur|naleto fuit missus forestarius per Petrum abatem in silva (aaa) Sancti Petri et in toto busco qui est desupra viam Sancti Petri; idem dicit de Obizone Catenatio et Frogeri|o et qua(m)plures alios dicit se vidisse forestarios. Item dicit se fuisse cum Vuiberto Balestario et cum Rivano ad unam casinam que erat illorum | de Lurcina et desubtus via Sancti Petri et tulisse ibi duos caseos et portasse ad Sanctum Petrum, et dicit se credere abatem reddidisse Girardo Stancario, ut | audivit, et ipse tenebat per Sanctum Petrum, et dicit se audisse dicere quod quedam femina de Lurcina dedisset vuadiam abati Lanfranco (3), set non audivit nominare | eam.
§ Rainoldus i(uratus) t(estatur) d(omi)nos de Lavellolongo et Albertum de Calcaria tenere a Sancto Petro illud quod tenent a Marchuzo, et dicit se habuisse per illos de (bbb) | Lavellolongo, quorum castaldius erat, per .XII. annos, caseos duos de casina Lurcine omni anno et pro erbatico, que casina erat desubtus via Sancti | Petri, sic(uti) credit, et de hominibus illis de Marguzio similiter. Item dicit se habuisse lamentationem de domo Vitalis de Lurcine, et ipse fecit vuadiam a Vi|tali et Vitalis vetuit et ipse pignoravit eum; postea dicit Vitalem dixisse Presbiterum de Grumethello qui adivit illos de Lavellolongo et rogavit eos, | ut audivit, ut facerent sibi reddere pignora; et tunc sibi ipsi miserunt sibi quoddam suum signum ut redderet pignora, et non reddidit, et postea dicit se ivisse a d(omi)nos de Lavel|lolongo et dixisse eis: 'Quare mandatis m(ih)i ut ego redderem pignora ?'; et ipsi dixerunt: 'Redde sibi quia ipse rogavit nos inde'; et ipse reddidit. Et alia vi|ce dicit supradictum Vitalem ofendisse et d(om)ini de Lavellolongo miserunt masnatam suam et ipse misit filium suum Albertinum ad domum Vitalis et ipsi | male tractaverunt eum et abstulerunt sibi pignora que postea reddiderunt, ut audivit, quia Vitalis iuravit se non fecisse offensionem, ut credit.
§ Cuntardus de | Butisino i(uratus) t(estatur) se recordare a centum annis et usasse ad Sanctum Petrum cum sex (ccc) abatibus (4) et dicit gastaldiones (ddd) d(omi)ni Girardi de Cunchis abuisse | erbaticum de omnibus casinis Marchuzi. Interrogatus quid dabatur pro erbatico, r(espondit) quod unaqueque casina dabat caseum unum i(n) primo die. Iterum interro|gatus si vidit dari vel accipi, r(espondit) non, set dicit se audisse eos qui dicebant: 'Caseos istud est pro herbatico'. Item dicit ministros abatis Lanfranci tu|lisse vaccam unam cuidam femine de Lurcine pro banno adulterii, ut ipsi dicebant; in altera die dicit mulierem illam venisse Nuvolentum et | vuadiam dedisse, se vidente, de decem sol(idis) et sic vacca fuit ei reddita; nomen mulieris et de cuius domo fuisset nescit, set dicebatur ibi quod | erat de Lurcina. Et terminos dicit se nesire.
§ Petrus de Lurencio i(uratus) t(estatur) se audisse a suis antecessoribus quod universale districtum Margucii, | excepta sorte Oprandi, est Sancti Petri et tenetur per monasterium per Iohannem et Lanfrancum de Lavellolongo et per Albertum de Calcaria, et dicit semet esse | gastaldum illorum de Lavellolongo et distringere terram illam, excepta villa Lurcine, et dicit remanere propter contentionem et dicit se vidisse avum | suum per sex vices tollere erbaticum de villa Lurcine et dicit per decem et octo annos esse datum sibi et suis missis per homines Lurcine (eee) et propter pascu|lum in quo ipsi pasculant per pertinentia Margucii et Serle et in aliis locis. Item dicit discordiam que fuit quondam inter homines de Serle et illos de Mar|gucio positam fuisse in se et in Sinam et Belinum de Presinaga et Zugcum de Serle et ipsi concordarunt inter se, set non placuit partibus, et plus stetit per | illos de Serle.
§ Pelegrinus de Paitono i(uratus) t(estatur) se audisse a patre suo et a socero districtum Margucii et Paitoni, excepta sorte Oprandi, esse | Sancti Petri, et dicit se audisse erbaticum casine Lurcine datum fuisse missis Sancti Petri.
§ Teuzo i(uratus) t(estatur) se audisse a patre suo et a quodam | barbano suo, qui erat grandeve etatis, quod totum Paitonum et Golionum, excepta terra illorum di Cusiago, erat de districto Sancti Petri, | et dicit a quadraginta annis vidisse per forestarios Sancti Petri custodiri a superiori parte vie que dicitur via Sancti Petri, et dicit se vidisse fo|restarium Sancti Petri tollere pignus iusta viam que venit ab Unso a Stramianam. Interrogatus sit (fff) hanc litem, r(espondit) se scire contratam, set nesit fines. |
§ Armannus de Cognono i(uratus) t(estatur) quod ia(m) sunt sexaginta anni quod audivit ab antiquissimis hominibus, scilicet Vuezolo Teutonico et Pagano Coquo | et a Maifredo Tosco quod districtum Margucii illicitarum causarum erat Sancti Petri.
§ Frathelandus i(uratus) t(estatur) descignationem factam ex parte Obi|zonis esse alodium Sancti Petri et a triginta annis dicit se vidisse hanc litem teneri per Sanctum Petrum, buscando, taliando, fenum secando, pasculando, inga|ziando et disgaciando, sine contradicione illorum de Marguzo, quod ipse sciat, nisi quando levabatur calcaria una, et tunc dicit Manfredum Cuprestum venis|se ibi et dixisse eis ex parte comuni Brixie quod non facerent eam. Tamen non dimiserunt. Item dicit se vidisse Bunciolum esse forestarium in ac lite et in | aliis locis ubi custoditur per Sanctum Petrum, et ia(m) sunt .XXV. anni; deinde dicit se vidisse ibi forestarium Teuzonem cum una manu, deinde Scaliam, | postea Albertinum, postea Pizolum Aponis. Item dicit se fuisse forestarium ibi et alibi et ia(m) sunt .XV. anni. Item dicit audisse a suis antecessoribus terminum | de Sobiacha traere ad terminum vallis Picine et postea terminum Cerei, deinde ad dechum Mathoche; et interrogatus si vidisset placitum huius litis | et aliarum parcium ante trevuanus, r(espondit) se vidisse, set nescit qualiter remansisset. Item dicit in Sinam positum fuisse et in socios set quomodo remansisset | dicit se nescire.
§ Pizolus i(uratus) t(estatur) hanc litem esse alodium Sancti Petri. Interrogatus quomodo sit, r(espondit) per alodium Sancti Petri esse buscatam et pasculatam per homines. | Interrogatus per quos, r(espondit) per eos qui pasculabant et qui dabant erbaticum. Interrogatus qui fuerunt illi, r(espondit) Cristianos, et dicit se non se(m)per vuaitasse ibi.
§ Petrus | de Barvino i(uratus) t(estatur) predictam designationem esse alodium Sancti Petri. Interrogatus quomodo sit, r(espondit) quia vidit eam teneri (ggg) per Sanctum Petrum pasculando, tali|ando, ingaciando et discatiando et per erbaticum dando. Interrogatus si fuisse ibi ubi erbaticum datum fuisset abati vel suo misso, r(espondit) non, | quia non usabat ibi. Item dicit semet fecisse fenum et folia in hac lite et ia(m) sunt .XX. anni. Interrogatus si tunc visus fuisset ab alico illorum | de Lurcina, r(espondit): 'Illud non dicam'. Item dicit se vidisse Bunciolum foresterium et Albertum Mansuinum in hoc nemore et in (hhh) aliis. Interroga|tus si nominatim ponebatur nemus istud in vuarda, r(espondit) sic. Interrogatus quomodo nominabatur, r(espondit)Campbevere, et ia(m) sunt .XX. anni quod | Bunciolus fuit forestarius; de Albertino dicit .V. annos esse; de mendo calcarie et de placito trevuanorum dicit se nescire. Item dicit | homines de Serle noluisse stare precepto Sine et sociorum quia displicebat eis.
§ Teizo iu(ratus) t(estatur) predictam litem esse alodium Sancti Petri et tenu|tam esse a sua recordantia, quæ est .L. annorum, per Sanctum Petrum. Interrogatus quid vidisset fieri in hac lite ex parte Sancti Petri, r(espondit) se vidisse | ante .X. annos Raifredum (iii) decanum facere intus fenum et folia, et Andream de Casalo et Rainerium facere similiter fenum et folia, et Paganum | Maiavacam et Armannum et Girardum fratrem eius et Iohannem Orculum, et hoc dicit vidisse Martinum et Calvum et Belinum de Lurcina. De mendo | calcarie dicit non fuisse factum. Item dicit Presbiterum de Grumethello vitasse sententiam trevuanorum. De blasmo dato sue parti | in eccl(esi)e Sancte Stefanie dicit non. Item dicit se vidisse Maifredum Tusculum et Teutaldum Bracialupum et Frogerium Rubeum et Blancum | Catenacium socium Frogerii et Marchisium qui stat in domo Sancti Petri et alios plures fuisse forestarios in hac lite et in aliis locis. | Interrogatus si fuisset ibi ubi positi fuissent per abbatem, r(espondit): 'Se(m)per'. De districto Lurcine interrogatus, r(espondit): 'Non modo dicam, set prius consiliabor'. De | terminis interrogatus, r(espondit) se ulterius non audisse aliquid de calcaria quæ fiebat in hac lite. Interrogatus, r(espondit) Nigrellum interdixisse | eis pro comuni. Postea dicit homines de Serle venisse cum abate ad consules Brixie et fecisse inde placitum cum hominibus de Marchu|zo et habuisse inde victoriam, et hoc dicit fuisse iusta quinque annos.
§ Lanfrancus Arcilus motu potestatum (jjj) interroga|tus et per debitum in qua parte (kkk) litis (lll) boscaset et taliaset et pasculaset et suos vicinos idem facere vidisset, r(espondit): 'Per totam litem'. Et dicit a superiori parte vie esse alo|dium Sancti Petri; desubtus via cuius sit dicit se nescire. Et dicit se (mmm) et suos vicinos tenere per Sanctum Petrum a superiori parte vie. Item interogatus si abas fuisset cum hominibus | de Serle ante treguanos in placito quod abebant cum illis de Marcuzo (nnn), et dicit se (ooo) credere Albertum de Calcaria tenere per Sanctum Petrum.
§ Lafrancus (ppp) de Macrena | motu potestatum interogatus et per debitum in qua parte litis usus fuisset, r(espondit) in vale Gromata et per commune de Serle hanc litem teneri dicit. Item dicit abatem | vel suum missum fuisset cum hominibus de Serle ad placitum quod habuerunt cum illis de Marchuzo.
§ Ioh(anne)s Masius per debitum interogatus ubi fecisset metam foliorum, r(espondit): | 'Prope terminum (qqq) Scavezatum'.
§ Frathelandus per debitum interogatus (rrr).


(a) M [in]t(er)rgat(us).
(b) M face(m).
(c) Precede du espunto.
(d) Segue que(m) depennato.
(e) M S(an)c(t)e.
(f) -scire su rasura, come pare.
(g) -e d(e)- su rasura, come pare.
(h) Segue n(on) espunto.
(i) Così M, qui e avanti.
(j) M p.
(k) d(e) placito su rasura.
(l) -c- nel sopralineo, in corrispondenza di z non espunta.
(m) M souor(um) con la prima o espunta.
(n) La prima l corr. da r.
(o) -n- corr. da altra lettera, come pare.
(p) b- corr. da p.
(q) -d- corr. da altra lettera.
(r) M d(e)strucia.
(s) M vicis.
(t) habuisse de plac- su rasura.
(u) -r- nel sopralineo.
(v) Così si legge, con qualche dubbio nello scioglimento del segno abbr.
(w) Il segno abbr. (tratto orizzontale soprascritto) per m è sovrastato da un punto.
(x) Così M.
(y) Segue Ite(m) dic(it) senza prosecuzione.
(z) -t nel sopralineo.
(aa) M sit.
(bb) d(e) corr. da altra lettera.
(cc) Così M; si intenda Pulcheto.
(dd) -n- corr. da a.
(ee) et (nota tironiana) a fratrib(us) (-a- corr. da altra lettera, della quale sopravvive il segno abbr. soprascritto) id(em) q(uod) Vital(is) nell'interlineo, con segno di richiamo.
(ff) se- nel sopralineo.
(gg) r coperta da macchia.
(hh) M qa.
(ii) M i(n)venisset (-et nota tironiana).
(jj) secando in hac lite aggiunto successivamente nello spazio bianco predisposto.
(kk) M S(an)c(t)am con -a- nel sopralineo.
(ll) -n- corr. da r, come pare.
(mm) s- corr. su c.
(nn) M d(e)te(n)nta(m).
(oo) (b)- corr. da (p).
(pp) Così M; si intenda forse lite.
(qq) M taliendo.
(rr) -o- nel sopralineo.
(ss) -o- nel sopralineo.
(tt) Così M; si intenda mescis.
(uu) vuardaba(m) da vuardabat mediante espunzione di -t e aggiunta nel sopralineo, in corrispondenza di -a, del segno abbr.
(vv) Unsu(m) da un(de) su(n)t mediante rasura del segno abbr. per de ed espunzione di -t.
(ww) M Marchcio.
(xx) Segue de parzialmente eraso.
(yy) M d(e)n(ario)s.
(zz) -e- corr. da a.
(aaa) Nel sopralineo, in corrispondenza di -v-, punto senza apparente significato.
(bbb) Segue d(e) iterato all'inizio del rigo seguente.
(ccc) M sex con -e- corr. da u.
(ddd) galstaldio(n)es con la prima l espunta.
(eee) -r- nel sopralineo.
(fff) Si intenda si sit.
(ggg) Segue i superflua.
(hhh) M i.
(iii) M Raifredu.
(jjj) M potetestatu(m).
(kkk) parte nell'interlineo.
(lll) Segue pasca parzialmente eraso.
(mmm) se nell'interlineo.
(nnn) M Marchuzo con -h- espunta. Come si evince dal contesto, è stata qui omessa la prima parte della risposta del teste.
(ooo) Segue rasura di una lettera.
(ppp) M Lafancu(s).
(qqq) p(ro)pe t(er)mi- su rasura.
(rrr) Così M, senza prosecuzione.

(1) Ci si riferisce al 'terremotus magnus' del 3 gennaio 1117, menzionato anche più avanti nella testimonianza di Grimoldus de Marchuzo. Cf. Annales Brixienses, p. 812, redazioni A, B.
(2) Sull'abate Pietro, menzionato qui e in seguito, cf. Introduzione, pp. LXVI-LXVII.
(3) Sull'abate Lanfranco, menzionato qui e in seguito, cf. Introduzione, pp. LXV-LXVI.
(4) Cf. Introduzione, p. LXVI.

Edizione a cura di Ezio Barbieri ed Ettore Cau
Codifica a cura di Gianmarco Cossandi

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS