Lombardia Beni Culturali
78

Carta venditionis

1172 novembre 9, <Brescia>.

Maifredo e Loterio fratelli, detti de Calcheria, con le loro rispettive mogli Otta e Belfante, tutti di legge longobarda, dichiarano di aver ricevuto dal messo di Alberto <de Cenatho> , abate del monastero di S. Pietro in Monte, diciotto lire di denari milanesi di vecchia moneta quale prezzo della vendita di un appezzamento di terra di tre piò, sito nel territorio di Brescia, in luogo detto a la Placa.

Originale, ASVat, FV, I, 2665 (SPM, 64) [A]. Nel verso, di mano coeva: C(arta) de Brixia; di mano forse del sec. XIV: In Brixia; altre annotazioni tarde, tra cui segnatura del sec. XVI: 40.

Cf. GUERRINI, Il monastero, p. 185; BONFIGLIO DOSIO, Condizioni economiche, p 153 (nota 231).

Nella pergamena si osservano due macchie, causate dall'umidità, l'una nella parte superiore e l'altra in quella inferiore, mentre risulta alquanto sbiadita la scrittura lungo la zona destra. Nel foglio, rigato a secco, sono presenti due forellini di cucitura, rispettivamente nel margine alto e basso.

(SN) In nomine domini nostri Iexu Cristi .MCLXXII., in|ditione quinta. Presentia bonorum hominum quorum no|mina subter l(eguntur), constat nos Maifredum et Loteri|um fratres, qui apellati sumus de Calcheria, et uxores nost|ras, que professe sunt in presentia duorum suorum amicorum propin|corum se non pati aliquam violentiam, videlicet uxor Mai|fredi (a) in presentia Girardi (b) et Calcerii de Casario, uxor | Loterii i(n) presentia predicti Girardi et Osbertini eius filii, | ideo quia professi sumus nos lege (c) vivere Longobardorum (d), | accepisse sic(ut) i(n) presentia testium manifesti sumus quod ac|cepimus a misso abatis monasterii Sancti Petri Alberti denariorum | bonorum M(ediolanensium) veteris monete libras decem et octo, fini|to precio sic(ut) inter nos convenit, pro pecia una de terra que | iacet in teretorio Brixie, in loco ubi dicitur a la Placa, et est | tria plodia, quam habere et posidere visi sumus in s(uprascrip)to | loco in integrum; *** (e). | Quam autem superius dictam vendicionem, una | cum accesionibus et inferioribus, superioribus et ingresionibus | suis qualiter supra legitur, in integrum, ab hac die vobis | s(uprascrip)to abati pro supradicto precio vendimus, tradimus, nulli allii | venditam, traditam, obnoxiatam nisi tibi, faciendum exinde a pre|senti die tu et heredes vel sucesores tui aut cui | vos dederitis vel habere statueritis iure proprietario nomine | quicquid volueritis sine nostra et heredum nostrorum atque iu|galium contradicione. Et quidem spondimus atque promittimus | nos et nostre iugales, una cum nostris heredibus, vobis s(uprascrip)to | abati vestris succesoribus aut cui vos dederitis | s(uprascrip)tam vendicionem qualiter supra l(egitur), ab omni homine defendere; | quod si defendere (f) non potuerimus vel per quodvis ingenium sub|traere quesierimus, tunc in duplum vobis restituamus sic(ut)| pro t(em)pore fuerit melorata (g) aut valuerit sub esti|macione bonorum hominum in consimili loco. Actum est | hoc, feliciter, in curte supradictorum venditorum (h), die | iovis nono intrante mense nove(m)bris. + Signa manuum | s(uprascrip)torum venditorum atque iugalium qui anc c(artam) vendicionis | fieri rogaverunt, videlicet Belafantis uxor Loterii, Otte Maifredi. | + Signa manuu[m] testium silicet Martini filii | Obizo[nis] de Calcaria, Iohanis eiusdem (i) Alberti filii, Mazu|gi de Valle, [[...]]si de Abate, Malatasxe de Framesi, | Martini filii Iohanis Triovi, La(n)rencii Bagii, Ahelar|di Segafeni, Girardi atque Calcerii filii Caserii.
(SN) Ego Graciadei notarius iurisdoctus ro|gatus interfui et scripsi.


(a) Maiferdi.
(b) A Giraddi.
(c) legere con -re erasa.
(d) Lo(n)gobar- su rasura.
(e) Lo spazio bianco si estende per i restanti cinque sesti del rigo e per il primo quinto del rigo seguente.
(f) La seconda d corr. da f principiata.
(g) Così A.
(h) A veditoru(m).
(i) Così A, anche se il personaggio non è menzionato in precedenza.

Edizione a cura di Ezio Barbieri ed Ettore Cau
Codifica a cura di Gianmarco Cossandi

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS