Lombardia Beni Culturali
101

<Attestationes> testium

1183 dicembre 31, Brescia.

Il conte Azzo, console di Brescia, ordina al notaio Giovanni di redigere in forma pubblica le testimonianze <in favore del monastero di S. Pietro in Monte> , escusse dinanzi a Pietro de Pontecarali suo assesor, nella controversia tra Alberto <de Cenatho> , abate <del monastero> , da una parte, e Asinario, Girardo suo fratello, Guglielmo de Temolinis, Cipello, dall'altra.

Originale, ASVat, FV, I, 2700 (SPM, 99) [A]. Copia semplice del sec. XVIII, LUCHI, Codex Dipl. Brixiensis (BSMn, ms. Labus 84), cc. 61r-62r [C]. Copia semplice del sec. XVIII, LUCHI, Codex Dipl. Brixiensis (BMVe, ms. lat. V, 17), pp. 123-5 [D]. Copia semplice del sec. XVIII, LUCHI, Codex Dipl. Brixiensis (BCVr, ms. 1782), pp. 92-3 [E]. Copia semplice parziale del sec. XIX, LUCHI, Codex Dipl. Brixiensis (BQBs, ms. O. VIII. 46.), c. 22r, alla data 1184 [D']. Copia semplice parziale del sec. XIX, Cod. Dipl. di Brescia, ad annum, (ASBs, Arch. Stor. Civ.), alla data 1184 [D'']. Nel verso di A, di mano coeva: Testes Nubulenti; segnatura del sec. XVI: 25, 1184 IIII° decembris.

Cf. ODORICI, Storie bresciane, V, pp. 176, 183, VI, p. 51 (n. 159), tutte alla data 1184 dicembre 31; BONFIGLIO DOSIO, Condizioni economiche, pp. 153 (nota 218), 154 (nota 252, alla data 1184 dicembre 31).

La pergamena, in discreto stato di conservazione, presenta soltanto leggere macchie di umidità soprattutto nel margine esterno
Il presente testimoniale va legato alla sentenza di cui al doc. 100.
Anno a nativitate e indizione romana.

(SN) Ioh(anne)s Robacocium (a) iu(ratus) t(estatur) (b) Atholam et Alegram fuisse sorores filie Alberti Ribizoni, et hee due sorores diviserunt inter | se terram illorum de Erbusco. Bonizo, qui stabat supra terram Literii de Calcharia, accepit Atholam, et Grassus | de Buthezolis accepit similiter Alegram in uxorem, et venit habitare Nubolentum, supra terram Sancti Petri in | Monte; et sic Bonizo, stante super terram illorum de Calcharia, tenuit decimam terre illorum de Erbusco d(omi)no | abbati per duas vices; qua de causa missi d(omi)ni abbatis apellaverunt Bonizonem: 'Qua de causa non das d(omi)no ab|bati decimam terre illorum de Erbusco ?'; et ipse dixit: 'Ultra meum velle'; et ipsi dixerunt: 'Modo da nobis decimam | predicte terre; qui nisi dederis nobis, nos conqueremus d(omi)nis tuis de te'. Ad ultimum venit Bonizo ante d(omi)num | abbatem Benedictum et satisdedit in manus d(omi)ni abbatis dandi ei decimam et emendandi ei hoc (c) quod ipse tenu|erat ei decimam; et Sina fuit inde fideiussor et debitor. Et statim missi d(omi)ni abbatis iverunt ad domum Bonizo|nis, et Bonizo oneravit per duas vices unum mullum de grano pro decima inter frumentum et siliginem et granum aliud (d), et misit ad domum donecham d(omi)ni abbatis, et pro banno | accepit d(omi)nus abbas a Sina unum suum bovem, et Bonizo dedit d(omi)no abbati den(arios) pro luicione bovis, s(et) nescit | quot. Interogatus qualiter hec scit, ****** quod aderat satisdacioni, et vidit granum afferri ** domum (e) d(omi)ni abbatis. | Item dicit filios Bonizonis percusise Grassum de pugno, unde Grassus conquestus fuit d(omi)ni (f) abbati Benedicto, | et filii Bonizonis venerunt ante d(omi)num abbatem et dederunt ei guadiam emendandi malum Grassi et stan|di inde ei precepto suo, et fecit emendare Grasso .XII. den(arios) pro feruta, et sibi duos caupones. Interogatus quis | fuit inde fideiussor, r(espondit) se non recordari. Interogatus quantum est, r(espondit) .XX. annos (g) esse et plus. § Grimoldus iu(ratus) t(estatur) filios | Bonizonis occidisse sibi testi unum (h) porcum supra terram illorum de Erbusco, et illa de causa conquestus | fuit gastaldo d(omi)ni abbatis, Sine videlicet, de filiis Bonizonis; et ipsi venerunt ante eum et dederunt | ei guadiam standi suo precepto de porco, et Sinamet fuit fideiussor pro eis, et emendaverunt porcum | huic testi per gastaldum abbatis. Item dicit quod Grassus quadam vice (i) stetit quod non dedit decimam d(omi)no ab|bati de terra illorum de Erbusco, et hic testis cum missis d(omi)ni ivit ad domum Grassi, et abstulerunt ei | tria sexstaria milii, parum plus vel minus, pro decima; et postea non reddiderunt ei, imo detulerunt domi | doneche abbatis; et postea pro eo quod tenuerat decimam d(omi)no abbati, dimisit se sine tenore in gastaldo | abbatis emendandi ei. Interogatus de t(em)pore, r(espondit) .XVIII. annos esse, parum plus vel minus. Actum est hoc in concione | Brixie, die sabati ultimo exeunte decembre, .MCLXXXIIII., indictione secunda. Comes Acius consul Brixie (1) | confessus fuit hos testes de placito quod ex una parte erat inter Albertum abbatem Sancti Petri in Monte | et ex altera Asinarium et Girardum eius fratrem et Guilielmum de Temolinis et Cipellum, datos fore sub | Petro de Pontecarali assesore (j) suo in ipso placito. Interfuere d(omi)nus Desiderius iudex, Albertonus Sethesi[[.]]| et Bagocius testes rogati. Ego Ioh(anne)s sacri palacii notarius interfui et rogatu et parabola predicti comi|tis predictas autenticas attestationes (k) transcripsi, transcriptas perpetuavi, in publicam formam redegi et me subscripsi.


(a) -co- nel sopralineo, con segno di richiamo.
(b) iu(ratus) t(estatur) nel sopralineo, con segno di richiamo.
(c) h- corr. da con (nota tironiana).
(d) d(e) g(r)ano p(ro) decima int(er) frum(en)tu(m) et (nota tironiana) siliginem et (nota tironiana) granu(m) aliud nell'interlineo, con segno di richiamo.
(e) -o- corr. da altra lettera.
(f) Così A.
(g) Segue rasura di una lettera.
(h) Segue bove(m) depennato.
(i) Segue rasura di una lettera.
(j) A asserore.
(k) A om. attestationes.

(1) Cf. VALENTINI, Il 'Liber poteris' di Brescia e la serie de' suoi consoli, p. 160, anno 1183, - (il console è assegnato all'anno 1184).

Edizione a cura di Ezio Barbieri ed Ettore Cau
Codifica a cura di Gianmarco Cossandi

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS