Lombardia Beni Culturali
86

Attestationes testium

1175 luglio 6, Brescia.

Airaldo giudice de Sancta Agatha ordina al notaio Ambrogio ab Ortu di Montichiari di redigere in forma pubblica le testimonianze <in favore degli uomini di Nuvolera> escusse in propria presenza nella controversia tra Gandolfo de Selvagnona, sindaco dell'abate di S. Pietro in Monte e degli uomini di Serle, da una parte, e Malvezato, sindaco degli uomini di Nuvolera, dall'altra, <circa i diritti che le parti rivendicano sul monte Dragone> .

Originale, ASVat, FV, I, 2675, 2676, 2677, 2678 (SPM, 74, 75, 76, 77) [A]. Nel verso della perg. 2675, di mano del sec. XIV: [[...]] (non è definibile lo spazio della lacuna) [con]finium mon(asterii) Sancti Petri et co(mun)is et hominum de Nuvol[era] et de Serlis; altre annotazioni tarde, tra cui segnatura del sec. XVI: 6 iulii 1175.

Cf. MENANT, Campagnes, pp. 135 (nota 371), 136 (nota 375), 204 (nota 130); ARCHETTI, Vigne e vino, p. 129 (nota 216); ARCHETTI, Tempus vindemie, pp. 278 (nota 37); 375 (nota 39); 396 (nota 16); 427 (nota 94).

Il dettato è disposto su quattro distinte pergamene (nell'ordine FV, I, 2675, 2676, 2677, 2678), ora separate, ma originariamente unite l'una all'altra come mostrano i forellini di cucitura presenti nei margini estremi di ciascuna di esse. Il loro stato di conservazione è complessivamente discreto, pur presentando tutte un leggero deperimento (consunzioni, abrasioni, rosicature, sbiadimento dell'inchiostro) lungo le parti periferiche non occupate dalla scrittura. I quattro fogli presentano tracce più o meno evidenti della rigatura a secco.
Circa il contenuto, l'impaginazione e le modalità di numerazione delle note critiche, cf. nota introduttiva al doc. 85.

(perg. 2675) (SN) Quoniam ea que de iure publico nituntur perpetuam creduntur habere firmitatem, idcirco ego A(m)brosius ab Ortu Monteclarensis notarius has ate|stationes receptas sub d(omi)no Airaldo iudice de controversia que vertebatur inter abatem monasterii Sancti Petri in Monte et homines de Serlis, ex una par|te, quam faciebat Gandulfus de Selvagnona qui erat sindicus abatis et illorum de Serlis, ex altera autem erat Malvezatus sindicus illorum de Nuvolera, | trasscripsi et i(n) publicam formam redegi nichil addens vel minuens nisi forte litteram vel silabam. |
§ Brixianus de Braida de Nuvolera iu(ratus) test(atur) se et patrem suum et fratrem suum usos esse in silva Dravonis per curtem de Nuvolera (a) et terram Sancte Iulie, a sua re|cordantia, que est a t(em)pore terremotus (1), faciendo ases et ga(m)bazas et ga(m)bazolos (b) et palos et maniculos et ligna tectorum et cetera ligna sibi necessaria, et hoc sine | contradictione alicuius hominis, et multociens superveniebant ibi homines de Serlis nec sibi dicebant aliquid nec contradicebant sibi, et dicit terminum Fo et terminum de Cruce et termi|num Ceresole et terminum Favecurte esse confines inter curtem de Nuvolera et territorium Sancti Petri et de Serlis, et hoc dicit se sire per dictum sui patris et aliorum mul|torum antiquorum hominum. Item dicit se et Aiulfum fratrem suum traxisse trabes et canteros (c) et atulisse (d) entras et ga(m)bazas zusum per Serlas, videntibus hominibus de Serlis et nichil dicenti|bus sibi, iam sunt plus .XL. a(nnis), de silva Dravonis unde lis est. Item dicit se et consules et vicini illius loci rexasse et disrexasse silvam, unde lis est, a Pathengole in susum usque | ad illu(d) de Navis iam sunt plus .XX. a(nnis), et posuerunt Giselbertum et q(uen)dam alium, de quo non recordatur s(et) credit quod vocatur Maurus, ad custodiendam ipsam | silvam; et post vidit Petrum de Rozonibus per annum et Obicellum, illius fratrem, per alium annum, esse foresterios illius silve per vicinos et curtem Nuvolere. Interoga|tus si vidit metas de foliis a Pathengole in susum in hac lite vel si est datum sibi vel promissum averum pro hac causa vel si scit quod alteri sit datum vel promissum, r(espondit) non de | avero, s(et) metas dicit se vidisse in Costis s(et) non vidit eas fieri nec scit cuius essent.
§ Teutaldus (e) de Botacia de Nuvolera iu(ratus) test(atur) .XXX. a(nnos) esse et plus quod | ipse ibat cum patre suo in silvam Dravonis unde lis est, et tunc pater suus dicebat sibi quod terminus Ceresole et terminus Favecurte erant confines inter curtem Nuvole|re et territorium Sancti Petri et de Serlis, et etiam ostendit sibi terminum Ceresole, et ab eo t(em)pore dicit se usum esse in ipsa silva a Pathengole in susum, sic(ut) tenet lis ista, facien|do asses et ga(m)bazas et scalas de carro et scalas ad letamen et sentones et cetera ligna sibi necessaria sine contradictione alicuius, et dicit qua(m) (f) vice, cum incidebat | i[n]tus, foresterius Sancti Petri invenit eum et alios qui erant cum eo et interogavit unde essent, et iste testis r(espondit) se esse de Nuvoleria, et ipse foresterius dixit: 'Si essetis | aliunde auferrem vobis pignora'; et dicit se r(espondis)se (g): 'Non habes ad inquirendum (h) hoc quia et si essemus aliunde stulticiam faceres si auferres pignora, quia non sumus supra tuum, i|mo sumus supra nostrum, nec habes hic aliquid ad dicendum'. Et dicit eum tunc nichil r(espondis)se, s(et) recessit. Item dicit esse sibi designatum per antiquos homines Nuvolere quod a Pathen|gole in susum usque ad terminum de Fo et deinde ad terminum Crucis et ab eo usque ad terminum Ceresole et deinde ad terminum Favecurte, et per dicta eorum antiquorum hominum sic(ut)| trahunt isti termini versus sero, esse de curte Nuvolere, et a mane illorum terminum est territorium Sancti Petri et illorum de Serlis. Item dicit quod terminus Favecurte et terminus de Vallivo|lo et terminus de Dosso Calvo et terminus de Arenis sunt confines intra curtem Nuvolere et curtem de Navis, ita quod curtis de Navis est a monte (i) istorum terminorum et il|la de Nuvolera est a parte meridiei; item terminus de Aquila et terminus de fundo Cavalpethe et terminus de Cruculo et terminus de Valdonica et terminus Calanci Silvatici | sunt confines inter curtem Nuvolere et curtem Butesini, ita quod illa curtis Nuvolere est a mane parte istorum terminorum et illa de Butesino est a sera parte. Item dicit | .XXX. a(nnos) esse et plus quod ipse vidit Gilbertum de Brixia et Iohannem Culatium custodire per co(mun)e Nuvolere curtem Nuvolere a Cleso usque ad curtem de Navis et ad |[i]llam de Butesino et ad territorium Sancti Petri, sic(ut) designatum habet per terminos, et dicit se solvisse eis foresteriam et sepe dedisse eis co(m)medere; et postea vidit Taloti|[um] et Vitalem Rainerii custodire ipsam curtem et silvam, unde lis est, ut de ceteris dixit. Interogatus de avero et si fecit metas vel si (j) vidit fieri vel si vidit a Pathen|gole in susum in hac lite, r(espondit) se non fecisse nec vidisse fieri ibi, s(et) in Costis vidit nec scit cuius essent. De avero r(espondit) non.
§ Iohannes de Bernardo de Nuvolera iu(ratus) test(atur)| idem de terminis qui dividunt territorium Sancti Petri a curte Nuvolere et de illis qui sunt confines inter curtem Nuvolere et curtem de Navis et de his qui sunt confines inter cur|tem Butesini et curtem Nuvolere quod Teutaldus de Botacia, et hoc dicit se scire per dicta patris sui et antiquorum hominum de Nuvolera, et dicit .XL. a(nnos) esse quod ipse | usus est in silva Dravonis, unde lis est, a Pathengole in susum usque ad terminum Favecurte, per curtem Nuvolere, faciendo omnia ligna que erant sibi necessaria | et trahendo etiam quandoque per Serlas, nec invenit aliquem qui sibi contradixisset; et de Gisulberto et Iohanne Culatio qui fuerunt foresterii curtis Nuvolere, dicit idem quod Teutaldus | Butatia, excepto quod iuxta .XX. a(nnos) esse quod fuerunt foresterii, et dicit ipsam litem a Pathengole in susum usque ad illu(d) de Navis fuisse raxatam et disraxatam per vici|nos et consules Nuvolere iam sunt plus .XII. a(nnis), et dicit quod consules illius loci preceperunt per debitum sacramenti ne aliquis de Nuvolera incideret a Pathengole in susum usque | ad illu(d) de Navis, nisi faceret per eorum parabolam, et hoc fuit iam sunt plus .VII. a(nnis). Item alia vice dicit consules illius loci hoc idem precepisse. Interogatus de metis et de ave|ro, r(espondit) idem quod Teutaldus Botatia.
§ Maurus de Braida de Nuvolera iu(ratus) test(atur) idem de omnibus terminis nominatis per Teutaldum de Botatia, qui dividunt curtem Nuvo|lere a ceteris curtibus et territoriis, quod ipse Teutaldus de Botatia, et hoc dicit se scire per dictum sui patris et Salamonis Sterceni soceris sui, qui ostendebant sibi hos terminos | et dicebant sibi quod (k) ita erat curtis Nuvolere ut trahunt illi termini a sera et a mane et a meridie et quia usus est in ea lite per .XXX. a(nnos) sine contradictione alicuius, facien|do (l) maniculos ad travostam, et ita quod dimittebant ibi maniculos factos et ligatos in fasses a Nativitate Domini usque ad marcium, et ga(m)bazas et spar|gas et sentones et omnia alia ligna que erant sibi necessaria, et hoc faciebat videntibus illis (m) de Serlis et non contradicentibus, nisi forsitan interogabat unde iste erat (n), et hic responde|bat: 'Ego sum de Nuvolera', et ipsi recedebant. Item dicit se vidisse vicinos et consules sui loci raxare et desraxare ipsam litem et a Cleso usque ad illu(d) de Navis | iam sunt .XXX. a(nni), et vidit Giselbertum et pre' Tatum ant(e) Giselbertum, ut credit, custodire ipsam litem per co(mun)e de Nuvolera, et iam sunt plus .XVI. a(nnis), et postea vidit Orlandum | et quosdam alios similiter custodire ipsam silvam (o) per co(mun)e de Nuvolera (p), et dicit se solvisse foresteriam inde omnibus illis foresteriis. Item dicit .IIII. vel .III. annos esse | quod ipse testis et Berardus et Ianuarius emerunt erbam que erat in hac lite a Patengole in susum a suis consulibus, s(et) quia vicini posuerunt manum altera di|e in quodam alio co(mun)i non potuerunt eam secare, s(et) tamen dicit se solvisse .III. denarios pro sua parte ipsis consulibus; de precepto (2) quod consules sui fecerunt per debitum sacramen|ti ne aliquis incideret in silva sua a Pathengole in susum nisi esset per eorum parabolam dicit idem quod Iohannes de Bernardo. Interogatus de avero et de metis, r(espondit)| idem quod Teutaldus de Botatia.
§ Iohannes Engana maiorus de Nuvolera iu(ratus) test(atur) quod terminus de Fo et terminus de Cruce et terminus de Ceresole et quidam | alius terminus, qui est desupra, sunt confines inter curtem Nuvolere et territorium de Sancto Petro et de Serlis, et hoc dicit se scire quia hoc audivit a suis antecessoribus et a suis maio|ribus iam sunt plus .XL. a(nnis), quia cum parvulus erat dicit quod ipse ibat cum antiquis hominibus (q) per viam que vadit ad pratum de Anderline, et tunc illi antiqui dicebant sibi quod | illi termini dividebant ipsam curtem Nuvolere a predicto territorio, et a sera parte illius vie erat ipsa curtis Nuvolere et a mane territorium Sancti Petri et | de Serlis. Item dicit circa .XXX. a(nnos) esse quod ipse vidit Bonzolum ire per Nuvoleram et dicebat hominibus de Nuvolera ut facerent sibi honorem et ut solverent sibi foresta|riam et ut darent de milio quia custodiebat silvam suam Dravonis, et sic homines de Nuvolera dabant sibi de millio pro illa forestaria, et hoc idem dicit quod Dugno|nus faciebat (r) et dicit quod pater sui testis solvit forestariam ipsi Dugnono, et credit etiam quod adunabat ille Dugnonus illam forestariam domui sui testis | quia uxor huius testis et uxor Dugnoni erant parentes. Item dicit quod ipse et alii extranei homines incidebant ligna in silva Sancti Petri a mane parte predic|te vie de prato et postea deferebant ligna a sera parte illius vie, et hoc faciebant timore illorum de Serlis et de Sancto Petro, et cum erant (s) in silva Nuvolerie a sera parte vie dolabant ibi ligna securiter quia non timebant ex quo | erant in silva Nuvolere, et dicit quod quando incidebant in silva Dravonis quod ipsi forestarii superveniebant et salutabant se testem et sedebant et ridendo et lu|dendo dicebant: 'Date pignus'; et iste dicebat: 'Ego sum in mea silva'; et sic recedabant nec alium malum sibi dicebant; et extranei homines dicebant: 'Nos sumus | in silva Nuvolere'. Item dicit plus .XX. a(nnis) esse, ut ipse credit, quod ipse testis (t) veniebat cum Squasavuitono et aliis hominibus de Nuvolera cum ga(m)bachis de silva Dra|vonis et cum fuerunt iuxta fontanellam de Costis dicit quod duo homines, quos credit esse de Serlis, ceperunt post istos prohicere lapides, et tunc Petrus Gagifretha | de Nuvolento (u), qui ibat per viam, cepit clamare: 'Foloni, latrones, isti sunt (v) boni homines de Nuvolera, quorum est ista silva', et sic illi statim recesserunt; pro | qua (w) re (x) postea ille Squasavitonus abstulit boves hominibus abatis zusum in strata, unde habuit .XII. denarios antequam reddidisset boves, ut ipse Squasavito|nus dixit sibi. Item dicit se minatus fuisse caprariis et bestiariis de Serlis, qui ponebant ignem in silva Dravonis, dicendo: 'Filii magne meche, male | evenit vobis quia vos cu(m)biritis (y) silvam nostram'. Interogatus, r(espondit) se vidisse metas de foliis in Costis, s(et) nescit quis fecisset nec cuius essent. De avero dicit | idem quod ceteri.
§ Maifredus de Urlando de Nuvolera iu(ratus) test(atur) circa .XVIII. a(nnos) esse quod ipse erat cum Orlando, qui fuit natione de Serlis, in Dravono, et tunc ille | Orlandus dixit sibi testi quod terminus de Fo et terminus de Cruce et ille terminus de Ceresola et terminus Favecurte sunt confines inter curtem Nuvolere et illu(d) (z) Sancti Petri et de Ser|lis, et quod a sera parte illorum terminorum non habebant aliquid illi de Serlis nisi per curtem Nuvolere. Item dicit circa .XII. annos esse quod ipse erat cum Orlando, fratre sui te|stis, et cum Za(m)bono de Levata in silva Dravonis quia faciebant intras et dolaverant unum pulcrum lignum unde volebant facere unam culmegnam, et tunc Fre|tholandus de Serlis, qui erat foresterius abatis, cum quodam homine rubeo supervenit ibi et salutavit istos et dixit: 'Quare inciditis ista ligna ?'. Et Orlandus di|xit: 'Ista ligna non sunt vestra, quia sumus in silva nostra'. Et Fretholandus dixit: 'Licet illa que inciditis sint vestra, tamen lignum istud quod est ita pulcrum non fuit de vestris'. Et Orlan|dus dixit: 'Quamvis fuisset de tuis raxis, modo est supra nostrum et non potes dicere aliquid'. Et Fretholandus dixit: 'Ex quo est supra vestrum, licet fuisset de meo, | nichil possum inde dicere'. Expletis his verbis, Orlandus dixit: 'Fretholande, tu dicis lignum hoc fuisse de tuo; s(et) vide faidam supra quam incisi'. Et Fretholandus dixit: | 'Si tu incisisti ibi, bene est supra tuum; s(et) non putabam quod in tua silva (aa) esset ita pulcrum lignum'. Item dicit se vidisse Bonzolum foresterium de Serlis ad Nuvoleriam | per tres annos ant(e) t(em)pus rugarum (3), et audivit ipsum petere forestariam de silva Nuvolere matri sui testis, et dicit matrem suam dedisse ipsi Bonzolo siliginem pro illa foresta|ria, se vidente, et dicit semet fuisse foresterium illius silve et tocius co(mun)e (bb) de Nuvolera per co(mun)e de Nuvolera, et dicit idem de eo quod illi de Nuvolera per unum annum (cc) raxaverunt et disraxaverunt ipsam sil|vam et de eo quod nemo de Nuvolera audebat incidere in ea silva nisi per parabolam consulum, et de erba quam consules illius loci vendiderunt sibi et aliis suis vicinis (dd) a Pathengole in susum | et de avero dicit idem quod Maurus (ee) de Braida et Iohannes de Bernardo. Interogatus si vidit homines de Serlis facere metas de foliis in hac lite, r(espondit) .XIIII. a(nnos) esse quod ipse vidit Rainaldum | de Sanson facere unam metam foliorum in Costis, et tunc iste ivit illuc cum Albertino filio Orlandi, cosino Rainaldi, pro suo afare (ff), et tunc interogavit quare faciebat folia ibi, | et ipse r(espondit): 'Non nocet vobis, s(et) bene scio quod ego sum supra vestrum'.
§ Aricus de Fratta (gg) de Nuvolera iu(ratus) test(atur) se usum esse in silva Dravonis a sua recordantia, que est a t(em)pore ruga|rum, faciendo ligna omnia que erant sibi necessaria, sine contradictione alicuius hominis, et ab eo t(em)pore dicit quod antiqui homines Nuvolere, ut est (hh) Orlandus de Carmanno et alii (ii) | qua(m)plures, ostendebant sibi terminum de Fo et terminum Crucis (jj) et dicebant quod illi termini erant confines inter curtem Nuvolere et territorium Sancti Petri et de Serlis, et quod a sera parte illorum | terminorum erat curtis Nuvolere. Interogatus, r(espondit) se vidisse metas de foliis in Costis (kk) et parum feni in (ll) Calva, s(et) scit (mm) quis fecisset vel cuius essent (nn), et vidit Iohannem de Palma (oo) et Gisulbertum (pp) | custodire ipsam silvam per co(mun)em Nuvolere.
§ Petrus de Mauro de Mazano iu(ratus) test(atur) plus .XXX. a(nnis) esse quod ipse usus est in silva Dravonis a sera parte vie de prato | quam dicit esse de Nuvolera et in ea que est mane illius vie que est Sancti Petri, et ab eo t(em)pore dicit se fecisse palos et maniculos et cetera ligna sibi necessaria in silva Dravo|nis, videntibus illis de Serlis et non contradicentibus; et dicit quod ipse incidebat ligna in silva Sancti Petri et deferebat ea in silva Nuvolere, a sera parte predicte vie, et ibi dolabat | eam securiter ita quod non timebat illos de Serlis nec de Sancto Petro; item dicit .XXX. a(nnos) esse quod ipse erat in ipsa (qq) silva Dravonis cum patre suo quia faciebat ga(m)bazas, et tunc Vido Mazo|nacus (rr) et Atto Sgunzavaca de Nuvolera supervenerunt et abstulerunt patri suo manariam suam, s(et) nescit si dedisset ei inde aliquid; et postea alia vice Oddo de Baccha, | qui erat foresterius de Nuvolera, abstulit sibi cultellum quia faciebat maniculos in Dravono, nec postea habuit iste illum cultellum, et iam sunt plus .XX. a(nnis)| quod hoc fuit. Item dicit se vidisse homines de Nuvolera facere plus .XII. calcarias ad rinum de Scorzo, et istemet testis dicit se attulisse de illa calzina zusum ad | Ca(m)pam (ss) et Boniprando (tt) de Casali et Dominico de Girelmo de Mazono iam sunt plus .XXV. a(nnis), ut sibi videtur. Interogatus de avero, r(espondit) non esse sibi datum nec promissum pro hac causa. |
§ Ioh(anne)s Petenatus de Nuvolera iu(ratus) test(atur) quod termini qui sunt a Pathengole in susum (uu), s(cilicet) terminus de Fo et terminus de Cruce de Navis (vv) et terminus Ceresole et terminus Favecurte, | sunt confines inter curtem Nuvolere et Sancte Iulie et territorium de Serlis et Sancti Petri in Monte; et postea dicit quod ab ipso termino Favecurte et terminus Vallivoli et deinde terminus de Dos | Calvo et terminus de Renibus et terminus de Aquila et terminus de Cavalpethe (ww) et terminus de Crucolo et postea (xx) terminus de Valdonica et terminus Calanci sunt cunfines inter curtem de Nuvolera et | curtem de Navis et curtem Butesini. Interogatus quomodo sit quod isti termini sunt confines inter curtem Nuvolere et territorium de Serlis et Sancti Petri et ceteras curtes nominatas, r(espondit)| se hoc audisse a suis antecessoribus, qui erant antiqui homines, s(cilicet)Lafra(n)cus pater suus et Ardratus de Braida et Rozo Marchesius et Obizo de Ferario et Rozo Sterchenus, a sua | recordantia, que est .XXX. annorum, et etiam ostendebant sibi testi istos terminos cum ibant cum eis ad montem, et dicebant sibi et ceteris pueris quod illi termini erant confines inter (yy) ipsam curtem Nu|volere et loca cetera predicta (zz). Item dicit Orlandum de Casalis, qui fuit de Serlis, dixisse (aaa) quod illi termini a Pathengole in susum, ut est ille terminus de Fo et ille de | Cruce et ille alius de Ceresole et ille Favecurte, sunt confines inter curtem Nuvolere et territorium de Serlis et Sancti Petri in Monte, et iam sunt circa .XXX. a(nni) quod iste Orlandus o|stendit sibi istos (bbb) terminos et dixit sibi quod erant confines inter ipsa predicta territoria, et dicebat ille Rolandus isti et aliis pueris: 'Tenete cordi quod isti termini sunt confines | inter curtem Nuvolere et illos de Sancto Petro et illos de Serlis'. Item dicit plus .XX. a(nnis) esse quod ipse vidit vicinos de Nuvolera per co(mun)e constituere foresterios, s(cilicet) Gilber|tum et Iohannem, ad custodiendam (ccc) curtem Nuvolere, co(mun)e et divisum, in monte et plano, a Cleso usque ad illu(d) de Navis et Butesini et ad illu(d) de Sancto Petro et de Serlis, ut | designatum undique (ddd) per terminos, et postea alia vice vidit vicinos suos similiter per co(mun)e ponere Talotium et Vitalem de Rainerio et Orlandum cum eis, ut sibi videtur, fo|resterios ad custodiendam ipsam curtem ut dictum habet de aliis foresteriis, et dicit se vidisse suos vicinos (eee) solvere foresteriam istis omnibus foresteriis, et istemet | testis solvit eis foresteriam inde. Item dicit quod a sua recordantia se usum esse in Dravone faciendo omnia ligna que erant sibi necessaria, nec invenit aliquem hominem | de Serlis nec de Sancto Petro qui sibi dixisset malum inde; et dicit quod multi homines de Serlis qui custodiebant pecudes transibant inde et videbant istum nec sibi dicebant (fff) aliquid. Item | dicit .VI. vel .VII. vel .VIII. a(nni) quod ipse et Iohannes (ggg) buscaverat (hhh) in Dravone a sera parte terminorum quos dicit confinare inter illos de Serlis et illos de Nuvolera quia incidebant | ligna, et tunc homines de Virlis, nomina quorum ignorat, venerunt cum lignis de raxis Sancti Petri et illorum de Serlis, qui dixerunt sibi testi et socio quod volebant venire ad | istos cum lignis et volebant dolare ibi ligna illa quia (iii) timebant si dolarent supra illorum de Serlis et foresterii illorum supervenirent ne dicerent sibi | malum; et iste cum socio (jjj) r(espondit): 'Venite cum benedictione Dei iusta nos ex quo estis nobis cum non oportet vos timere'. Interogatus, r(espondit) se vidisse metas | de foliis in hac lite, s(et) nescit cuius essent (kkk), facere eas non vidit nec vidit secare in Dravono. Interogatus de avero, r(espondit) nec sibi nec alteri est datum vel promissum, quod sci|at.
§ Guibal de (lll) Enrici de Farzana de Nuvolera iu(ratus) test(atur) idem de terminis nominatis qui dividunt a Pathengole in susum curtem Nuvolere et territorium de Serlis | et Sancti Petri in Monte (mmm) quod Iohannes Petenatus, et hoc dicit se scire per dicta patri et avi (nnn) sui, qui erant antiqui homines, et aliorum multorum hominum qui ostendebant sibi illos terminos dicen|tes: 'Termini isti sunt confines inter curtem Nuvolere et territorio de Serlis et (ooo) Sancti Petri (ppp)'; et hoc audivit a sua recordantia, que est .XXX. annorum, et ab eo t(em)pore dicit se usum esse in Dravone || (perg. 2676) faciendo (a) asses, ga(m)bazas, palos, maniculos et cetera ligna sibi necessaria sine alicuius hominis contradictione. Item dicit se vidisse Gilbertum et Iohannem Culum, iam sunt plus .XII. (b) | a(nnis), custodire a Pathengole in susum silvam Dravonis, unde lis est, per co(mun)e de Nuvolera, et vidit eos constitui inde foresterios per co(mun)e de Nuvolera, et post istos vidit Orlandum | et Vitalem similiter constitui foresterios per co(mun)e de Nuvolera et custodire illam silvam; et vidit suos vicinos solvere eis forestariam, et istemet solvit eis inde. Interogatus, | r(espondit) se vidisse metas de foliis in Costis, s(et) nescit quis fecisset eas quia non vidit eas fieri. Interogatus de avero, r(espondit) idem quod Iohannes Petenatus.
§ Pizul de Surzana de | Nuvolera iu(ratus) test(atur) a sua recordantia, que est a t(em)pore rugarum, se audisse dici a suis antecessoribus, s(cilicet) a patre suo et ab aliis antiquis hominibus, quod terminus de Fo et terminus de Cruce et termi|nus Ceresole et terminus Favecurte sunt confines inter curtem Nuvolere et illos Sancti Petri (c) et de Serlis; et dicit quod ipse usus est in silva Dravonis iam sunt .XX. a(nni) et plus, faciendo omnia | ligna que erant sibi necesse, nec invenit aliquem hominem qui dixisset ibi malum. Item dicit quod (d) prima die et prima vice quo ivit ad silvam illam quod Albricus de Casali de Nuvolera osten|dit sibi et aliis pueris terminum Ceresole et dixit huic testi: 'Pone pedem supra istum terminum'; et cum habuit pedem supra illum terminum et ipse dedit huic magnum cola|fum et dixit: 'Tene has cordi, quia iste terminus dividit curtem Nuvolere a territorio de (e) Sancto Petro et illorum de Serlis, et a mane istius vie non habent illi de Nuvolera aliquid nec a sera | parte istius vie habent illi de Serlis nec illi de Sancto Petro aliquid'. Item dicit quod terminus de Vallivolo et terminus de Dos Calvo et terminus de Arenis et terminus de Nido Aquile dividunt | curtem de Nuvolera a curte de Navis. Item dicit quod terminus qui est in fundo Cavalpethe et terminus de Cruculo et terminus de Valdonica et terminus Calanci Silvatici sunt con|fines inter curtem Nuvolere et curtem Butesini, et infra hos terminos omnes, sicut designavit a sera et a mane, dicit se usum esse a sua recordantia, sine contradictione | alicuius hominis, incidendo ligna et maniculos et per capitale Nativitatis Domini. Interogatus, r(espondit) se vidisse metas de foliis in Costis, s(et) non vidit facere eas nec | scit quis eas fecisset. Interogatus de avero, r(espondit) nec esse sibi datum nec alteri promissum, quod sciat. Item dicit esse circa .XX. a(nnos), ut ipse putat, quod ipse vidit in platea Nuvole|re consules suos et vicinos ponere Gilbertum de Adro et Iohannem de Palma foresterios nominative de tota curte Nuvolere et de monte et de plano et de comuni et | de diviso; et postea (f) pre' Tattum similiter et Vitalem Rainerii et Orlandum de Carmanno vidit constitui foresterios de ipsa curte Nuvolere per vicinos.
§ Lafra(n)cus | Cacharotus de Nuvolera iu(ratus) test(atur) idem de terminis qui sunt nominati per illos de (g) Nuvolera a Pathengole in susum usque ad Favamcurtam (h), quos dicit dividere curtem Nuvole|re a territorio de Serlis et Sancti Petri in Monte, et idem de his quos dicit dividere curtem Nuvolere a curte de Navis, et idem de his quos dicit esse confines inter ipsam curtem Nuvo|lere et curtem Butesini per dictum suorum antecessorum et sui patris a sua recordantia, que est (i) .XL. annorum et plus, quod Pizul. Item dicit plus .XXX. a(nnis) esse quod ipse usus est in sil|va Dravonis faciendo ligna et ga(m)bazas et maniculos et cetera necessaria sine contradictione alicuius hominis. Imo dicit etiam .XX. a(nnos) esse quod Scaia erat foresterius illorum | de Sancto Petro et de Serlis, et tunc iste cum Albrico de Casali, barbano (j) suo, et cum Boniprando, eius filio, erat in ipsa silva Dravonis a sera parte vie que vadit per pratum Anderline, quia facie|bant ga(m)bazas, et tunc Scaia ille (k) venit ad istos nec dixit eis malum nec dixit quod essent supra suum, imo dixit: 'Laborate baldaciter, quia vos estis supra vestrum'. Item dicit | ipsum Albricum, barbanum suum, dixisse sibi, et iam sunt prope (l) .XXX. a(nni), quod quadam vice homines de Serlis expellerant que(n)dam cognatum (m) ipsius Albrici, qui erat de Sancta Eufemia, de silva Dravonis, et tunc ille | Albricus invenit eum et reduxit eum cognatum suum in ipsa silva et fecit eum incidere ibi de lignis quantum voluit (n), videntibus illis de Serlis et non contradicentibus; imo dixerunt: 'Ex quo tu vis | incidere silvam tuam, nos non prohibemus alicui'; et hoc dicit secundum quod ille Albricus dixit sibi. Item dicit circa .XVIII. a(nnos) esse quod ipse vidit vicinos suos co(mun)iter ponere Gilbertum de Adro et Iohannem | de (o) Palma foresterios ad custodiendam curtem Nuvolere, montem et planum, a Cleso usque ad curtem de Navis, et post istos vidit Orlandum (p) et Vitalem de Rainerio et | Talotium et pre' Ta(n)tum de Rezado et Iohannem qui dicebatur Veronensis (q) custodire ipsam curtem Nuvolere per vicinos, quia erant foresterii. Interogatus (r) de metis et | de avero sibi vel alteri dato vel promisso, r(espondit) idem quod Pizul.
§ Mutus de Bertrammo de Nuvolera iu(ratus) test(atur) idem de terminis nominatis quos illi de Nuvolera dicunt esse confines inter cur|tem Nuvolere et territorium de Serlis et Sancti Petri et inter curtem de Navis et de Butesino quod Pizol, et hoc dicit per dictum sui patris et aliorum antiquorum hominum qui ostenderunt sibi omnes istos | terminos, dicentes quod illi termini dividunt curtem de Nuvolere (s) a ceteris curtibus et territoriis nominatis supra, et hoc dicit se audisse a sua recordantia, que est .XXX. annorum, et ab | eo t(em)pore dicit se usum esse in Costa Dravonis, unde lis est, faciendo asses, ga(m)bazas, maniculos, ga(m)bazolos, spargas et cetera ligna sibi necessaria, sine contradictione (t) | alicuius hominis. Interogatus si homines de Serlis inveniebant (u) eum quando incidebat in ea silva, r(espondit) Scaiam invenisse se incidere nec sibi dixit aliquid, nisi (v) quod dixit: 'Quid facitis ?'; et iste dixit: 'Nos labo|ramus'; et ipse dixit: 'Modo adiuvate vos cum Dei gr(ati)a', et recessit. Item dicit circa .X. a(nnos) esse quod ipse erat cum Zubiano in silva Dravonis, unde lis est, et tunc invenit duos homines, quos | credit esse de Butesino, incidentes maniculos in ipsa silva; et tunc Zubianus ivit ad eos et abstulit uni eorum unum cultellum, et cum iste testis fuit ad eos dicit se dixisse eis: | 'Nonne scitis quod vos estis in silva nostra Nuvolere ?'; et ipsi r(esponderunt): 'Bene scimus quod nos sumus in silva Nuvolere, s(et) rogamus vos (w) ut reddatis nobis pignus'; et | sic istemet, dum ita audivit, accepit cultellum et reddidit eis. Item dicit se multotiens esse cum patre suo in ea silva, et videbat homines venire cum lignis a mane | vie que (x) vadit iuxta terminum Ceresole et Crucis et tunc iste interogabat patrem suum: 'Unde veniunt isti homines ?'; et ipse dicebat: 'Filii, ipsi veniunt de raxis illorum de Sancto | Petro et fugiunt supra nostrum quia non timent postea ex quo sunt supra nostrum'. Interogatus de metis et de avero, r(espondit) idem quod Pizol et Lafra(n)cus Cacarotus.
§ Teutaldus | Albrici de Casalo de Nuvolera iu(ratus) test(atur) idem de terminis quos homines de Nuvolera dicunt esse co(m)munes (y) inter curtem Nuvolere et territorium de Serlis et Sancti Petri et idem | de his quos dicunt esse confines inter se et illos de Navis et idem de his quos dicunt confines inter curtem Nuvolere et curtem Butesini quod Pizul et ceteri, et hoc dicit se scire per | dictum sui patris et per Rozonem Marchisii qui habebant ultra centum annos quando obiit, et hoc dicit se audisse (z) a sua recordantia, que est a t(em)pore fosati Muzaspachi (4). Item di|cit se usum in Costa Dravonis faciendo ases, ligna, ga(m)bazas et omnia alia ligna (aa) sibi necessaria, et hoc sine contradictione alicuius hominis. Interogatus si homines de Serlis | inveniebant (bb) se incidentem in ipsa (cc) silva, r(espondit) quod ipse erat semel cum patre suo quod faciebat ases in ipsa Costa, et tunc Scaia (dd) venit et dum cognovit eos dixit: | 'Laborate baldatiter; non dico vobis malum quia vos estis supra vestrum'. Interogatus de metis et de avero, r(espondit) idem quod Pizul.
§ Iohannes de Solario de Nuvolera | iu(ratus) test(atur) idem de omnibus terminis quos dicunt illi de Nuvolera esse confines inter curtem Nuvolere et territorium de Sancto Petro et de Serlis et de illis quos dicunt esse confines | inter ipsam curtem Nuvolere et Butesini et de Navis quod Pizul et alii, et hoc dicit se scire per dictum sui patris, qui ostendit sibi omnes (ee) illos terminos a sua recor|dantia, que est .XXXVI. annorum. Item dicit ab eo t(em)pore se fecisse maniculos et ases et costas et spargas (ff) et gambazas (gg) et cetera ligna sibi necessaria in Dravo|ne, unde lis est, a sera parte vie, et hoc sine contradictione alicuius hominis, et dicit quod Scaia inveniebat se incidentem in ipsa silva, nec dicebat sibi malum. De foresteriis positis per | vicinos (hh) de Nuvolera ad custodiendam ipsam curtem Nuvolere (ii), dicit idem quod Iohannes (jj) Petenatus, et addit se vidisse Petrum Rozonum custodire ipsam silvam et curtem per | homines de Nuvolera, et solvit inde eis foresteriam. Item dicit .V. a(nnos) posse esse quod consules de Nuvolera preceperunt (kk) quod nemo incideret in Dravone, nisi esset per parabolam consulum. Item dicit | plus .VI. a(nnis) esse quod ipse cum quibusdam suis vicinis invenit q(uen)dam hominem (ll) de Butesino facientem ga(m)bazas in ipsa silva Dravonis et abstulerunt ei (mm) pignus, s(et) postea reddide|runt ei per preces et bene fuit confessus quod erat supra illorum de Nuvolera, et hoc fuit susum in Calva; et postea unam securim abstulit cuidam alii de Butesino zusum in Valle. Interoga|tus de metis et de avero, r(espondit) idem quod Pizul et alii.
§ Mutus de Bertrammo reversus addit se vidisse consules sui loci per co(mun)e illius loci ponere foresterios ad custodiendam suam | curtem Nuvolere a Cleso usque ad curtem de (nn) Navis, s(cilicet) Talocium et Orlandum et Iohannem de Ponte, et iam sunt .XXV. a(nni) quod Orlandus, Talocius fuerunt foresterii curtis | Nuvolere, s(et) parum est quod ille Iohannes fuit feresterius (oo). Item dicit .V. vel .VI. anni esse quod consules illius loci preceperunt (pp) per debitum sacramenti ut nemo de Nuvolera inci|deret in Dravone, nisi esset per eorum parabolam, et postea audivit homines qui petebant parabolam ab ipsis (qq) consulibus quia volebant accipere ga(m)bazas et maniculos in Dravono, et consules dederunt | eis parabolam.
§ Vilielmus, filius Brandulfi, de Camprella de Nuvolera, iu(ratus) test(atur) .XX. a(nnos) esse quod ipse est usus in silva Dravonis, unde lis est, faciendo ga(m)bazas et ga(m)bazolos et scalas et cante|ros et gramegnas, palos, maniculos et cetera ligna sibi necessaria, sine contradictione alicuius hominis, et ab eo t(em)pore dicit sibi dictum esse ab antiquis hominibus illius loci quod isti termini, s(cilicet) terminus de Fo et ter|minus de Cruce et terminus Ceresole et terminus Favecurte, quorum quosdam dicit etiam sibi ostensos fuisse ab antiquis (rr) suis vicinis, dividunt curtem Nuvolere a territorio Sancti | Petri et ab illo de Serlis, ita quod curtis Nuvolere (ss) remanet a sera parte illorum terminorum; de raxatione et disraxatione facta de ipsa silva per co(mun)e de Nuvolera et de eo quod nemo de | Nuvolera erat ausus incidere in ipsa silva (tt) sine parabola consulum illius loci dicit idem quod Maurus de Braida, et dicit plus duobus annis | esse quod ipse cum Alberto et Orlando de Carmanno et Martino de Pisina custodiebant silvam illam ad diem per co(m)mandamentum suorum consulum, et eo die dicit se invenisse cum sociis | predictis unum hominem de Serlis, nomen cuius ignorat, dolare asses desubtus pratum de Ardeline (uu) in uno calancho in hac lite; et cum iste voluit eum capere, dicit eum aufugisse in sil|vam Sancti Petri cum rebus suis et dimisit asses ibi, et cum fuit in silva Sancti Petri dicit eum dixisse: 'Male facitis quia expellitis me de silva ista, quia non sum solitus expelli'; | et iste testis dixit: 'Nonne scis tu quod silva ista nostra est et quod nos vardamus eam ?'; et ipse dixit: 'Non nego quin sit vestra, s(et) tamen non fui a(m)plius expulsus ad hoc ut pignus vellet m(ih)i au|ferri'; et iste testis dixit: 'Si tu vis habere asses illas per nos et per homines de Nuvolera (vv) veni et accipe; sin autem dimittas'; et ipse dixit: 'Bene scio vestram esse hanc silvam, s(et) tamen | non sum solitus expelli'. Et sic ipse accepit asses. Interogatus, r(espondit) se vidisse metas de foliis et de feno in ipsa lite, s(et) fieri non vidit nec scit quorum essent. Interogatus de avero, r(espondit)| idem quod ceteri.
§ Teutaldus de Brandulfo de Nuvolera iu(ratus) test(atur) (ww) .XXX. a(nnos) esse quod ipse usus est in silva Dravonis per co(mun)e Nuvolere, faciendo asses, ga(m)bazas, scalas et omnia ligna | sibi necessaria sine contradictione alicuius, nisi semel quod ipse erat cum Albrico de Retelda in hac silva a sera parte (xx) vie per medium terminum Ceresole, quia faciebat ga(m)bazas (yy), | et tunc quidam foresterius, nomen cuius ignorat, clamavit Personam, et videtur huic testi quod volebat sibi inferre timorem, et Albricus dixit: 'Quare clamas eum ?; nos sumus supra nostrum | et supra (zz) curtem Nuvolere'. Tamen nec dixit quod vellet auferre istis pignus nec ad istos etiam venit. Item dicit terminum de Fo et terminum Ceresole et terminum Favecurte esse confines | inter curtem Nuvolere et territorium de Serlis, et hoc dicit se scire per dictum antiquorum hominum illius loci, et quia vidit illos terminos. Interogatus, r(espondit) se vidisse metas de foliis, s(et) nescit | cuius essent nisi quia audivit esse hominum de Serlis.
§ Brusiadus Pesacolu(m)ba de Nuvolera iu(ratus) test(atur) .XX. a(nnos) esse quod ipse est usus in silva Dravonis, unde lis est, buscando et ases | et ga(m)bazas faciendo et omnia ligna sibi necessaria accipiendo, sine contradictione alicuius, et hoc per curtem Nuvolere, et ab eo t(em)pore cum erat parvus dicit se esse in silva illa a sera | parte termini Ceresole cum quibusdam suis consanguineis, et tunc dixerunt sibi illi sui consanguinei: 'Puer, tene a sera parte illius termini unde est curtis Nuvolere et a mane | est illu(d) Sancti Petri'; et tunc duo vel tres homines de Sancto Petro cum burdonibus et ensibus venerunt et interrogaverunt unde eramus, et illi qui erant mecum dixerunt: 'Nos sumus de Nuvolera', et sic il|li recesserunt nec aliu(d) dixerunt. Item dicit se vidisse terminum de Fo et terminum Crucis et terminum Ceresole et illum Favecurte, et audisse per suos vicinos et per homines etiam de Serlis, no|mina quorum ignorat, illos terminos esse confines inter curtem Nuvolere et illu(d) de Serlis; et iam sunt circa tres annos quod hoc audivit per illos de Serlis. De metis et de avero dicit idem quod Viliel|mus de Brandulfo, s(et) credit eas metas esse hominum de Serlis.
§ Martinus de Vitale de Nuvolera iu(ratus) test(atur) terminum de Fo et terminum Crucis et terminum Ceresole et terminum Fa|vecurte esse confines inter curtem Nuvolere et Sancte Iulie et territorio de Sancto Petro, et hoc dicit se scire et audisse a suis antecessoribus et antiquis hominibus iam sunt plus .XXX. a(nnis), et ab | eo t(em)pore dicit se usum esse in silva Dravonis (aaa) buscando et omnia ligna sibi necessaria faciendo sine contradictione hominum de Serlis nec alicuius hominis. Interogatus, r(espondit) se | vidisse metas de foliis in Costis, s(et) nec vidit fieri nec scit cuius essent. De avero dicit idem quod ceteri.
§ Vifredus de Litulfo (bbb) de Nuvolera iu(ratus) test(atur) prope .XXX. a(nnos) esse quod ipse | usus est in silva Dravonis per curtem Nuvolere buscando et ases et asiles et omnia ligna sibi necessaria (ccc) sibi faciendo sine contradictione alicuius hominis. Item dicit se audisse ab eo | t(em)pore a suis antecessoribus et ab antiquis hominibus illius loci quod terminus de Fo et terminus Ceresole et de Cruce et illum Favecurte dividunt curtem Nuvolere ab illo Sancti Petri, ita quod il|la curtis Nuvolere est a sera parte ipsorum terminorum. Interogatus de metis et de avero, r(espondit) idem quod Martinus de Vitale.
§ Albertus Arnas de Nuvolera iu(ratus) test(atur) iuxta .XXX. | a(nnos) esse quod ipse ibat cum patre suo et cum Teizone, filio Martelli de Serlis, ad silvam Dravonis, et cum fuerunt per medium terminum de Cruce dicit ipsum Teizonem dixisse sibi: 'Fi|li, tenebis tu cordi id quod ostendam tibi?'; et iste dixit: 'Faciam'. Et tunc ipse Teuzo et pater sui testis ostenderunt sibi terminum de Cruce et dixerunt: 'Teneas cordi et scias istum terminum de Cruce | esse terminum inter curtem (ddd) de Nuvolera, que est a sera parte, et territorium Sancti Petri et de Serlis, et deinde noli timere a sera parte istius termini quia est silva Nuvolere'. Et statim iverunt ad | terminum Ceresole et hoc idem (eee) dixerunt de eo termino Ceresole, et dicit ipsum Teizonum tunc ibi dixisse patri suo: 'Cosine Bernarde, multi stulti sunt in Serlis qui dicunt totam istam | silvam esse de co(mun)e de Serlis, et multi sunt in Nuvolera qui dicunt tale quid esse suum quod non est; s(et) donec vixero non erit placitum et se(m)per dicam quod a sera parte istius termini est | curtis Nuvolere quia ita est veritas'. Item dicit .VI. vel .VII. a(nnos) esse quod custodiebat per unam diem montem Nuvolere, s(cilicet) Dravonem et alium montem, pro co(mun)i Nuvolere, et | tunc dicit se invenisse Albertum de Gazolo de Serlis, patrem Zuche et Iohannis, fratres et conversos (fff) Sancti Petri, pascolare i(n) Pathengole cum bubus suis, et tunc ille Albertus | dixit huic: 'Quid facis tu ?'; et iste dixit: 'Ego vardo montem Nuvolere'; et ipse dixit (ggg): 'Usque huc tenzonant illi de Butesino curtem vestram'; et iste r(espondit): 'Fere usque huc'; et ipse | dixit: 'Male faciunt (hhh)'; et iste dixit: 'Si Deus vos salvet, dicite m(ih)i ubi est finis inter curtem Nuvolere et curtem Butesini'; et ipse dixit: 'Ego iuravi fidelitatem d(omi)nis de La|vellolongo nec auderem dicere si illi scirent; s(et) si tu afithas me quod eis non dices quod ego dixissem, ego dico tibi', et sic dicit ipsum dixisse quod sicut vadit stal|la (iii) equorum (jjj) et fundus Cavalpethe et terminus Cruculi versus sero erat de curte Butesini et (kkk) a mane parte illorum terminorum erat curtis (lll) Nu|volere. Et iste dixit: 'Modo dimitte ab ista parte et dicite m(ih)i cuius est silva Dravonis, quia quidam de vestris vicinis dicunt illam silvam esse suam; si Deus vos salvet, dicite | m(ih)i inde veritatem et per bonitatem'; et ipse dixit: 'Ego in bonitatem dico totam silvam Dravonis esse de curte Nuvolere usque ad illu(d) de Navis'; et dixit quod pater suus dixerat | sibi hoc, et quod se(m)per illi de Nuvolera tenuerant eam, s(cilicet) confines inter curtem Nuvolere et illu(d) de Serlis, noluit dicere; et iste dixit: 'Illi de Sancto Petro dicunt quod habent in Dra|vono (mmm) nescio quid'; et ipse dixit: 'Ego audivi (nnn) dicere quod illi de monasterio habent unam cartam (5) que dicit quod ipsi debent pascolare in Dravono et usque ad Ri|fredum cum suis bestiis in curte Nuvolere, et non audivit (ooo) quod debeant habere aliu(d)'. Item dicit .III. a(nnos) esse quod ipse erat cum bobus suis iuxta montem qui vocatur Saonus, | et erat similiter ibi Rainaldus de Felina de Serlis, et tunc Albricus de Caionovico veniebat a Serlis et dixit huic testi: 'Unde es tu ?'; et iste dixit: 'De Nuvolera'; et ipse dixit: 'Ubi | vis tu dicere quod sit finis que est inter curtem Nuvolere et curtem Butesini cum quibus facitis placitum ?'; et iste dixit: 'Terminus Cruculi et fundus Cavalpethe sunt confi|nes inter nos et illos'; et ipse (ppp) dixit: 'Verum dicis usque ad Calvam Dravonis'; et ille dixit Rainaldinus (qqq): 'Non est verum'; et ille Albricus dixit illi: 'Tu es stultus homo et non est bonum contendere | tecum. Ego iam centies (rrr) ivi in silva Dravonis, que est de Nuvolera, et in silva Sancti Petri, et cum eram a sera parte semite, qui vadit a termino Ceresole, cum lignis que a|portabam et auferebam in silva Sancti Petri, eram securus nec dabam pignus foresteriis de Serlis quia dicebam esse in silva Nuvolere'; et dixit etiam iuxta .XL. a(nnos) esse quod (sss) | ipse erat ad Sanctum Laurentium Nuvolere et dixit se tunc vidisse homines de Serlis qui atulerant abatisse Sancte Iulie caseos pro monto|nico Dravonis et dixit quod ipse co(m)medit de eo caseo et dixit quod illi de Nuvolera, s(cilicet) foresterius et alii homines, abstulerant sibi pignus in ipsa silva. Item dicit se u|sum esse in silva Dravonis iam sunt .XXX. a(nni), buscando per curtem Nuvolere et faciendo omnia ligna que erant sibi necessaria, sine contradictione alicuius hominis, usque ad | principium huius litis, quod dicit .III. vel .IIII. a(nnos) esse quod tres homines de (ttt) monasterio, ut sibi videtur, adiunxerunt se desubtus terminum Ceresole quia deferebat ga(m)bazas, | et pecierunt sibi pignus; et quia iste noluit dare, dicit eos clamasse et sic currerunt multi homines de Serlis et de Sancto Petro et abstulerunt sibi unam manariam per for|ciam, et unus illorum percussit se testem in coxam cum ense; et altera die dicit se ivisse in Saono et invenit Castaneam de Manzenicha de Serlis et abstulit ei mantellum et per|cusit eum, et sic vendicavit se, et sic inchoata (uuu) est lis. Interogatus de metis et de avero, r(espondit) idem quod Brusiadus Pesacolu(m)ba.
§ Albertus Sguzavacca de Nuvolera | iu(ratus) test(atur) se usum esse a Patengole (vvv) in susum in silva, unde lis est, a sua recordantia, que est plus .XXX. a(nnis), buscando et omnia ligna sibi necessaria faciendo sine contradictione | alicuius hominis; et dicit terminum de Fo et terminum de Cruce et terminum Ceresole et illum Favecurte esse confines inter curtem Nuvolere, que est a sera parte, et territorio | Sancti Petri, et hoc dicit se scire per dictum patris sui, qui ostendit sibi illos terminos iam sunt plus .XL. a(nnis), et per dictum aliorum hominum. Interogatus, r(espondit) se non etiam vidisse in | hac lite; de avero dicit idem quod ceteri.
§ Vuido Bosa de Navis iu(ratus) test(atur) .XXX. a(nnos) esse et plus quod ipse testis custodiebat peccoras cum quodam Pizolo, qui fuit frater cuiusdam | Odonis, qui fuit de Caionovico, s(et) stabant ad Navas in Calva Dravonis, et tunc venerunt tres homines de Serlis, nomina quorum ignorat, et dixerunt ipsi Pizolo, qui in|cidebat ga(m)bazas ibi in ipsa Calva desubtus, ut daret eis pignus, et ipse dixit quod non daret quia non erat supra suum, imo dixit se esse supra illorum de Nuvolera, et sic defen|dit ita se quod (www) non dedit eis pignus, et sic recesserunt sine pignore; et paulo post dicit duos homines de Nuvolera supervenisse ibi, quibus dixit ille Pizul quod illi | homines de Serlis voluerunt ibi sibi auferre pignus, et ipsi de Nuvolera: 'Ubi sunt illi latrones ? Male faciebant quod volebant vobis auferre pignus quia estis supra no|strum (xxx)'; et dicit illos de Nuvolera ivisse post eos et invenisse eos de Serlis ibi, ibi (yyy) prope, et dixisse eis: 'Quare volebatis auferre pignus supra nostrum | illis hominibus ?'; et habuerunt inde cum eis multa mala verba; attamen illi de Serlis dixerunt, isto teste audiente: 'Bene scimus eos esse supra (zzz) vestrum; | s(et) volebamus eis inferre timorem ne venirent supra nostrum neque supra vestrum'. ||
(perg. 2677) § Gerardus de Calaza de Navis iu(ratus) test(atur) se audisse a suis antiquis hominibus quod silva, unde lis est inter illos de Nuvolera et illos de Serlis, est de curte Nuvo|lere, et hoc audivit etiam a Seneco Malvesino de Calaza, qui habuit etiam uxorem a Serlis, et hoc audivit a sua recordantia, que est plus .XX. a(nnis); et audivit etiam ab ipso | Seneco quod ipse Senecus fecerat quadam vice, iam longum erat, sepem unam capriolorum cum Armanno de Runcolo de Navis in ipsa silva, et tendiderant laqueos de | capriolis ad ipsam sepem, ut ipse dixit; et dixit quod homines de Serlis (a) abstulerunt de illis laqueis, et audito hoc ab ipso Armanno dixit ille Armannus quod illa sil|va non erat illorum de Serlis, imo erat de curte Nuvolere; et dixit ipsum Armannum dixisset, si inveniret eos, quod faceret eos inde penitere. Et dicit se | secasse in ipsa lite, et dicit quod illi de Serlis contradicebant sibi, s(et) pignora non auferebant sibi. Item dicit se vidisse illos de Serlis secare per co(mun)e in ipsa lite et a .X. a(nnis) in|fra dicit se vidisse illos de Serlis pignorare homines in ipsa lite, et vidit metas feni et de foliis in ipsa lite, quas credit esse hominum de Serlis; et etiam in curte | Navarum incidunt folia, s(et) illos de Nuvolera parum vidit ibi uti.
§ Ioh(ann)inus, filiaster Pedecani de Navis, iu(ratus) testatur (b) iam esse .XIII. a(nnos) quod ipse audivit ab antiquis | hominibus de Navis quod Costa Dravonis, unde lis est, est co(mun)e de Nuvolera. Item dicit prope .X. a(nnos) esse quod ipse testis erat cum Pedecano patrigno suo in ipsa silva Dravonis quia inci|debant ligna, et tunc supervenerunt duo homines de Serlis, quos ignorat, et pecierunt pignus, et ipse Pedecanus dixit quod non daret quia non erat supra suum, imo erat supra co(mun)e | de Nuvolera; et cum noluit dare pignus, ipsi voluerunt auferre per vim; attamen non abstulerunt, imo etiam minatus fuit eis, et sic recesserunt sine pignore.
§ Mar|tinus Bonoldi de Caionovico iu(ratus) test(atur) plus .XL. a(nnis) esse quod ipse usus est in silva Dravonis, unde lis est, et ab eo t(em)pore dicit patrem suum, cum quo ibat ad illam silvam, dixisse | sibi, cum erat in via prati de Anderlini: 'Fili, a sera parte huius vie est hec silva Sancte Iulie et illorum de Nuvolera, et a mane parte huius vie est silva Sancti Petri in Monte et | de Serlis; et si debes ire, cave ne vadas a mane parte huius vie in silva Sancti Petri, quia foresterii Sancti Petri, si te invenirent, auferrent tibi pignus; s(et) a sera parte non | auferrent pignus tibi quia est Sancte Iulie et illorum de Nuvolera'. Item dicit quod multotiens ivit in ipsa silva Sancti Petri, que erat raxata, a mane parte vie, et incidebat | ligna in ea et deferebat ea a sera parte predicte vie in silva Dravonis | et dolabat ea ibi (c); et tunc foresterii Sancti Petri, quando ibant per viam illam, nec sibi dicebant aliquid, preter forsitan quod dicebant: 'Adiuvet te Deus', nec u(m)quam dixerunt sibi: 'Da m(ih)i pignus', | nec abstulerunt sibi pignus in ipsa silva Dravonis. Item dicit plus .IIII. a(nnis) esse, ut ipse credit, quod ipse iverat in silva raxata Sancti Petri quia volebat facere ibi unum | ploum, et tunc foresterii Sancti Petri supervenerunt, qui non dimiserunt ibi istum incidere, quibus iste dixit: 'A sera parte illius vie non prohibebitis (d) me incidere'; et tunc venit iste a sera | parte predicte vie et fecit ibi ploum unum, videntibus ipsis foresteriis, nec aliquid dixerunt sibi nec pignus abstulerunt. Interogatus si vidit foresterios Sancti | Petri venire ibi causa coligendi granum, r(espondit) sic per plures vices, et ipsemet dedit eis quia vardabant se in silva raxata que est a mane parte predicte vie, s(et) pro il[la]| silva que est a sera parte predicte vie non dabat.
§ Oddo Testa de Caionovico iu(ratus) test(atur) plus .XXX. a(nnis) esse quod ipse est usus in silva Dravonis, unde lis est, que est a sera parte | vie prati de Anderline, quam se(m)per a predicto t(em)pore audivit dici esse Sancte Iulie et illorum de Nuvolera, faciendo ga(m)bazas et assiles et cetera ligna, nec umquam inve|nit aliquem qui sibi abstulisset ibi pignus; imo dicit etiam quod ipse multotiens ibat a mane parte predicte vie in silva raxata Sancti Petri, et cum inciderat ligna ibi | quandoque fugiebat per Vuarisonem cum illis lignis in silva Dravonis, que est a sera parte predicte vie, et dolabat ea ibi et erat securus quia dicebat se esse in silva | Sancte Iulie et de Nuvolera; et si foresterii Sancti Petri inveniebant se in raxata, vel auferebant sibi ligna vel auferebant sibi pignus; imo dicit etiam per tres vices, quando | foresterii inveniebant istum in raxata, quod dicebant (e) 'Non poteras tu fugere a sera parte vie de Anderlina, ubi esses securus ?', et hoc dicebant causa (f) amicicie; et dicit se vidisse fore|sterios Sancti Petri colligere et petere granum in Caionovico, et istemet dedit eis, s(et) nescit pro qua causa nisi quia ipsi dicebant: 'Date nobis de grano vestro quia sumus foreste|rii Sancti Petri', et sic quandoque dabat et quandoque non.
§ Albertus Wata de Mazano iu(ratus) test(atur) se recordari de plus .XXX. a(nnis) et ab eo t(em)pore dicit se usum in silva, unde lis est, que est | a sera parte (g) cuiusdam vie que dividit silvam raxatam Sancti Petri ab ea unde lis est, ita quod illa Sancti Petri est a mane parte illius (h) vie (i), et illa, unde lis est, est a sera; et ab eo | t(em)pore dicit se (j) audisse patrem suum, cum quo ibat ad ipsam silvam, dicere, cum erat ad viam ipsam: 'Fili, a sera parte (k) huius vie est illorum de Nuvolera et a mane parte | est Sancti Petri'; et dicebat ne iret a mane parte illius vie quia illi de Sancto Petro auferrent sibi pignus, s(et) a sera parte non auferrent quia est illorum de Nuvolera; et sic dicit ab eo | t(em)pore fecisse ga(m)bazas et alia ligna in ipsa silva, unde lis est, nec u(m)quam fuit i(m)peditus in ea. De grano colecto per foresterios Sancti Petri interogatus, r(espondit) idem quod Martinus Bonol|di, s(cilicet) quod dabat pro raxata et non pro ea unde lis est.
§ Ardezonus de Mazano iu(ratus) test(atur) .XXX. a(nnos) (l) esse quod ipse est usus in silva unde lis est; et dicit quod, cum erant ad pratum quoddam | unde vadit unus senter, quod dicebant: 'Silva ista, que est a mane parte, est abatis et est raxata; eamus in ista alia silva que est a sera parte et que est illorum de Nuvolera, ubi non | dicetur nobis malum'; et sic hibant in ea silva unde modo est lis, et faciebat (m) securiter ibi ligna. Attamen foresterii Sancti Petri veniebant ibi et petebant pignora, et | iste dicebat quod non daret quia erat in silva de Nuvolera et sic (n) prohibebat eis pignus; et dicit nu(m)quam fuisse sibi pignus ablatum in ea silva, nisi semel quod foresterii ab|stulerunt per vim. De grano interogatus, r(espondit) se dedisse quia foresterii vardabant se in raxa vel alibi.
§ Milium de Mazano iu(ratus) test(atur) .XXX. a(nnos) esse vel plus quod ipse | fuit usus cum patre suo in silva, unde lis est, desuper rini de Scorzo; et tunc dicebat pater suus sibi quod illa silva, que (o) est a sera parte vie de prato, erat illorum de Nuvole|ra, et illa alia que est a mane parte illius vie erat Sancti Petri et de Serlis; et dicit quod incidebat in silva raxata, que est a mane parte illius vie, et deferebat a sera parte illius vie | in silva illorum de Nuvolera; et dicit quod foresterii veniebant ibi nec u(m)quam abstulerunt sibi pignus ibi, nec etiam pecierunt, quod possit recordari, s(et) dicit quod quadam (p) vice erant | homines, nescit unde, in ipsa silva, et tunc Oddo de Felina venit ad eos et peciit pignus, s(et) nescit si abstulisset eis, s(et) mesclaverunt insimul ita quod illi expulerunt illum; | et se(m)per dicit se audisse dici a patre suo et ab aliis hominibus quod illa silva erat de Nuvolera. De grano colecto a foresteriis dicit idem quod Martinus Bonoldi de Caio|novico.
§ Vitalis de Calaza de Navis iu(ratus) test(atur) plus .XX. a(nnis) esse quod ipse est usus in silva Dravonis, unde lis est, buscando et secando, videntibus foresteriis et aliis | hominibus de Serlis et non contradicentibus; et dicit quadam vice fuisse sibi ablatum fenum quod secaverat in hac lite, et audivit dici quod homines de Serlis abstulerunt illu(d), et tunc audivit | patrem suum dicere, qui erat antiquus homo, quod male fecerant illi de Serlis ideo quia abstulerant illu(d) fenum, quia non erat supra suum, imo erat supra illorum de Nuvolera; | et dicit quod quando sero veniebatur de monte illo, quod vicini sui (q) interogabant: 'Ubi hodie laborasti ?', et ipse dicebat: 'In valescellis illorum de Nuvolera', et illas valescellas | dicit esse in hac lite; et dicit se vidisse illos de Serlis pascolare et buscare in hac lite et fecisse metas de foliis, et hoc etiam vidit eos facere supra illu(d) de Navis, et dicit quod ibi | est quedam platea que dicitur Pratum Mastagi, quam ipse Mastalius erat solitus secare et (r) etiam ipsemet (s) testis secavit eam per plures vices, et quedam alia vallis que dicitur Vallis Naza|rii, et isti duo fuere de Serlis; et dicit se non audisse dici quod illi de Serlis iurassent hanc (t) silvam.
§ Iohannes Cuppa de Navis iu(ratus) test(atur) prope .XXX. a(nnos) esse vel plus quod ipse | usus est in silva, unde lis est, ligna et asses faciendo, et dicit quod foresterii de Serlis superveniebant et dicebant: 'Quare inciditis nemus ?'; et iste dicebat: 'Quia non est iu|ratum et non sum supra vestrum, imo sum supra illorum de Nuvolera'; et sic illi recedebant nec umquam abstulerunt sibi pignus in hac lite; et dicit quod deferebat ligna | de silva iurata Sancti Petri in hac silva, nec postea timebat foresterios de Serlis; et dicit se vidisse illos de Serlis pasculare et buscare in hac lite, s(et) secare nec | metas foliorum non vidit eos ibi facere, s(et) metas vidit ibi. Item dicit plus esse duobus annis quod ipse erat in hac silva antequam ceptum fuisset hoc placitum, et tunc .III. | homines, quos credit fuisse de Nuvolera, venerunt ibi qui interogaverunt unde iste erat, et dixit: 'De Navis', et ipsi dixerunt: 'Imo es de Serlis'; et cum volebat sibi aufe|re securim unde incidebat ut sibi videbatur (u), tunc iste testis vocavit que(n)dam suum socium, et tunc duo illorum: 'Dimittamus eum, licet faciat nobis vim supra nostrum'; et sic | recessere nec abstulere sibi pignus.
§ Albertus Pocus de Calaza iu(ratus) test(atur) .XVIII. (v) a(nnos) esse vel .XVI. quod ipse usus est in Dravono, unde lis est, faciendo ligna et buscando, | et dicit quod foresterii de Serlis veniebant ibi et dicebant: 'Quare incidis in montem istum ? Da nobis pignus'; et iste dicebat: 'Ego non sum supra vestrum nec atinet vobis', imo dicit que(n)dam | barbanum suum quadam vice dixisse eis: 'Male facitis quod pignus petitis, quia non habetis partem in eo; imo est illorum de Nuvolera'; et sic recedebant nec u(m)quam abstu|lere sibi pignus ibi; et dicit se vidisse illos de Serlis pascolare et buscare et metas foliorum facere in hac lite, et hoc idem faciebant in illo de Navis per multas vices.
§ Za(m)|bonus de Cavrina (w) iu(ratus) testatur (x) quod Costa de Dravone est (y) de Nuvolera et hoc dicit se scire quia iam sunt .XXXVII. a(nni) quod ipse usus est ibi usque ad terminum Favecurte per curtem Nu|volere, faciendo fasellas et maniculos et ga(m)bazas et entras et asilos et ases et sprangas de porta et ea omnia que erant sibi necessaria absque contradictione et absque in|iuria alicuius, et hoc totum dicit se fecisse a duobus annis proximis usque ad .XXXVII. a(nnos) retro, s(et) ab his duobus annis dicit forciam esse sibi factam ibi ab hominibus de Serlis di|cendo hanc rem esse suam, et dicit se vidisse suos vicinos de Nuvolera similiter uti, ut dictum est; et dicit se aliquociens ivisse a mane parte Ceresole in tenuta hominum | de Serlis et accepisse ibi de grossis lignis et detulisse in predicta tenuta de Nuvolera, et dicit Fretholandum, qui erat vardator pro hominibus de Serlis, venit illuc cum dolabat | ea et dixit: 'Hec ligna fuerunt de meis'; et dicit se r(espondis)se: 'Nunc sum supra meum, non curo'; et ipse non discordabat, s(et) accordabat me esse supra meum, et dicebat: 'Si invenissem te supra | meum, abstulissem tibi pignus; et si invenero (z), auferam'. Item dicit se quadam vice detulisse quoddam lignum de silva monasterii ad faciendas sprangas de porta et atulisse in | predictam tenutam de Nuvolera; et tunc supervenit Rubeus, qui erat pro monasterio, et dixit illu(d) lignum fuisse de suis, et dicit se r(espondis)se: 'Non curo et si fuisset de tuis, quia modo sum supra me|um'; et ipse dixit: 'Non discordo quod non sis supra tuum, s(et) si usus fueris hoc facere et invenero te, auferam tibi pignus'. Item dicit se quadam vice ivisse cum Orlando et Maifredo fratribus | i(n) predictam tenutam de Nuvolera et incidisse unum cimalem de fo, et cum dolabant illum supervenit Fretholandus, qui custodiebat per vicinos de Serlis, et Rubeus, qui custodiebat | per monasterium (aa), et dixerunt illu(d) lignum fuisse de suis, et dicit se r(espondis)se: 'Et si fuisset de vestris non curamus, quia nunc sumus supra nostrum'; et ipsi responderunt: 'Non discordamus quod non scitis (bb) supra nostrum; s(et) no|lite uti hoc facere, quia si invenerimus vos supra nostrum, auferemus vobis pignora'. Et tunc Orlandus dixit: 'Videte arborem istam unde incidimus lignum hoc'; et ipsi responderunt: 'Non pu|tabamus tam pulcra ligna esse intra vestram tenutam'; et dicit .XVI. a(nnos) esse vel plus quod vidit homines de Nuvolera et homines de Brixia custodire predictam tenutam per co(mun)e de Nuvole|ra, et montem et planum, a Cleso usque ad terminum de (cc) Favacurta (dd) et usque ad terminum de Navis, et dicit suam curtem de Nuvolera cunfinare cum illa de Butesino, ita quod sua est | in medio inter curtem de Butesino et territorium de Serlis et monasterii usque ad confinem de Navis, et hoc (ee) dicit se scire quia sic est usus diu et sic audivit a patre suo, qui erat antiquus homo, | et ab aliis antiquis, quod ita ut dictum est tenebat curtis de Nuvolera; et dicit illos de Nuvolera qui custodiebant fuisse Vitalem de Rainerio et Orlandum de Carmanno, | et illos de Brixia dicit fuisse Andream de Casario et Talotium et pre' Tatum.
§ Albertus de Orlando iu(ratus) test(atur) patrem suum natum fuisse in Serlis et postea venit ad Nuvolari|am supra uxorem, et dicit quod ibat cum patre suo ad Dravonem, et tunc pater suus ostendit sibi dicens curtem de Nuvolera esse inter Butesinum et Serlas et mo|nasterium, ita quod Serle sunt a mane parte curtis Nuvolere et Butesinum est a sera parte; et dicebat ipsam curtem tenere usque ad confinem de Na|vis; et dicit .XII. a(nnos) esse quod ipse cum quodam suo vicino ivit in Dravonem et invenit homines de Caionovico facientes ibi ga(m)bazas; et dicit se intero|gasse eos per quem incidebant ibi, et ipsi responderunt se incidere ad fidutiam Sancte Iulie, cuius alodium erat, et ad fidutiam hominum de Nuvolera, de quorum curte e|rat, et dicit se r(espondis)se: 'Ex quo inciditis ita, incidite cum Dei benedictione'. Et dicit (ff) iam .XX. a(nnos) et plus quod ipse ibat cum patre suo et cum aliis hominibus de Nuvolera in Dravo|nem, et incidebat ibi maniculos et ga(m)bacias et alia que erant sibi necessaria, videntibus hominibus de Serlis et non contradicentibus. Item dicit se ivisse quadam vice cum Orlando in | silvam de Serlis et monasterii causa incidendi lignum ad faciendam assem, et tunc supervenit Scaia, custos illius silve, et prohibuit eos incidere in illa silva, et dixit: 'Non incedetis (gg) hic, | s(et) ite supra vestrum et incidite ibi'; et sic dicit se ivisse in Dravonem et incidisse ibi, et dicit quod illa silva est a mane parte Dravonis. Interogatus si pater suus fuit ad desi|gnandum co(mun)e de Serlis a divisis de Serlis, r(espondit) se nescire nisi per dicta hominum de Serlis. Item dicit iam esse .XVIII. a(nnos) quod ipse vidit homines incidentes ibi qui non erant de Nuvolera, | s(et) nescit unde essent; et dicit se vidisse intus metas de foliis. Interogatus qui fecerant, r(espondit) se nescire, nisi forte homines de Serlis; et dicit quod non vidit pignus alicui auferri | intus, et dicit .II. vel .III. a(nnos) esse quod consules de Nuvolera preceperunt (hh) sibi et Urlando et Vilielmo et Martino de Pisina ut irent et custodirent (ii) per unam diem in Dravonem, et iverunt et in|venerunt q(uen)dam de Serlis, quem credit vocari Iohannes de Runco, qui incidebat in Dravone, cui pecierunt pignus vel dimitteret ligna; quam et ipse dixit se pocius dimittere ligna quam da|ret pignus, et sic recedebat absque lignis. Et dicit quod ipse (jj) postea (kk) vocavit eum ut reverteretur et (ll) acciperet ligna que inciderat (mm), et sic reversus accepit; et dicit se tunc fecisse ibi | scalam de letamine, et tunc homines de Serlis veniebant inde cum bestiis que pascebant, et dicit eos interogasse se quid facerent, et dicit se r(espondis)se quod custodiebant silvam suam, et | ipsi interogaverunt quid volebant facere de illis lignis et quare non ibant in silvam Sancti Petri ubi erat bona ligna, et dicit se r(espondis)se quod non curabat ire alias.
§ Landul|fus de Pisina (nn) iu(ratus) test(atur) iam esse .XL. a(nnos) quod ipse ivit in Costa Dravonis, et fecit ibi ga(m)bazas et entras et temonem et alia ligna sibi necessaria et trabem ad te|getem, et traxit illa ligna per medias Serlas et absque contradictione fecit hoc; et dicit quod per multas vices fecit intus ligna absque (oo) contradictione, videntibus illis de Serlis (pp); | et dicit a Pathengolis sursum sic(ut) trahit terminus de Fo, qui trahit ad terminum Crucis et deinde ad terminum Ceresole et deinde ad terminum Favecurte, nullum | inpedimentum habuit ab hominibus de Serlis quin facerent ea que erant sibi necessaria, nec vidit aliis suis vicinis i(n)pedimentum fieri nisi a tribus annis infra; et dicit quod vi|dit homines de Caionovico incidere in ipso Dravone et homines de Sancta Eufemia et homines de Brixia incidere in ipso Dravone; et dicit quod (qq) illi de Sancta Eufemia et illi de Ca|ionovico bene dicebant ipsum locum esse de Nuvolera; et dicit quod vidit metas intus, s(et) nescit quis fecisset, nec vidit pignus intus auferri.
§ Wido de Ca|vrina (rr) iu(ratus) test(atur) a Pathengolis sursum, sic(ut) trahit terminus de Fo et terminus de Cruce et terminus Ceresole et terminus Favecurte usque ad Costam Dravonis, est de curte Nuvo|lere, et hoc dicit se scire quia sic audivit ab antiquis hominibus et a patre suo, qui habebat (ss) fere .C. a(nnos), et dicit esse .XL. a(nnos) et plus quod ipse usus est in Dravone pro Nuvolera facien|do ga(m)bazas, entras et alia ligna sibi necessaria, et similiter vicinos suos facere absque contradictione alicuius persone nisi a duobus annis infra contradixerunt illi de Serlis; et | dicit se vidisse etiam alios homines de aliis terris facere ibi ligna, dicendo se esse supra terram illorum de Nuvolera, et dicit esse iuxta .XL. a(nnos) quod ipse erat in Dravone cum patre | suo, et tunc supervenit Bonzolus, qui custodiebat silvam monasterii, et dixit patri istius: 'Quare non datis m(ih)i istam silvam vestram (tt) de Dravone ad custodiendum ?'; et pater suus r(espondit): | 'Veni ad Nuvolariam et consiliabor cum vicinis et faciemus quod voles'; et dicit quod venit et vicini dederunt ei illam silvam ad custodiendum pro .VII. sextariis mi|lii, et vidit eum postea colligere millium per locum, et dicit quod illi de Nuvolera iam sunt .XX. a(nni) posuerunt custodes de Nuvolera et de Brixia ad custodiendum planum | et montem a Cleso usque ad Naves, et illi custodes de Nuvolera fuerunt Iohannes de Contruda et Orlandus de Carmanno et Vitalis de Rainerio; illi de Brixia fuerunt | Gilbertus de Adro et Iohannes de Palma et Talocius et Andrea de Casario et pre' Tattus; et dicit se vidisse intus metas de foliis, s(et) nescit quis fecisset.
§ Wido de Bu|arno iu(ratus) test(atur) esse iuxta .XL. a(nnos) quod ipse stabat in Nuvolera cum Baldrico, et ivit cum eo in silva Dravonis ad incidendos palos et ga(m)bacias, et dicit quod ipse | dicebat quod illa silva erat sua, s(cilicet) de Nuvolera, usque ad Cainum et Naves. Postea ivit stare cum Lafranco (uu) Duce de Nuvolera et ivit cum eo in silvam Dravonis | et incidebat faunum ad faciendos pizullos arcili (vv), et cum veniebat cum eo, Scaia foresterius venit et peciit pignus, et Lafra(n)cus dixit quod non daret quia il|la silva erat sua, et dixit quod ille Scaia custodiebat eam sibi et dixit ei cum t(em)pus esset (ww) veniret ad Nuvolariam et acciperet vardaturam, s(cilicet) scovas lini. | Interogatus quid r(espondit) ipse dicit se nescire quid r(espondis)set, s(et) steterunt in concordia et dicit se venisse tunc cum illo Lafra(n)co et cum lignis per Serlas absque contradic|tione.
§ Ribaldus de Saiano iu(ratus) test(atur) esse .XXV. a(nnos) quod ipse stetit in Nuvolera cum Iohanne pre' Atulfo, et postea stetit cum Bertrammo genero illius et postea cum Ottone Alene | et postea stetit per se, ita quod iuxta .XII. a(nnos) stetit ibi, et dicit quod tunc ibat in silvam de Nuvolera, que est a sera parte, et incidebat palos et ga(m)batias et asses et temonem quandoque, viden|tibus hominibus de Serlis et non contradicentibus, nec vidit pignus ibi peti.
§ Iohannes de Calosso de Virlis iu(ratus) test(atur) quod ipse cum patre suo ivit ad silvam que est a sera parte vie que vadit | per pratum, et audivit ibi patrem suum dicere quod illa silva erat Sancte Iulie et de Nuvolera, et dicit quod soror patris sui fuit maritata in Nuvolera et interfectus fuit eius | maritus et sic dicit quod pater suus cum fratribus utebatur in Nuvolera causa sustentandi eam et adiuvandi, et ibi didicit quod illa silva erat Sancte Iulie et Nuvolere, et hoc | audivit a patre suo; et dicit (xx) quando utebatur in predicta silva se vidisse de suis vicinis incidere ultra predictam viam in silvam Sancti Petri et deferre illa ligna a sera | parte ipsius vie ad Vuarisonem ne foresterii Sancti Petri auferrent postea illis pignus quia dicebant non esse illorum Sancti Petri a sera parte vie, et dicit | se vidisse foresterios Sancti Petri venire ad (yy) Virlas et petebant de grano hominibus de Virlis ad hoc ut non offenderent eos si invenirent eos in sil|va Sancti Petri, dicentes: 'Qui non dabit nobis de grano tenebimus cordi et si invenerimus eum supra nostrum auferemus pignora'; et dicit quod ipsemet dedit | eis de grano. Item dicit se vidisse foresterios Sancti Petri venire supra tenutam illam quam credit esse illorum de Nuvolera et petebant hominibus de Virlis, qui incidebant ibi (zz), | pignora, et credit quod faciebant tortum, nec recordatur quod vidisset dari eis pignora. ||
(perg. 2678) § Bertramus de (a) Zuvesana de Nuvolera iu(ratus) test(atur) a Pathengole in susum usque ad terminum Ceresole et Fo et deinde usque ad terminum Crucis de Navis et deinde usque ad terminum | Ceresole et de illo usque ad terminum Favecurte est confinis curtis Nuvolere et Sancte Iulie cum teritorio de Serlis et Sancti Petri in Monte, et hoc dicit se scire per dictum sui patris et suorum | antecessorum et propter designationem quam sui maiores faciebant sibi iam sunt .XXX. a(nni), dicentes: 'Isti termini dividunt curtem Nuvolere et Sancte Iulie (b) a teritorio de Serlis et Sancti Petri', et | quia an(te) .XXX. a(nnos) dicit se usum esse in silva Dravonis faciendo asses, ga(m)bazas et omnia cetera que erant sibi necessaria, sine contradictione alicuius hominis de Serlis; imo dicit quod foresterii de | Serlis et alii homines illius loci inveniebant se in silva illa Dravonis et interogabant unde iste erat, et iste r(espon)debat: 'Ego sum de Nuvolera', et ipsi dicebant: 'Modo facias tuum afare, quia tu es | supra tuum'. Item dicit quod a predicto termino Favecurte usque ad terminum de Valivolo (c) et deinde ad terminum de Dos Calvo et deinde ad illum de Aquila et deinde ad illum de Arenis et ab illo | ad illum de Cavalpetha et deinde ad illum Crucoli et ab eo ad illum de Valdinica et deinde ad illum de Calanco confinat curtis illa Nuvolere et Sancte Iulie cum curte de Navis et cum | curte de Butesino, et sicut vadunt isti termini versus mane, et sic(ut) ceteri quos superius priius (d) numeravit (e) versus sero dicit esse de curte Nuvolere, et dicit quod illi de Serlis | et de Sancto Petro non habent aliquid ad dicendum per co(mun)e infra hos (f) terminos, et hoc dicit se scire per dicta suorum maiorum et propter usantiam quam habet faciendo omnes res que fuerunt sibi necessa|rie infra hos confines, nec invenit aliquem qui sibi contradixisset a sua recordantia, que est .XXX. annorum et plus. Item dicit se vidisse vicinos suos constituisse Gilbertum de Brixia et | Iohannem Culatium foresterios de curte Nuvolere de monte et plano et a Cleso usque ad illu(d) de Navis sic(ut) designavit per terminos supra nominatos, et postea vidit similiter consu|les illius loci per co(mun)e illius terre costituere Talocium et Vitalem de Rainerio foresterios, ut dictum habet, de tota predicta curte; et alia vice vidit Orlandum (g) de Carmanno et q(uen)dam | alium, de quo non recordatur (h), mitti ad custodiendum ipsam (i) curtem totam, ut dictum habet, montem et planum; et vidit istos et alios predictos ita, ut per terminos designavit, custodire. Interogatus si vidit | homines de Serlis facere metas de foliis in Dravono vel in ipsa lite vel secare vel ligna facere vel pignora auferre hominibus de Nuvolera vel aliis hominibus, r(espondit) non, excepto quod vidit | homines de Serlis facere ligna in Dravono. Interogatus si dicebat eis aliquid, r(espondit) quod incidebat in suis raxis (j) quandoque et ideo non curabat licet ipsi acciperent de suis lignis. Interogatus | si averum est sibi datum vel alicui alteri pro hoc testimonio, r(espondit) non.
Actum est hoc die dominico sexto intrante mense iulii, in civitate Brixie, in ecclesia Sancti Petri de Dom, presentia bonorum hominum quorum nomina subter leguntur, anno a nativi|tate domini nostri Yesu (k) Cristi .MC. septuagesimo quinto, indic(tione) octava. Testes rogati Martinus de Talocio, + Gilbertus de Valle, + Oddo de Fina, + Gan|dulfus de Selvagnona, + presbiter (l) Albertus de Sancto Petro in Monte et alii quamplures.
Ego Ambrosius ab Ortu Monteclarensis notarius has atestationes rogatus trasscripsi et in publicam formam redegi auctoritate d(omi)ni Airaldi de Sancta Agatha iudicis et | in publicam formam redegi nichil addens vel minuens nisi forte litteram vel silabam (SN).


(perg. 2675) (a) -a corr. da e.
(b) Sulla seconda a segno abbr. (tratto orizzontale) depennato.
(c) et (nota tironiana) ca(n)teros nell'interlineo.
(d) a- corr. da altra lettera.
(e) -s corr. da c.
(f) Così A; si intenda quadam.
(g) -s- corr. da altra lettera.
(h) ad i(n)- nell'interlineo, con segno di richiamo.
(i) Segue illor(um) depennato.
(j) si nel sopralineo.
(k) Segue e espunta.
(l) Segue ligna depennato.
(m) -s nel sopralineo, con segno di richiamo.
(n) Nel sopralineo, in corrispondenza di e-, segno abbr. (tratto orizzontale) superfluo e depennato.
(o) Al di sopra e al di sotto di -lv- tratti di penna senza apparente significato.
(p) -a corr. da e.
(q) h- corr. da altra lettera.
(r) -i- corr. da altra lettera.
(s) et (nota tironiana) h(oc) facieba(n)t - cu(m) era(n)t nell'interlineo, con segno di richiamo.
(t) testis nell'interlineo, con segno di richiamo.
(u) Nuvole(n)to da Nuvolera con espunzione di -ra e aggiunta su -e- del segno abbr. (tratto orizzontale) per la nasale, nonché di -to nel seguito del rigo.
(v) -t corr. da altra lettera.
(w) -a corr. da altra lettera.
(x) Segue ip(s)e depennato.
(y) Così A.
(z) illu(d) nell'interlineo, con segno di richiamo.
(aa) silva nell'interlineo, con segno di richiamo, in corrispondenza di ligna depennato.
(bb) Così A.
(cc) p(er) unu(m) annu(m) nell'interlineo, con segno di richiamo.
(dd) A vitinis.
(ee) Maurus nell'interlineo, con segno di richiamo, in corrispondenza di Maifredus depennato.
(ff) -f- corr. da altra lettera.
(gg) Non si può escludere la lettura Fracta.
(hh) Segue Arma(n)nus depennato.
(ii) A ali.
(jj) Crucis da d(e) Cruce mediante espunzione di d(e), correzione di -i- su -e, aggiunta di -s nel seguito del rigo.
(kk) i(n) Costis nell'interlineo, con segno di richiamo.
(ll) Segue costis depennato.
(mm) Così A; si intenda nescit.
(nn) Segue segno di richiamo superfluo.
(oo) La prima a corr. su l.
(pp) A Ioh(ann)em et (nota tironiana) Gisulbertu(m) d(e)| Palma con segni di richiamo che sembrano indicare l'inversione qui proposta.
(qq) ip(s)a nell'interlineo, con segno di richiamo.
(rr) La prima a nel sopralineo, con segno di richiamo, in corrispondenza di -o- espunta.
(ss) Non si può escludere la lettura Cu(m)pa(m).
(tt) Bonipra(n)do da Bonipra(n)du(m) mediante correzione di -o da -u e depennamento del segno abbr. (tratto orizzontale) per la nasale.
(uu) A susus con l'ultima s espunta e con l'aggiunta del segno abbr. (tratto orizzontale per -m) sulla seconda u.
(vv) -i- nel sopralineo.
(ww) -t- corr. da lettera principiata.
(xx) p(ost)ea nell'interlineo, con segno di richiamo.
(yy) A t(er).
(zz) A cet(er)a loca p(re)dicta con segni di richiamo che sembrano indicare l'inversione qui proposta.
(aaa) Segue sibi testi depennato.
(bbb) istos nell'interlineo, con segno di richiamo.
(ccc) Segue silva(m) depennato.
(ddd) A un(de)diq(ue).
(eee) A vitinos.
(fff) A diceba.
(ggg) Ioh(ann)es nell'interlineo, con segno di richiamo.
(hhh) A buserat.
(iii) Segue doleba(n)t depennato.
(jjj) Segue dix(it) depennato.
(kkk) Segue s(et) depennato.
(lll) Segue de iterato.
(mmm) Nel sopralineo, in corrispondenza di -e, segno abbr. (tratto orizzontale) depennato.
(nnn) Così A.
(ooo) d(e) S(er)lis et (nota tironiana) nell'interlineo, con segno di richiamo.
(ppp) A Pet(r)i con la i soprascritta corr. su segno abbr. (tratto orizzontale).
(perg. 2676) (a) Precede, al termine della pergamena 2675, facien.
(b) Precede, nel margine superiore, al di sopra dei forellini di cucitura: faciendo asses - .XII. iterato.
(c) Nel sopralineo, in corrispondenza di -t-, segno abbr. (tratto orizzontale) depennato.
(d) Segue, nell'interlineo inferiore, tratto di penna senza apparente significato.
(e) d(e) nell'interlineo.
(f) -e- corr. da a.
(g) A om. de.
(h) L'ultima a corr. da e.
(i) A e senza segno abbr.
(j) Il secondo -ba- nell'interlineo, con segno di richiamo.
(k) Segue faciebat espunto.
(l) p(ro)pe nell'interlineo, con segno di richiamo.
(m) cognatu(m) nell'interlineo.
(n) voluit da voleba(n)t mediante espunzione di -eba(n)t e aggiunta di seguito nel rigo di -uit.
(o) Segue Adro d(e) con depennamento della sola prima parola.
(p) A Orladu(m).
(q) Segue q(ui) dicebatur iterato e depennato.
(r) I- corr. su t.
(s) Così A.
(t) Segue, prima della fine del rigo, l, forse per (ve)l, espunta.
(u) A i(n)veniebat.
(v) n(is)i nell'interlineo, con segno di richiamo.
(w) Segue ut dimittam depennato.
(x) A om. que.
(y) A co(m) vitinos con espunzione di -tinos, aggiunta di -nes nel seguito del rigo ed equiparazione di -vi- a m.
(z) audisse nell'interlineo, con segno di richiamo, in corrispondenza di scire depennato.
(aa) l- corr. su a.
(bb) A inveniebat
(cc) Segue ligna depennato.
(dd) Scaia da Suia con correzione di c dal primo tratto di -u-, con espunzione del secondo tratto di -u- e con aggiunta nell'interlineo della prima a, con segno di richiamo.
(ee) o(mne)s nell'interlineo, con segno di richiamo.
(ff) Segue i(n) costa depennato.
(gg) A gabazas senza segno abbr. per la nasale.
(hh) A vicos.
(ii) A Nu.
(jj) A Lafra(n)cus.
(kk) A om. preceperunt.
(ll) A ho(m)i(n)es.
(mm) A eis.
(nn) Segue Nuvolera depennato.
(oo) Così A.
(pp) Segue p(re)ceper(un)t iterato e depennato.
(qq) ab ip(s)is nell'interlineo, con segno di richiamo, in corrispondenza di a non cassata.
(rr) Segue ho(min)ib(us) depennato.
(ss) L'ultima e corr. da a.
(tt) Segue p(er) co(mun)e d(e) Nuvolera et (nota tironiana) d(e) eo q(uod) nemo d(e) Nuvo- depennato.
(uu) Così A.
(vv) Nu- nell'interlineo, con segno di richiamo.
(ww) A iu(ratus) t(es)t(atur) d(e) Nuvolera con segni di richiamo per l'inversione.
(xx) -a- corr. da e.
(yy) Nel sopralineo, in corrispondenza della seconda a segno abbr. (tratto orizzontale) superfluo.
(zz) Segue illu(d) depennato.
(aaa) Segue un(de) lis e(st) depennato.
(bbb) Non si può escludere la lettura Utulfo.
(ccc) A necessa.
(ddd) curte(m) nell'interlineo, con segno di richiamo, in corrispondenza di cruce(m) depennato.
(eee) ide(m) nell'interlineo, con segno di richiamo.
(fff) La seconda o corr. da u.
(ggg) A dix senza segno abbr.
(hhh) Negli interlinei superiore e inferiore, in corrispondenza di -u-, tratti di penna di non perspicuo significato.
(iii) La prima a corr. da e.
(jjj) Nel sopralineo, in corrispondenza di -o-, tratto di penna senza apparente significato.
(kkk) Segue a sera non cassato.
(lll) Segue illor(um) depennato.
(mmm) Negli interlinei superiore e inferiore, in corrispondenza dell'ultima o, tratti di penna di non perspicuo significato.
(nnn) Segue q(uod) d(e)bea(n)t h(abe)re depennato.
(ooo) Così A.
(ppp) Segue veru(m) espunto.
(qqq) Rainaldinus nell'interlineo, con segno di richiamo.
(rrr) -s corr. da altra lettera.
(sss) Segue atule|rat abatisse S(an)c(t)e Iulie caseos depennato.
(ttt) Segue Nuvolera depennato.
(uuu) -h- nell'interlineo.
(vvv) A Pategole.
(www) A q.
(xxx) A sup(ra) n(ost)rum quia estis con segni di richiamo per l'inversione, come pare.
(yyy) -b- corr. da p.
(zzz) Segue n(ost)rum depennato.
(perg. 2677) (a) Segue venieba(n)t depennato.
(b) A om. testatur.
(c) et (nota tironiana) dolabant ea ibi anticipato nell'interlineo, con segno di richiamo, e depennato; segue, sul rigo: it(em) dic(it) plus .IIII. a(nnis) e(ss)e, ut c(re)dit, q(uod) ip(s)e iverat i(n) silva raxata S(an)c(t)i Pet(r)i depennato; la restante parte del rigo, equivalente allo spazio di circa dieci lettere, è priva di scrittura.
(d) -bi- nell'interlineo, con segno di richiamo.
(e) A om. quod dicebant.
(f) c(aus)a nell'interlineo, con segno di richiamo.
(g) Segue vie un(de) lis depennato.
(h) illi(us) nell'interlineo, con segno di richiamo.
(i) Segue un(de) lis e(st) depennato.
(j) Segue usu(m) depennato.
(k) Segue illi(us) depennato.
(l) a corr. da e.
(m) A facieba(n)t con segno abbr. per la nasale sulla seconda a, depennato.
(n) A si.
(o) q(ue) nell'interlineo, con segno di richiamo.
(p) A qua(n)da(m) con segno abbr. (tratto orizzontale sulla prima a) depennato.
(q) sui nell'interlineo, con segno di richiamo.
(r) et (nota tironiana) con segno abbr. (tratto orizzontale soprascritto) per et(iam), depennato.
(s) -met nell'interlineo, con segno di richiamo.
(t) Segue lite(m) depennato.
(u) -ba- nel sopralineo, con segno di richiamo.
(v) Segue (ve)l espunto.
(w) A Cavriana con la a intermedia espunta.
(x) A om. testatur.
(y) e(st) nell'interlineo, con segno di richiamo.
(z) A invero.
(aa) A moast(er)iu(m).
(bb) Così A.
(cc) d(e) nell'interlineo.
(dd) La seconda e la terza a sono corr. da e.
(ee) h(oc) nell'interlineo, con segno di richiamo.
(ff) A dicite con -e espunta; nel sopralineo, in corrispondenza di -t, tratto di penna senza apparente significato.
(gg) Così A; si intenda incidetis.
(hh) A p(re)cep(it).
(ii) A custodire(m).
(jj) ip(s)e nell'interlineo, con segno di richiamo.
(kk) -a nell'interlineo, con segno di richiamo.
(ll) e- corr. da a.
(mm) La seconda i corr. da e principiata.
(nn) Segue d(e) Nuvolera depennato.
(oo) Segue alicui(us) depennato.
(pp) Segue et (nota tironiana depennata) | n(on) c(ontr)adice(n)tib(us) cassato mediante sottolineatura.
(qq) Segue ho(m)i(n)es espunto.
(rr) A Ca|vriana con la a intermedia espunta.
(ss) A habbebat con la prima b espunta.
(tt) v(est)ram nell'interlineo, con segno di richiamo.
(uu) A Lafraco senza segno abbr. per la nasale.
(vv) -r- corr. da altra lettera, come pare.
(ww) Precede ad espunto.
(xx) Segue q(uod) espunto.
(yy) Segue S(er)las depennato.
(zz) Segue ibi iterato all'inizio del rigo successivo.
(perg. 2678) (a) § Bertramus d(e) su rasura.
(b) -u- corr. da altra lettera.
(c) Meno probabile la lettura Valviolo.
(d) Così A.
(e) -t corr. da altra lettera.
(f) h- corr. da altra lettera.
(g) -l- corr. da altra lettera, come pare.
(h) d(e) quo n(on) recordatur nell'interlineo, con segno di richiamo.
(i) i- corr. su a; segue silva(m) depennato.
(j) -a- corr. da altra lettera, come pare.
(k) A Yeh(s)u.
(l) A p(res)b(ite)rs.

(1) E' il terremoto del 1117 (cf. doc. 74, nota 1).
(2) Non si è reperito il doc. relativo al preceptum dei consoli di Nuvolera.
(3) Circa il tempus rugarum, ricordato qui e avanti, cf. doc. 85, nota 4.
(4) Circa l'episodio bellico qui ricirdato, cf. Annales Brixienses, p. 812, redazione C: 1139. Hoc anno exarsit Terlonga, et bellum fuit fosati Muzaspachi.
(5) Cf. nota introduttiva al doc. 87.

Edizione a cura di Ezio Barbieri ed Ettore Cau
Codifica a cura di Gianmarco Cossandi

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS