Lombardia Beni Culturali
88

Instrumentum confessionis

1176 febbraio 18, Brescia.

Nella controversia tra Alberto <de Cenatho> , abate del monastero/chiesa di S. Pietro in Monte, e i rustici di Bernacco, in persona di Topono di Lanfranco [.]uge loro sindaco, Berardo de Calcaria e Giovanni di Bernardo, su delega dei consoli di giustizia <di Brescia> Corrado de Calcaria e soci, dichiarano di acquisire le deposizioni giurate riguardanti l'anzidetta controversia, nonché la definizione della curia di Vallio formulata da uno dei testi, oltre al conscilium emanato dai consoli del comune e di giustizia di Piacenza, con il quale si riconosce: che la metà di Bernacco spetti all'abate, senza peraltro che questi possa togliere la terra e le case ai villani in regola con il fitto e senza che dal canto loro i villani si sottraggano in alcun modo agli oneri della castellantia in favore del castrum di Vallio; che i diritti di banno, di caccia e giurisdizionali spettino ai signori di Poncarale; che la terza parte delle rexe sia di pertinenza dell'abate e infine che quest'ultimo possa dare in locazione per metà le terre libere di Bernacco.

Originale, ASVat, FV, I, 2680 (SPM, 79) [A]. Nel verso, di mano coeva: T[es]t[es] de Vallio contra illos de Bernago; di mano del sec. XIII, quattro annotazioni disposte dall'alto in basso in diversi punti della pergamena in corrispondenza dei testi e della data, citati nel recto: Iste <Durus> dicit quod monasterium debet habere (hab(er)e con segno abbr. superfluo nel sopralineo, in corrispondenza di -a-) terciam partem banni de raxis et co(mun)e (segue, all'inizio del rigo successivo et) | duas partes, Rivanus dicit de bannis ut supra, et dicit quod terra Bernati est de curte | Vallis, § Mazugius dicit de bannis ut supra, et de curia Vallium dicit confinos, .MCLXXVI.; segnatura del sec. XVI: 118, 1176 12 februarii.

Cf. GUERRINI, Il monastero, p. 186 (alla data 1176 febbraio 17); BONFIGLIO DOSIO, Condizioni economiche, pp. 154 (nota 255), 155 (nota 258); MENANT, Campagnes, pp. 135 (note 371, 372), 136 (nota 373), 137 (nota 378), 204 (nota 130), 300 (nota 324), 411-2 (nota 59), 420 (nota 87), 426 (nota 105), 437 (nota 142), 438 (nota 148), 448 (nota 190), 449 (nota 194), 450 (nota 197), 451 (note 199, 201), 452 (note 202-4), 453 (nota 206), 472 (nota 284), 497 (nota 44), 499 (nota 49), 503 (nota 63), 504 (nota 68), 509 (nota 82), 529 (nota 166), 542 (nota 236), 780 (nota 437); ARCHETTI, Vigne e vino, p. 129 (nota 216); FORZATTI GOLIA, Istituzioni, pp. 399, 400.

La pergamena, di fattura alquanto rozza, presenta in più punti abrasioni e macchie nonché alcune rosicature nel margine sinistro superiore che coinvolgono anche la scrittura.
Circa l'uso promiscuo di ecclesia/monasterium per indicare S. Pietro, attestato anche altrove, cf. nota introduttiva al doc. 20.
Il 1176 febbraio 18 cade di mercoledì.
I criteri seguiti nell'impaginazione sono gli stessi di cui alla nota introduttiva del doc. 85.
Intorno al contenuto cf. docc. 84, 99, 144.

(SN) Die martis .XII. exeunte mense februarii. In civitate Brixie (a), in ecclesia maiori, videlicet in ecclesia | Sancti Petri. Presentia horum hominum quorum nomina subter l(eguntur), d(omi)nus Berardus de Calcaria et d(omi)nus Iohannes d(omi)ni Bernardi | confessi fuere hos testes ad sancta Dei evvangelia iurasse dicere veritatem et tacere (b) mendatium de negotio quod vertebatur inter d(omi)num | Albertum, abatem Sancti Petri in Monte, vice ecclesie, ab una parte (c), et rustici de Bernato ab alia, quorum Toponus filius Lafra(n)ci |[[.]]uge erat sindicus, sub se a consulibus iusticie delegatis, videlicet a d(omi)no Conrado de Calcaria et a sociis, et ita testatos esse | terminos quidam illorum ita designasse ut inferius continetur, et super hos (d) testes et testes adverse partis sibi tale conscilium |[dat]um fore ut post[e]a inferius legetur.
§ Mazoccus iu(ratus) test(atur)[t]al(is) usantia est in curte Valli quod si aliquis homo de curte illa cazat |[c]ap[ri]olum quod debet spallam et rofiam d(omi)no suo dare in cuius (e) districto ipse manet, et dicit se semel cazasse unum capriolum cum illis de Bernatho, |[et] cepit illum et illi de Bernatho habuerunt rofiam et splallam (f). Postea alia vice dicit se cepisse alium capriolum cum illis de Bernatho et tunc ha|buerunt illi de Bernatho rofiam et splallam. Interogatus si vidit iumentum in monte Valli et Bernathi, r(espondit) non, s(et) credit ibi fuisse, et |[di]cit quod illi de Bernatho sunt de districto d(omi)norum de Minerva, et dicit quod illi de Bernatho sunt de curte Valli. Interogatus si illi de Bernatho |[rum]punt co(mun)iter rascam (g) cum vicinis de Valle, r(espondit) sic, et d(omi)nus habet (h) terciam partem de mendis et vicini duas partes, et dicit quod curte Vall[i est] allodium Sancti Petri, et dicit quod homines de Bernatho habent suas proprias domos in castro Valli et ad laborem castri debent laborare (i), ut (j) | audivit dici, s(et) non vidit eos ibi laborare, et dicit quod illi de Bernatho solvunt (k) pro castellantia castri Valli spallas et fugati|as et denarios. Item dicit quod illi de Bernatho tenent terram unde (l) solvunt .XXX. denarios monasterio Sancti Petri, et dicit quod consules Bernathi | et consules Valli abstulerunt ba(n)num hominibus de Bernatho pro rexis quas fregerant, et dicit se esse tunc consul, et terciam partem ba(n)ni dede|[r]ant abati et duas partes retinuerunt vicinie.
§ Iohannes Murather de Su(m)vico iu(ratus) t(estatur) se fuisse consul Valli i(n) t(em)pore | T[e]utonicorum (1), et tunc dicit se fecisse laborare ad castrum, et faciebat guaitas facere, et ideo quia illi de Bernatho noluerunt | f[a]cere guaitas in nostro laudamento dicit se et sotii (m) abstulisse eis pignora et comedisse illa pignora. De aliis questi|onibus dicit idem quod Mazoccus, preter de cazis quod non fecit nec vidit alios facere.
§ Durus iu(ratus) t(estatur) se semel fuisse consul (n) cum Zucco | de Bernatho et hoc fuit quando Brixienses fuerunt (o) ad Paluscum (2), et tunc t(em)poris de resis fractis dederunt duas partes ba(n)ni vicinie et terciam | partem abati. Item dicit se fecisse cum illis de Bernatho facere si[n]dulas ad castrum Bernathi co(mun)iter sine contradictione. Item (p) di[c]it | se vidisse Lafrancum fratrem Zuchi laborare ad stratam (q) castri et ad andatores (r) castri cum illis de Valli, et dicit quod [anda]tores erant | divisi. Item dicit quod illi de Bernatho sunt de districto abbatis de co(mun)is rebus, de aliis rebus sunt de districto illorum de Ponteca[r]ali. | Item dicit quod illi de Bernatho bene possunt facere casinas ubicu(m)que velle[n]t in co(mun)i vel in diviso, et decimam dant d(omi)norum de Minerva de | blavis, et credit quod Bernat est de curte Valli.
§ Somvicus iu(ratus) t(estatur) se fecisse sindulas cum Zucco ad castru[m] Valli. De resis dicit quod | vicini debent habere duas partes et monasterium terciam partem, et dicit quod illi de Bernatho de co(mun)is rebus sunt de districto abatis, de ali|is rebus sunt de districto illorum de Minerva. Item dicit se vidisse iumentum in montem de Ere per d(omi)nos de Minerva.
§ Moscardus iu(ratus) t(estatur)| idem quod Su(m)vicus, excepto quod dicit quod vidit conplures homines ducere et facere sindulas ad castrum Valli, et quod non vidit iumentum in | monte de Ere.
§ Zoccus iu(ratus) t(estatur) idem quod Su(m)vicus, excepto quod non vidit illos de Bernatho facere laborem castri.
§ Coppa iu(ratus) t(estatur)| idem quod Su(m)vicus, excepto quod non vidit facere illos de Bernatho laborem castri; et addit quod Lorenzolus et Iohaninus fecerunt secu|ritatem in manu sua quod ipsi debebant levare domos in castro Valli ad certum terminum; et dicit quod decima de Bernatho est d(omi)norum | de Pontecarali.
§ Rivanus iu(ratus) t(estatur) quod terra Bernagi est de curte Vallis quia ipsi sunt soliti resare cum hominibus de Valle. Item si | ru(m)punt rascam, missus abatis sive gastaldus cum consulibus Vallis solet auferre ei qui ru(m)pit rascam multonum unum | si erat rasca segande. Item dicit quod tercia pars earum rerum, quæ accipiuntur pro rasca, solet esse monasterii. Item dicit quod de omnibus | huiusmodi rebus terra Bernagi est de curte Vallis, silicet quod manent sub consulibus Vallis cum omnibus illis qui sunt de curia Vallis. Item co(mun)iter | dant fodrum civitati et i(m)peratori. Item co(mun)iter reficiunt pontem Gavardi et cooperiunt plebem. Item co(mun)iter reficiunt murum | et castrum Vallis, cum necesse est, et faciunt spinetam (s) et cooperiunt domos castri Vallis, et dicit se vidisse Albertum facere hoc | quod dictum est. Item dicit quod co(mun)iter cooperiunt ecclesiam Vallis et reficiunt viam Gavardi. Item dicit quod monasterium debet | habere medietatem tocius terre Bernagi pro indiviso, preter allodia quæ habent rustici in montibus. Item dicit quod ho[m]i[n]es de | Bernago dant .XXX. denarios fictum monasterio, et hoc faciunt co(mun)iter omnes, et pro domibus castri Vallis dant co(mun)it[e]r | tres splallas et tres fugatias et tres multonos (t). Item dicit quod fama est quod terra Bernagi est tres sortes. Item (u) dicit quod pars | monasterii non (v) est separata ab alia medietate, ut credit. Interogatus si honor venationum | Bernagi est d(omi)norum de Pontecaralo, r(espondit): 'I(m)mo est monasterii Sancti Petri'. Item dicit quod ipse vidit arcem Bernagi cum nondum de|structa erat, et tunc t(em)poris erant homines de Bernago de curia Vallis, sic(ut) superius dictum est. Item dicit quod d(omi)nus Manfredus | de Pontecarali semel duxit equicium iumentorum ad terram Bernagi, et ibi morate sunt eque ille per breve t(em)pus. Item ibi | habebat d(omi)nus Manfredus proprium custodem. Item dicit quod non proprie sit designare ideo quod d(omi)ni de Pontecaralo habent in Ber|nago, set dicit eos ibi habere destrictum suorum (w) hominum et non hominum abatis. Item dicit eos habere in illa terra (x) fictum et moltonatum et de|cimam.
§ Iohannes Buscius iu(ratus) t(estatur) idem per omnia quod Rivanus, excepto quod (y) dicit se nescire (z) utrum me|dietas terre Bernagi, quæ est monasterii, sit divisa a terra illorum de Pontecaralo necne, et quod illi d(omi)ni de Ponteca|ralo habebant fictum (aa) in illa terra de Bernago necne.
Iohannes Cavutius iu(ratus) t(estatur) idem per omnia quod Rivanus, excep|to quod dicit se nescire quod d(omi)nus Manfredus de Pontecaralo duxisset equicium in terra Bernagi.
§ Iohannes Tigna iu(ratus) t(estatur)| quod terra Bernagi est de curte Vallis et quod ipsi sunt soliti (bb) rescare cum hominibus (cc) Vallis. Item dicit quod si ru(m)punt rascam, | quod missus abatis sive gastaldus cum consulibus Vallis solet auferre ei qui ru(m)pit rascam multonum unum si est re|sca secande, et de aliis rescis solet auferre den(arios). Item dicit quod homines Bernagi sunt de curte Vallis de huiusmodi rebus, | silicet quod manent sub consulibus Vallis cum hominibus illis qui sunt de curia Vallis. Item co(mun)iter dant fodrum et faciunt calcarias et | co(mun)iter reficiunt pontem Gavardi et cooperiunt plebem et domos Vallium, et dicit se scire quod illi de Bernago solvunt .XXX. | denarios pro ficto monasterii Sancti Petri, et dicit similiter quod illi de Bernago solvunt pro domibus castri abati Sancti Petri denarios | .III. et tres spallas et tres fugacias; et dicit fratrem suum Obertum, qui est consul Vallium, habere pignora illorum de Bernago | qui nunc litigant pro calcariis que fecerunt illi de Vallis ad Brixiam. De aliis capitulis interogatus r(espondit) se nichil scire. |
§ Otto iu(ratus) t(estatur) idem per omnia quod Rivanus, excepto quod non vidit arcem Bernagi aliter esse nisi (dd) ut nunc, et quod non vidit | eam destructam.
§ Lu(m)bardus iu(ratus) t(estatur) idem per omnia quod Otto.
§ Ubertus iu(ratus) t(estatur) idem per omnia quod Iohannes Tigna, excepto quod ne|scit si consules Vallium modo habeant pignora illorum de Bernago pro calcariis, et quod non habet fratrem qui sit consul Val|lium.
§ Rivanus reversus dicit se et illi de Bernago venasse ursum unum ab inferiori parte arcis Bernagi, et | ceperunt illum et detulerunt illum in arcem Vallium et diviserunt illum inter se, et rofiam dederunt abati et spallam et plotas, nec | de illo dederunt partem illis d(omi)nis de Pontecaralo.
§ Mazugius iu(ratus) t(estatur) fuisse gastaldum curte Vallis .XVIII. | annos, et dicit se fecisse homines de Bernago portare scandulas ad cooperiendum turres de castro Vallis, et dicit quod | terra Bernagi est de curte Vallis et quod sunt soliti rescare cum hominibus de Valle, et si ru(m)punt rascam dicit quod missus abatis | cum consulibus Vallis solet auferre ei (ee) qui ru(m)punt rascam multonum unum si est resca sechande, et de aliis re|scis (ff) den(arios). Item dicit quod tercia pars earum rerum quæ accipiuntur solet esse monasterii (gg). Item dicit quod terra Bernagi est de curte Vallis; de omnibus | huiusmodi rebus, silicet quod manent sub consulibus Vallis cum omnibus hominibus qui sunt de curte Vallis. Item co(mun)iter dant | fodrum civitati et i(m)peratori. Item co(mun)iter reficiunt pontem Gavardi et cooperiunt plebem. Item dicit se | multociens audisse illos de Bernago, qui nunc litigant, confitentes se debere reficere (hh) castrum et turrem quæ | est a sera parte, et fecisse eos facere spinatam castri, tunc t(em)poris quando ipse testis erat gastaldus, et cooperire | domos et turrem que est a sera parte. Item quod co(mun)iter cooperiunt ecclesiam Vallis et reficiunt viam Gavardi. Item | monasterium habere medietatem tocius Bernagi, ut audivit. Item dicit quod omnes illi de Bernago dant | co(mun)iter .XXX. denarios pro ficto, et pro domibus Vallis dant fictum .III. denarios, tres spallas et tres fugatias. Item dicit | monasterium debere habere honorem (ii) venationum de Bernago. Item dicit se fuisse ad Minervam | rogatu cuiusdam qui vocabatur Durellus, et rogasse d(omi)num Ubertum ut daret ei quendam tenutam et promissit ei | inde servir[e]. Item dicit quod destrictum hominum de Bernago est illorum de Pontecarali, silicet si unus deponit (jj) | querimoniam de altero vel si homo alterius terre ponit querimoniam de aliquo illorum.
Isti sunt termini Vallium. Terminus Scalucle ubi fons est; hic (kk) est terminus inter curiam Vallium et curiam Oddoli et est | a parte superiori. Termini de (ll) Lugurzam similiter dividunt curiam Vallium a curia Oddoli usque ad terminum | Curvini; et Curvinus Sabii et Curvinus Lave et terminus Nuvulethi isti sunt termini inter curiam Vallium et | curiam Sabii. Item terminus Scalucle qui est inter fossam et viam dividit curiam Ignosii a curia Vallium et Lini.| Item terminus Pedis Assini et terminus Pini qui sunt ab alia parte dividunt curiam Vallis a curia Ignosii et Lini.
§ Conscilium vero tale fuit. § Nos Plac(entini) consules co(mun)is et iustitie, cum consilio nostrorum sapientum, per ea | que vidimus et cognovimus dicimus quod dimia (mm) pars proprietatis sit abatis Sancti Petri de loco Bernati, | et ita quod abas non possit auferre terram nec casas villanis reddendo ei fictum, nec rustici possint refu|tare casas quin faciant et reficiant murum castri et cooperiant turres castri Vallis et faciant castelan|tiam sic(ut) alii rustici qui eam facere debent; et hanc castellantiam dicimus faciendam esse tam (nn) propter | domos castri Vallis quam pro terra. Banna et cazas et destrictum dicimus esse d(omi)norum de Pontecarali. Et | tercia pars rexarum dicimus pertinere abbati solito more. Item dicimus quod si aliqua tenuta terre | Bernagi non haberet colonum in aliquo t(em)pore, abas debet eam locare pro medietate, sic(ut) medietas | proprietatis sua est. Actum est hoc anno Domini mille(simo) centesimo .LXXVI., indictione nona. Interfuere | d(omi)nus (oo) Presbiter iudex de Mairano et d(omi)nus Albericus Capra et d(omi)nus Incanabas et d(omi)nus Iohannes de Enoza et Casarius de la Villa | et Gandulfus (pp) de Salvandinis et Oddolinus de Flina a iamdictis potestatibus testes rogati.
Ego Iohannes cui publica licet conficere instrumenta autenticum harum atestationum | et terminorum predictorum necnon et prescriti conscilii vidi et legi et propriis manibus hoc exe(m)plum | iussu predictarum potestatum (qq) scripsi nichil addens vel minuens, preter litteram vel sil|labam, quod mutet sententiam, et subscripsi.


(a) -e corr. da a.
(b) -a- corr. da e.
(c) A pare con -e corr. da altra lettera.
(d) -s corr. su c.
(e) A c(us) con c corr. da altra lettera.
(f) Così A qui e in due casi seguenti.
(g) A rascia(m) con -i- espunta.
(h) h- corr. da altra lettera.
(i) A labore.
(j) ut corr. da a.
(k) A sol(vu)nt con nt finale corr. da altre lettere.
(l) Segue sole(n)t (-et nota tironiana) d depennato.
(m) A sotiis con -s espunta, come pare.
(n) -s- corr. da altra lettera.
(o) fuer(unt) nell'interlineo, con segno di richiamo.
(p) -t- corr. da d.
(q) A srata(m).
(r) -d a- nel sopralineo, con segno di richiamo.
(s) -e- corr. da altra lettera.
(t) et (nota tironiana) tres m(u)lt(o)nos su rasura, come pare.
(u) -t- corr. da d.
(v) Precede n(on) e(st) sep(ar)ata iterato e depennato.
(w) A suor(um) con -u- nel sopralineo, con segno di richiamo.
(x) terra nell'interlineo, con segno di richiamo.
(y) q(uo)d con qd corr. da altra lettera.
(z) Segue q(uod) d(omi)n(u)s Manfred(us) depennato.
(aa) fictu(m) nell'interlineo, con segno di richiamo, in corrispondenza di d(e)strictu(m) depennato.
(bb) A soluti.
(cc) Segue cu(m) ho(min)ib(us) iterato.
(dd) ni- su rasura, come pare.
(ee) Così A.
(ff) re/rescis.
(gg) Segue Ite(m) dic(it) q(uod) t(er)cia pars | ear(um) rer(um) que accipiunt(ur) solet (-et nota tironiana) e(ss)e monasterii iterato e depennato.
(hh) Segue p.
(ii) -e(m) aggiunto in un secondo tempo, come pare.
(jj) Segue d(e)ponit iterato e depennato.
(kk) h- corr. da altra lettera.
(ll) d(e) nell'interlineo, con segno di richiamo.
(mm) Così A.
(nn) Segue p(ro) domib(us) depennato.
(oo) d(omi)n(u)s con dn- corr. da altre lettere.
(pp) G- corr. da s.
(qq) A potstatu(m).

(1) La deposizione del teste sembra rinviare al medesimo episodio bellico avvenuto in Vallio nel 1158 (doc. 85, nota 3).
(2) Ci si riferisce alla battaglia tra Bresciani e Bergamaschi del marzo 1156, combattuta nella piana delle Grùmore, presso Pontoglio. Al termine di essa i bresciani vincitori distrussero il castello di Palosco (Annales Brixienses, p. 813, redazione C; MALVECII Chronicon Brixianum, coll. 877-8). Cf. anche BOSISIO, Il Comune, p. 606.

Edizione a cura di Ezio Barbieri ed Ettore Cau
Codifica a cura di Gianmarco Cossandi

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS