Lombardia Beni Culturali
93

Attestationes testium

1179 maggio 19, Brescia.

Andrea Iumentus e Malatasca de Framesinis ordinano al notaio Girardo di redigere in forma pubblica le testimonianze <in favore del monastero di San Pietro in Monte> , escusse in propria presenza nella controversia tra Alberto de Cenatho, abate di S. Pietro in Monte, e Guido de Pontecarali.

Originale, ASVat, FV, I, 2685 (SPM, 84) [A]. Copia semplice parziale del sec. XVIII, LUCHI, Codex Dipl. Brixiensis (BSMn, ms. Labus 84), cc. 53v-54r [C]. Copia semplice parziale del sec. XVIII, LUCHI, Codex Dipl. Brixiensis (BMVe, ms. lat. V, 17), pp. 98-100 [D]. Copia semplice parziale del sec. XVIII, LUCHI, Codex Dipl. Brixiensis (BCVr, ms. 1782), pp. 74-5 [E]. Copia semplice parziale del sec. XIX, LUCHI, Codex Dipl. Brixiensis (BQBs, ms. O. VIII. 46.), c. 19r-v [D']. Nel verso di A, di mano coeva: Testes contra Guidonem de Pontecarari; altre annotazioni tarde, tra cui segnatura del sec. XVI: 19 (iterata, la prima delle quali presenta -9 corr. su 8), 1179 13 maii (il millesimo č mutuato da annotazione di poco anteriore).

Cf. [DONEDA], Notizie della zecca, p. 99 (nota 17, alla data 1175); GUERRINI, Il monastero, p. 186 (alla data 1179 maggio 13); BONFIGLIO DOSIO, Condizioni economiche, p. 154 (nota 247).

Leggere macchie e modeste lacerazioni lungo i margini laterali della pergamena non interessano il dettato. Rigatura a secco. L'impaginazione corrisponde a quella dell'originale, dove ogni testimonianza, preceduta da paragrafo, č collocata a inizio di rigo.

§ Albertonus de Provignana iu(ratus) t(estatur) sibi nichil esse datum vel promissum vel alii pro se, et dicit se audis|se a d(omi)no Lotario, cum faceret levare murum in clauso superiori Bonizum et ipse adiuvaret | eum, quod tenuta Bonizonum erat suum feodum ex parte Sancti Petri. Interogatus quare hoc dicebat, | r(espondit) propter murum quem faciebat ibi, et de t(em)pore dicit ultra .XXX. a(nnos) esse, et dicit tenutam Bonizo|num et Daiberti de Bruzolo dividi inter se et ideo credit esse feudum sic(ut) tenutam Daiberti, et dicit se percu|sisse quendam hominem d(omi)ni (a) Alberti (b), unde Albertus conquestus est d(omi)no abati et cum instaret Albertus quia volebat | auferre de suo precibus d(omi)ni abatis fecit sibi finem pro .XII. den(ariis) et dixit: 'Nisi ego tenerem a vobis | hoc quod habeo in Nuvolento (c) ego auferrem ei .V. sol(idos)'.
§ Marchesius da Mazenicha iu(ratus) t(estatur) dicit sibi nichil (d) datum vel promissum propter hoc testi|monium de tenuta Bonizonum, et de sedimine Daiberti dicit se nichil scire.
§ Stanchirius iu(ratus) t(estatur) se ex mandato d(omi)ni abatis ivisse cum pre' Alberto ad intromitten|dum id quod habebant illi de Calcaria in Nuvolento et in Pospenzo et in Puiana et in aliis locis, | et dicit se audisse illos de Calcaria habere alodium in tenuta Bonizonum et Daiberti, set | nescit quantum et dicit illas tenutas dividi inter se.
§ Ioh(anne)s Robacoz iu(ratus) t(estatur) se audisse a d(omi)no Obizone et ab Alberto sub cercla Nuvolen|ti, cum fecissent querimoniam de se d(omi)no abati Benedicto (e) propter milium quod secaverant, quod nisi tene|rent hoc quod habebant in Nuvolento et in aliis locis hab eo quod non fecissent sibi querimoniam | de eo; alia vice dicit se audisse ab Obizone et Alberto et Petro, cum debent transmarinari in do|mo Oldi Porcelli, quia ipsi obligabant abati id quod habebant in Nuvolento pro .X. libris | quas recipiebant ab eo dicendo se id teneri ab eo; et non diu est quod ipse audivit eos ibi habere alo|dium.
§ Teutaldus Cas iu(ratus) t(estatur) audisse a d(omi)no Loterio et Alberto et Petro per multas vi|ces in loco Nuvolenti quod hoc quod tenebat in loco Nuvolenti tenebant in feudum a Sancto Petro, | et hoc audivit a triginta anis; et dicit tenutam Bonizonum et Daiberti dividi inter se. Interogatus, | r(espondit) se vidisse Richerum divisisse cum Bonizo tenutas illas; interogatus si scit vel audivit illos | de Calcaria habere alodium in illis tenutis, r(espondit) non, et dicit publicam famam esse in Nuvolento quod | hoc quod tenent illi de Calcaria in Nuvolento tenent a Sancto Petro, et omnes dicunt nichil sibi datum vel promis|sum pro hoc testimoniatico.
§ Otto da Fluina iu(ratus) t(estatur), cum esset scutifer abatis Benedicti, d(omi)num | Albertum de Calcaria hospitari cum d(omi)no abate in castro Nuvolenti, et venit ibi Bonizo (f), cuius tenu|ta erat de qua lis est, et d(omi)nus Albertus dixit abati: 'D(omi)ne, si velletis m(ih)i facere alodium quod tenet Bonizo, ego | facerem ibi domum in qua possemus ibi co(m)medere, hospitari (g)'. Et abas r(espondit): 'De feudo meo nolo facere | alodium'. Et dicit famam esse quod totum quod tenent in Nuvolento sit feudum. Alia vice, cum d(omi)nus Albertus | esset cum d(omi)no abate in Casellis, venit ibi Lafra(n)cus de Lodrono cum aliis militibus et interogavit d(omi)num Al|bertum si esset vasallus abatis, et ipse r(espondit): 'Sum'. Et ille: 'Quid tenetis ab eo ?'. Et ipse r(espondit): 'Quod m(ih)i carum est centum | lib(re) et centum lib(re) valet totum id quod habeo in Nuvolento et in Pospezo et in Puiana'. Primam conffessi|onem dicit fuisse per duos annos ante asscensionem Teutonicorum (1) et hanc confessionem dicit fuisse | t(em)pore asscensionis.
§ Amezo de Manzanicha iu(ratus) t(estatur) se nu(m)quam audisse ulterius ante hanc | litem esse alodium, 'neque in mea tenuta quam tenebam a d(omi)no Alberto neque in (h) tenuta Bonizonis', | et famam est in terra illa tenuta Bonizonum esse feudum; et dicit se vidisse placitum inter d(omi)num | Albertum et d(omi)num abatem de ficto Morunti de Manzanicha, ita quod d(omi)nus Albertus abstulit boves | inde; set tandem audivit d(omi)num Petrum et d(omi)num Albertum dicentes: 'D(omi)ne, nos tenemus a vobis ta(n)|tum quod valet .C. lib(re) in Nuvolento et Pospenzo et Puiana; nolumus facere placitum vobiscum: sive | sit vestrum sive sit nostrum volumus refutare vobis'. Et refutacio interfuit, et dicit se audis|se et credere, sed tantum Rotagalli esse alodium; et a(m)bo dicunt nichil sibi datum vel promissum.
§ Presbiter Ioh(anne)s iu(ratus) t(estatur) se cofortasse fratrem suum ut emeret sortem Bonizonum et Daiberti de | Brozolo, et ipse r(espondit): 'Libenter, du(m)modo sit alodium'. Et ipse dixit: 'Bene poterimus scire per colonos'. Et dicit | se ipsum intero(gavisse) Inverardinum filium Bonizonis si sors Daiberti et sua, que fuerunt una, essent (i) | feudum vel alodium, et ipse r(espondit) feudum esse.
§ Peregrinus iu(ratus) t(estatur) se fuisse cum Dothone et Teutaldo de plebe ad rasonandum alodium | quod illi de Calcaria habebant in clauso Bonizonum, et dicit quod alodium erat a meridiei parte | clausi tantum iuxsta viam; interogatus de quantitate, r(espondit) se non recordari, et credit fuisse plus .L. tab(ulis)| et minus .LX., et dicit se audisse a Bonizo quod ipse tenebat de terra Ruzinasca, set non dixit sibi (j) quantam, | et dicit quod Ioh(anne)s accepit suam partem predicti alodii et Loterius et frater suam. Item interogatus si audivit | d(omi)nos de Calcaria (k) dicere quod tenebant sortem Bonizonum a Sancto Petro, r(espondit) non, quod sciat, et dicit se ne|scire quod illi de Calcaria habeant aliud alodium in tenuta Bonizonum, nisi illud quod dixit superius.
§ Do(n)nus Gebizo monachus Sancti Petri iu(ratus) t(estatur) se per multas vices audisse d(omi)num Loterium ma|iorem guarentare in monasterio Sancti Petri coram abate Petro (2) et fratribus qui erant tunc ad Sanctum | Petrum quod totum hoc quod ipse habebat et tenebat in Nuvolento et Puspenzo et Puiana te|nebat a Sancto Petro per feudum et quod iuraverat (l) inde fidelitate abati. Item dicit quod ipse habita|bat in Trento, ap(ud)Sanctum (m) Iacobum de Casellis, et abatem Benedictum venisse ibi cum Alberto | filio Loterii, et Lafra(n)cum de Lodrono esse ibi, et dicit Lafra(n)cum intero(gavisse) Albertum quid (n) hoc erat quod (o) | ipse illuc venerat cum abate et quare serviebat ei, et Albertum respondisse quod bene cum r(aci)one de|bebat ei servire quia tenebat ab eo per feudum valens ultra .LX. lib(ras), et Lafra(n)cum item (p) dixis|se in quibus locis tenebat ab eo et Albertum respondisse ei quia totum quod tenebat in Nuvolento | et Puspenzo et Puiana tenebat abate (q) Sancti Petri. Interogatus si audivit vel scit illos de Cal|caria habere alodium in tenuta Bonizi, r(espondit) se nescire nec audisse a t(em)pore e(m)ptionis (3) infra; | primam confessionem dicit fuisse sepissime .XL. an(nos) sunt et plus, et secundam fuisse t(em)pore as|scensionis (r) Teutonicorum ad Sanctum Petrum.
§ Dothus de Nuvolento iu(ratus) t(estatur) d(omi)num Albertum de Calcaria dixisse sibi quod volebat ut men|suraret sibi parum alodii quod habebat in cluso Bonizonum, quia volebat de eo dare ca(m)bium | Obizoni fratri suo, quia totus alius clausus erat suum feudum quod tenebat a Sancto Petro, et dicit (s) men|surasse illud alodium a meridiei parte clausi et fuisse circa .L. tab(ulas), parum plus aut | parum minus, et dicit duo termini erant inter illud alodium et terram feudi; de t(em)pore non recor|datur et dicit se audisse a sua recordancia, que est .XL. annorum, quod tenuta Bonizonum est feudum | d(omi)norum de Calcaria quod tenent a Sancto Petro, et nominanza est in terra illa de hoc, et audivit dici | quod sedimen Rotagal est alodium illorum de Calcaria, et dicit quod tenuta Bonizonum divideba|tur cum tenuta Rotagalli et dicebatur terra Ruzinasca. Interogatus, r(espondit) se vidisse dividere | tenutas illas. Actum est hoc die sabati .XIII. exeunte mense madii, in ecclesia | Sancti Petri de Dom civitatis Brixie, presentia horum hominum quorum nomina subter l(eguntur), anno | Domini millesimo centesimo septuagesimo nono, indic(tione) duodecima. Interfuere Talo|cius de Benis et Ioh(anne)s Portilus et Albertus de Inchelboldo et Petrus de Picenottus (t) testes | rogati.
(SN) Ego Girardus notarius autenticum harum atestacionum | vidi et legi et sic(ut) in illis continebatur sic et in his scripsi, nichil addens vel | minuens preter litteram vel scillabam, et rogatu et iussu d(omi)ni Andree Iumenti et | d(omi)ni Malatassche de Framesinis has atestaciones sub eis latas super nego|cio quod vertebatur inter d(omi)num Albertum de Cenatho abbatem Sancti Petri in Monte, ex | una parte, et d(omi)num Vuidonem de Pontecarali, ex altera, perpetuavi et in publi|cam formam redegi et me subscripsi.


(a) d(omi)ni nell'interlineo.
(b) Alb(er)ti corr. da Daib(er)ti mediante espunzione di D- e correzione di -l- da i.
(c) A i Nuvoleto senza segni abbr.
(d) Segue s(ib)i iterato e superfluo.
(e) A Bndicto.
(f) A Bonzo.
(g) h- nell'interlineo.
(h) A i.
(i) A eent.
(j) s(ib)i nell'interlineo, con segno di richiamo.
(k) -r- corr. da altra lettera.
(l) A iuravera(n)t.
(m) Segue Petru cassato mediante sottolineatura.
(n) q(ui)d da q(uod) mediante aggiunta di -d e del segno abbr. (tratto orizzontale intersecante il gambo): rimane il tratto obliquo, segno abbr. per -uod, superfluo.
(o) A qd.
(p) ite(m) con -e corr. da a.
(q) Cosė; si sottintenda ab.
(r) as|scensionis da as|scensione(m) mediante correzione di -i- da e, aggiunta di -s e depennamento del segno abbr. per la nasale.
(s) A dic.
(t) Cosė A.

(1) Tutto lascia credere che questa scorreria dei Tedeschi sul monte dove sorgeva il monastero, menziona qui e nella successiva testimonianza del monaco Gebizo, risalga all'estate del 1158 e si inserisca negli scontri sviluppatisi in territorio bresciano dopo la seconda discesa in Italia del Barbarossa (cf. doc. 85, nota 3).
(2) Sull'abate Pietro cf. Introduzione, pp. LXVI-LXVII.
(3) Ci si riferisce forse al doc. 91.

Edizione a cura di Ezio Barbieri ed Ettore Cau
Codifica a cura di Gianmarco Cossandi

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS