Lombardia Beni Culturali
90

Cartula (carta) venditionis

1176 dicembre 17, <in> Runcofranco.

Vuazo e Talia sua moglie dichiarano di aver ricevuto da Tebaldo, canonico <del monastero> di S. Pietro in Monte, nove soldi milanesi di vecchia moneta quale prezzo della vendita di due appezzamenti di terra arabile siti in Valle de Runcofranco.

Originale, ASVat, FV, I, 2682 (SPM, 81) [A]. Copia semplice parziale del sec. XVIII, LUCHI, Codex Dipl. Brixiensis (BSMn, ms. Labus 84), c. 52v [C]. Copia semplice parziale del sec. XVIII, LUCHI, Codex Dipl. Brixiensis (BMVe, ms. lat. V, 17), p. 96 [D]. Copia semplice parziale del sec. XVIII, LUCHI, Codex Dipl. Brixiensis (BCVr, ms. 1782), p. 72 [E]. Copia semplice parziale del sec. XIX, LUCHI, Codex Dipl. Brixiensis (BQBs, ms. O. VIII. 46.), c. 18v [D']. Nel verso di A annotazioni tarde, tra cui segnatura del sec. XVI: 17 (-7 su rasura di 6), 1176 17 decembre.

Cf. BONFIGLIO DOSIO, Condizioni economiche, p. 153 (nota 231, alla data 1177 dicembre 17).

La pergamena, in buono stato di conservazione, presenta la rigatura a secco incisa sul verso.

(SN) In nomine Dei eterni. Die veneris qui fuit | septimus decimus dies intrante mense dece(m)b(ris), | m(illesim)o c(entesim)o septuagesimo sexto, indicione | nona. In domo Vuazonis de Runcofranco. Presentia bo|norum hominum quorum nomina subter l(eguntur), constat nos Vuaz et Talia iu|gales accepisse sicuti in presentia testium confessi sumus quod accepi|mus novem sol(idos) bonorum Mediolanensium veteris monete a vobis Tebaldo, | canonico de Sancto Petro in Monte, nominatim et finito precio sicuti inter nos | convenit, pro peciis duabus de terra aratoria iuris nostri que iacet in val|le de Runcofranco; uni choeret: a mane et a meridie via, a sero Gandulfus | et Stefan, a monte venditor; alteri choeret: a mane via, a meridie venditor, a | sero et a monte Stefan. Quam autem s(upra)s(crip)tam terram iuris mei superius dictam ego | qui supra Vuaz vobis Tebaldo vendo, trado (a) et per presentem cartullam vendicionis | mee in vos habendam confirmo, nulli allii venditam, traditam, allienatam nisi | vobis, ita videlicet ut ab hodie in antea habeatis et teneatis s(upra)s(crip)tam terram | vos et ille cui dederitis, una cum accessione et ingressu sive cum superioribus | et inferioribus suis qualiter supra l(egitur), inintegrum, et sine omni mea et heredum meorum contradic|tione. Et insuper promitto ego qui supra Vuaz, per me et meos heredes, vobis Tebaldo | et cui dederitis prefatam terram ab omni homine defendere; quod si defendere non potero | sive exinde alliquid subtraere quesiero, tunc promitto ego Vuaz, per me et meos here|des, vobis e(m)ptori et cui dederitis s(upra)s(crip)tam terram in duplum reddere sicuti pro t(em)pore fuerit | meliorata aut valuerit sub exstimacione in consimili loco, interrogacione prece|dente et promissione secuta, inconvu(n)lsa stipulacione subnixa. Signa manus s(upra)s(crip)torum ven|ditorum qui hanc ccartam (b) fieri rogaverunt ++. Signa manus testium qui rogati | interfuerunt, silicet Gandulfinus filius Rustici + et Bologna filia Belgarde + | et Roza uxor Stefani +. Ego Albertinus de Valle notarius | rogatus hanc cartullam scripsi (SN).


(a) Segue trado iterato.
(b) Cosė A.

Edizione a cura di Ezio Barbieri ed Ettore Cau
Codifica a cura di Gianmarco Cossandi

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS