Lombardia Beni Culturali
106

Instrumentum attestationum testium

1184 settembre 2, Brescia.

Ribaldo de Salis, console di giustizia di Brescia, ordina al notaio Lanfranco de Odolo di redigere in forma pubblica le deposizioni dei testi prodotti da Acerbo de Pospenzo contro i Prandones, escusse in presenza di Ribaldo il precedente trenta giugno, nella controversia tra Anselmo, Danesio e Graziadeo <della famiglia dei> Prandones, da una parte, e il predetto Acerbo, dall'altra.

Originale, ASVat, FV, I, 2688 (SPM, 87) [A]. Regesto, ASVat, FV, II, Registro 95, c. 3v, alla data 1180 settembre 2 [R]. Nel verso di A, forse di mano coeva: Testes de Acerbino de Pospenzo contra illos de Lavellolongo, cui segue, di mano forse del sec. XIV: pro feodo mon(asterii) Sancti Petri in Monte in Pospencio; di mano del sec. XV: Carta [[....]] Sancti Petri in Monte; altre annotazioni tarde, tra cui segnatura del sec. XVI: 11, 1180 2° septembris. In R, al termine del dettato, segnatura: n° XI.

Facsimile: NICOLI, Dalla trascrizione, pp. 24-5.
Trascrizione: NICOLI, Dalla trascrizione, pp. 26-30.
Cf. GUERRINI, Il monastero, p. 187; NICOLI, Dalla trascrizione, pp. 30-7; BONFIGLIO DOSIO, Condizioni economiche, pp. 154 (note 249, 250), 155 (nota 267), alla data 1180 settembre 2; MENANT, Gli scudieri, pp. 279 (nota 3), 284 (nota 19); MENANT, Campagnes, pp. 679-80 (note 16, 20), 681 (nota 27), 740 (nota 273).

La pergamena, che presenta soltanto alcune leggere macchie qua e là, è stata rigata a secco sul verso. Sono presenti in più punti delle parti periferiche forellini di cucitura.
Il dettato è disposto su due colonne. Il passaggio dall'una all'altra è segnalato con doppia barra verticale. Per quanto riguarda i criteri seguiti nell'impaginazione, cf. nota introduttiva al doc. 85.

(SN) In Cristi nominæ. Diæ dominico secundo intrantæ mensæ septembris. In loco contionis Brixiæ. Horum | hominum presentia quorum inferius continentur nomina, d(omi)nus Ribaldus de Salis, consul iusti|ciæ Brixiæ, dedit m(ih)i Lafranco de Odolo autenticas attestationes, quas confessus fuit | latas fuissæ de placito, quod sub se vertebatur, inter Prandones, scilicet Anselmum, Danesium | et Graciadeum, ex una parte, et Acerbum de Pospenzo, ex altera, ad perpetuandas | et in publicam formam transformandas, verba quarum attestationum continentur in h(un)c | modum. Testes Acerbi contra Prandones. Diæ sabati ultimo exeuntæ iunio.
§ Panicus de Gavardo | iu(ratus) t(estatur)archipresbiterum Iohannem plebis de Gavardo quadam vicæ, transacti sunt .XL. anni, ivissæ ad | monasterium de Sancto Petro in Montæ pro placito (1) quod vertebatur inter officiales Sancti Petri et vicinos de Vall(is)| pro p(re)co vini quod abas Ioh(anne)s eiusdem dicti moast(er)ii (a) quondam de Bornado dictus petebat vicinis de Vall(is)| et ea vicæ, cum ipsæ testis esset in laubia d(omi)ni abatis, dicit Bernardum de Pospenzo patrem predicti | Acerbi petiissæ investituram prefato d(omi)no abati Iohanni de suo iusto feodo et dicit ipsum dictum d(omi)num | abbatem interogasse Bernardum ubi erat illud feodum et dicit Bernardum respondissæ ad Sera|nam et ad Pospenzum et ad Goionum et in Cleso una rota molendini, set non recordatur se aliter | audissæ specificari illud feodum, et in presenti dicit prefatum d(omi)num abatem Iohannem investis|sæ per lignum et ut credit de ligno cum quadam ferula predictum Bernardum patrem nominati | Acerbi de suo feodo de Serana et de Pospenzo (b) et de Goiono et de una rota molendini de | Cleso sicut ibi, ut dictum est, nominatum fuerat, per feodum honorificæ, et dicit ipsum Ber|nardum ibi fecissæ fidelitatem d(omi)no abati de ia(m)dicto feodo, et d(omi)nus obsculatus est eum, | et hanc investituram dicit fuisse factam a predicto d(omi)no abatæ, i(n) presentia et consen|su istorum officialium eiusdem monasterii, scilicet presbiteri Alberti et dompni Gebizonis | et do(m)pni Colu(m)bani et dompni Macharii. Interogatus qui alii intererant huic dictæ in|vestituræ, r(espondit) ipsæ testis et Oddellus de Nubilento tunc cliens illius dicti abatis | et Sina de eodem loco et isti homines de Vall(is) qui mortui sunt, scilicet Oprandus de Sotherni|cha et Amezo de Oriolo; item aderat predictus archipresbiter Ioh(anne)s, set et alii multi | aderant de quibus non recordatur, et dicit predictam investituram fuissæ factam quodam diæ dominico inter | terciam et vesperum, set non recordatur de mensæ, et hoc dicit fuisse in t(em)pore æstatis. Interogatus quare | ipsæ testis iverat illuc, r(espondit) se ivissæ pro scutifero tunc ad prefatum monasterium cum no|minato archipresbitero. Interogatus in qua partæ monasterii erat predicta laubia, r(espondit): 'Supra | scalas ut ascenditur ad æcclesiam illius monasterii'.
§ Oddo de Flina iu(ratus) t(estatur) se fuisse in | civitatæ Brixiæ, ad domum quæ nunc est monasterii Sancti Petri, ubi Bernardus de Pospencio | petiit investituram ab abatæ Iohannæ de Bornado feodi sui, et ipsæ abbas ei r(espondit): | 'Ego ibo domum et consciliabor cum fratribus meis'; postea, non multum post, dicit ipsum Ber|nardum venissæ ad monasterium et petiit ipsam investituram a prefato abatæ et | abas dixit: 'Ubi est feudum istud ?', et Bernardus dixit unam rotam esse molendini in | Clesim per medium Goionum et terram in Goiono et inter Nuvolentum et Suranam terram | et in loco Pospencii, et de his eum investivit, se testæ presentæ, in lobia supra | scalas, et Panichellus erat ibi et archipresbiter Ioh(anne)s de Gavardo et do(m)pnus Colu(m)banus | camararius (c) et dompnus Obizo prior et do(m)nus Macarius et alii plures et Sina, | et tunc istæ testis erat scutifer ipsius abatis et Sina gastoldus, et .XL. anni sunt | quod hoc fuit.
§ Sina de Nuvolento iu(ratus) t(estatur) se fuisse ad monasterium Sancti Petri de Mon|tæ in lobia supra scalas, ubi abas Ioh(anne)s de Bornado investivit Bernardum de Pospen|zo, patrem Acerbi, de una rota molendini et de terra in loco Goioni, et de hoc quod | tenet per feudum in loco de Pospencio et de hoc quod tenebat inter Siranam et Nuvo|lentum, et .XL. anni sunt et plus quod hoc fuit, et ibi erat Panicus de Gavardo | et Oddellus scutifer abatis et archipresbiter Ioh(anne)s de Gavardo et alii plures de | monacis et aliis hominibus; item dicit quod t(em)pore Boemiorum (2) quando venerunt in Brixiana, quod pre|dictus Acerbus dixit sibi testi quod volebat peteræ investituram predicti feodi | a d(omi)no abatæ, et hic testis dixit: 'D(omi)no debet fieri honor', et sic conscilio huius | testis ipsæ Acerbus æmit .XII. denarios piscium et portavit eos ad prefatum mona|sterium, se testæ presentæ, et tunc testis istæ erat gastaldus, et propter impedimentum | ipsorum Boemiorum non fuit tunc investitus, et dicit ipsum Acerbum tunc petiissæ in|vestituram ab abatæ qui tunc t(em)poris erit, qui vocabatur do(m)nus Benedictus. |
§ D(omi)nus Girardus de Bagnolo iu(ratus) t(estatur) cum ipsæ testis esset in concionæ Brixiæ, set aliter | nescit locum specificaræ, iam sunt .XII. anni vel plus ut sibi videtur de t(em)pore, dicit d(omi)num | Belenatum de Turri, presentæ d(omi)no Presbitero de Turbiado, sub quibus verba litigii agitabantur, | huiusmodi verbis usum fuisse: 'Conscilium fecimus cum sapientibus et secundum eorum conscilium et | vestrum sensum videtur nobis quod ad nos non pertinet huiusmodi iudicium, et ideo de nostro | examinæ vos relaxamus'; et negotium illud erat inter Acerbum de Pospenzo et Prandones, | et in predictis non vidit d(omi)num Presbiterum contradicere, et credit quod de Prandonibus aderant ibi, | set non recordatur pro certo quos. Interogatus quare erat ibi, ipsæ testis r(espondit) ideo quia in | eo negotio prestabat ia(m)dicto Acerbo suum patrocinium.
§ Tirabuthellus Mestralis | iu(ratus) t(estatur) .VII. annos esse possæ quod Acerbus de Pospenzo conquæstus fuit uni consulum iusticiæ | Brixiæ, de cuius nominæ non recordatur, se presentæ, de quodam hominæ, nomen cuius nescit, de sua | terra unde dicebat ipsum impediræ sæ, et dicit quod ia(m)dictus consul iusticiæ in laubia, | multis presentibus de quibus non recordatur, ad peticionem ia(m)dicti Acerbi precæ|pissæ sibi testi ut iret in loco Goioni et mitteret in tenutam prefatum Acerbum | de omnibus bonis illius, de quo Acerbus conquærebatur, set nescit discernere si hoc fuisset in | yemæ vel in æstatæ; et dicit se ivissæ Goionum et misissæ in tenutam ia(m)di|ctum Acerbum de Pospenzo de terra in loco Goioni posita, vicæ omnium bonorum | illius personæ de qua conquærebatur Acerbus, et eodem diæ dicit se ivissæ Pospenzum et de | quadam domo et de alia terra dicit se posuissæ in tenutam prefatum Acerbum, et eo | sero iacuit Pospenzum, et in manæ de eadem terra unde dedit tenutam Acerbo col|legit rapicias cum Acerbo, quas ipsæ testis secum adduxit. Interogatus, r(espondit) quod | multæ personæ erant ibi ubi dedit predictam tenutam, de quibus non recordatur; et dicit se dedissæ illam tenutam salvis racionibus aliarum personarum omnium quæ ius | in hoc haberent. Interogatus si illa persona de qua conquæstus fuit Acerbus recusa|vit venire ante consules, r(espondit) se nesciræ. Interogatus si sciret designaræ terras | illas de quibus tenutam dedit Acerbo, r(espondit) non, et dicit Acerbum de illa da|tionæ tenutæ dedisse sibi .XII. den(arios).
§ Martinus Tafurus de Goiono iu(ratus) t(estatur)| terram, unde lis est, fuissæ Acerbi de Pospenzo, quia istæmet testis laboravit cum | suis parzonavolis unam partem istius terræ, et dedit redditum, s(cilicet) quartum de fru|gibus illius terræ, predicto Acerbo, et mezenum similiter dabat ei de vitibus quas te|nebat ab eo. Interogatus quantum est quod non dedit ei predictum redditum, r(espondit) .XX. anni pos|sunt esse quod non dedit ei predictum redditum et quod non tenuit ipsam terram ab eo, set a .XX|V. annis infra dedit ei predictum redditum et tenuit ipsam terram ab eo. Item dicit quod da|bat ipsi Acerbo unum pastum pro quartarecio, et si non dabat ei pastum illum, da|bat ei tres denarios. Item dicit sæ vidissæ Arcimanum et Wibertum et Iohannem (d) Sa|manum, homines illius loci de Goiono, teneræ de predicta terra tenutæ ab ipso Acerbo, | et vidit quod ipsi homines dabant ei quartum de ipsa terra, et ipsæ testis cum suis par|zonavolis tenebat medietatem illius tenutæ, scilicet cum Iohannæ Gaiardo et Teutal|do. Item dicit ab eo t(em)pore infra quo Prandones, scilicet Graciadeus et Danesius et | Anselmus intraveræ in ipsam tenutam, locasse sibi et suis parzonavolis de ipsa | tenuta et tenuit ipsæ et sui parzonavoli quartam partem ipsius tenutæ a pre|dictis d(omi)nis Prandonis sicuti tenebant a predicto Acerbo, set ab uno anno in|fra afitaver(unt) ad fictum isti testi predictam tenutam. Interogatus qua de causa intraver(unt)| in ipsa terra Prandoni et abstuler(unt) illam Acerbo, r(espondit) se audisse dicere quod | Acerbus tenebat illam tenutam a Ribaldo de Botesino et a filio eius Ribaldi|no in feodum, et ipsæ Riboldus et filius tenebant illam a Prandonis in feodum, et dicit | ob hoc audivit Prandones dicere quod ceciderat illa tenuta in se, quia Riboldinus | filius Riboldi erat mortuus sinæ herede.
§ Ioh(anne)s Gaiardus iu(ratus) t(estatur) patrem | suum tenere de terra tenutæ, unde lis est, ab Acerbo circa .XX. anni possunt | esse, parum plus vel minus, 'et vidi semel patrem meum dare unum pastum | ipsi Acerbo et cuidam alio homini qui erat secum pro ipsa terra quam tenebat | ab eo, et scio quod dabat ei redditum de ipsa terra, set non interfui ubi dedis||set ei redditum, nec scio quomodo Acerbus dimisisset illam tenutam, nec quomodo exisset de tenuta, set dico | quod Prandones miserunt suos missos in ipsa terra, qui dixerunt hominibus qui laborabant illam | tenutam ut deberent Prandonibus daræ redditum, quia venerat in eis'; et dicit ab illo t(em)pore | quo Prandoni intraverunt in ipsam (e) tenutam se et patrem suum tenuissæ postea de terra illius te|nutæ per eos et dedissæ eis drittum et fictum. Interogatus quantum est quod Prandoni intraverunt in predi|cta tenuta, r(espondit): 'Circa .XVII. anni sunt, parum plus vel minus'. Interogatus si illa tenuta fu|it allodium Acerbi vel quomodo eam tenebat, r(espondit) se audissæ diceræ quod tenebat illam | per feodum a Ribaldo de Botesino.
§ Teutaldus Bainus iu(ratus) t(estatur) se et patrem suum tenuissæ | terram de tenuta, unde lis est, per Acerbum et dedisse ei quartum de ipsa terra et pastum, et si non dabat | pastum dabat ei tres denarios, et .XXII. anni possunt esse quod dabat ei predictum redditum et | quod tenebat predictam terram ab eo, parum plus vel minus, et circa .XX. anni sunt quod Prandoni | intravere in ipsa tenuta, et ab eo t(em)pore tenuit istæ testis de ipsa tenuta pro Prandonibus | et dedit eis redditum, scilicet d(omi)no Anselmo et Graciadeo et Danesio, nisi ab uno anno infra | quod ipsi abstulerunt (f) isti testi illam terram quam laborabat. Interogatus quomodo ista tenuta erat | Acerbi, r(espondit) se audisse dicere quod tenebat eam (g) in feodum a Ribaldo de Botesino, | set quomodo Prandoni eam abstulissent Acerbo nescit.
§ Ioh(anne)s de Oleo iu(ratus) t(estatur) se | remansissæ parvum orphanum et dicit se et matrem suam tenuissæ terram de tenuta, unde lis | est, ab Acerbo, et ipsæ et mater eius dabat redditum ipsi Acerbo de illa terra, et pro pasto uno | dabat ei ipsæ et unus suus parzonavolus tres denarios, et dicit Prandonos postea intrassæ | in ipsa tenuta, set quomodo intus intrassent nescit, nec quomodo eam abstulissent Acerbo, et | ab illo t(em)pore tenuit postea illam terram a Prandonibus, et dedit eis redditum usque huc. | Interogatus, r(espondit) .XX. anni sunt, parum plus vel minus, quod tenuit ipsam terram ab Acerbo. | Interogatus, r(espondit) se crederæ Prandones intrassæ in ipsa tenuta .XVII. a(nni) sunt, parum plus | vel minus. Interogatus, r(espondit) se audissæ dicere Acerbum tenere hanc tenutam in feodum | a Ribaldo de Botesino, et dicit se ætiam dedissæ redditum de ipsa terra uxori Ribaldi | antequam Prandoni intrassent intus, quia abstulerat ei illam tenutam ipsa d(omi)na, set nescit | quomodo eam abstulisset, et dicit Prandonos divisissæ (h) inter se illam tenutam, et illa terra | quam istæ testis laborat venit in partem Graciadeo.
§ Ioh(anne)s Samanus iu(ratus) t(estatur)| .XX. anni sunt et plus, set parum est plus, quod pater istius testis et istæ tenuit terram de tenu|ta, unde lis est, per Acerbum, et dabat ei redditum scilicet quartum et tres denarios pro pasto, et | dicit quod Prandoni postea intraverunt in ipsa terra et ab eo t(em)pore quo ipsi intraverunt in ipsa | terra dicit se dedissæ redditum Prandonis sicuti dabat Acerbo, set dicit se nesciræ quomodo | Prandoni abstulissent tenutam illam Acerbo. Interogatus quomodo erat Acerbi predicta te|nuta, r(espondit) se nesciræ, et dicit quod Prandoni habent modo illam terram divisam, et quod terra quam istæ | testis tenet venit in partæ Graciadei, et dicit se etiam dedissæ redditum de ipsa terra | uxori Ribaldi de Boticino et filio, set nescit pro qua causa daret. |
§ Ponzo iu(ratus) t(estatur) se et patrem suum tenuissæ terram de tenuta, unde lis est, ab Acerbo et patræ | suo et dedissæ eis redditum donec filius Ribaldi de Botesino abstulit illam tenutam | Acerbo, quia dicebatur quod ipsæ Acerbus tenebat eam per feudum ab eo, set nescit pro qua causa ei | abstulisset, et dicit se postea dedissæ redditum de ipsa terra ipsi filio Ribaldi. Interogatus quantum | est quod dedit redditum Acerbo, r(espondit) se nesciræ, set credit quod est .XX., parum plus vel | minus, a(nni) quod non habuit redditum Acerbus, et dicit quod Prandoni postea intravere in ipsa | tenuta, et istæ testis postea dedit eis redditum de ipsa terra, nisi ab uno anno | infra quod abstulerunt isti illam quam laborabat, set quomodo intus intrassent et eam abstu|lissent nescit, et dicit .XVII. a(nni) sunt, parum plus vel minus, quod intraverunt in predicta | tenuta.
§ Teutaldus Munarius (i) iu(ratus) t(estatur) se esse in verbis cum Prandonibus acciperæ moli|num qui fuit de tenuta Acerbi, set dicit se non auderæ acciperæ illum molendinum quia Acerbus | eum ru(m)pebat et quod rupit cuidam vicino istius testis; et dicit se acordassæ se cum | Acerbo, dedisse ei novem sol(idos) quia non debebat (j) eum inpediræ de molino, et si illum | vincebat quod debebat eum tenere ab eo; et hoc facto, dicit sæ ivissæ ad d(omi)num An|selmum et ad alios parzonavolos, concordavit se de molino et dedit eis novem | sol(idos). Item dicit .XVII. anni sunt, parum plus vel minus, quod ear (k) Acerbus ad domum istius | testis, et tunc venit uxor Tafuri ad domum (l) istius testis et dedit Acerbo unam fu|gaciam pro ipsa terra quam vir eius tenebat ab eo; et dicit se vidissæ similiter Ba|inum dare ei unum bochunzium vini pro illa terra quam laborabat pro eo. |
§ Umbertus de Capriolo notarius iu(ratus) t(estatur)d(omi)num Pacæm de Nucæ, cum esset consul iusticiæ, prece|pissæ sibi testi ea diæ iovis qua prius æquitatum fuit Urceis (3), ut faceret iurare | testes quos sibi produceret Acerbus de Pospenzo et eos scriberet super causa quæ | vertebatur inter ipsum Acerbum, ex una partæ, et Prandones, ex altera, et dicit se ad | delacionem Acerbi fecissæ iuraræ prefato diæ septem personas, scilicet Tafurum et | alios de nominibus quorum non recordatur, set fuerunt septem, et dicta ipsorum testium in scri|ptis redegit. Interogatus si hoc actum fuit i(n) presentia Prandonum vel unius eorum sive | alterius personæ pro eis, r(espondit) non, set dicit sæ prefatos testes in æcclesia Sanctæ Mariæ | de Dom iuraræ fecissæ et eos scripsissæ ex mandato prefati consulis; deinde altera | vicæ dicit d(omi)num Adhelardum de Mercato fecissæ d(omi)num Iohannem de Gusiago et Marium | consules iusticie iniungere sibi testi ut videret testes (m) quos sibi vellet producere | Acerbus, faciendo appellationem adversæ parti, et dicit se misissæ Graciadeo et | Danesio, per Abrianettum Mestralem, ut venirent, et responsum fuit sibi a Mestralæ in | reditu quod invenerat Graciadeum et quod illæ sibi dixerat quia ea diæ non erat terminus | videndi, set altera diæ subsequenti, et dicit se expectassæ usque ad alteram diem, qua | dicit se invenissæ d(omi)num Graciadeum, et eo presentæ dicit se ad delationem adversæ par|tis fecissæ iuraræ quendam, nominæ Bocadasinum, et dictum eius scripsisse (n).
Actum est hoc anno Domini m(illesim)o c(entesim)o .LXXXIIII., indictione secunda.
Interfueræ d(omi)nus Girardus Mercati, Adhelardus Mercati iurisperitus, Ugo officialis | Sancti Gosmæ, Iunius de Flero ***************** testes (o).
(SN) Ego Lafrancus cui licet publica instrumenta conficeræ | autenticum harum attestationum vidi et legi et eas au|ctoritatæ et licentia prefati d(omi)ni Ribaldi de Salis | consulis iusticiæ exemplificavi, perpetuavi et in | publicam formam redegi et sicut in illis contine|batur et in his scripsi nil addens vel mi|nuens preter litteram vel sillabam plus mi|nusvæ (p), et | subscripsi.


(a) Così A.
(b) d(e) Po- su rasura.
(c) -ra- nel sopralineo, con segno di richiamo.
(d) Segue et (nota tironiana) superfluo.
(e) A ip(s)a.
(f) A abstu**r(un)t con abs- su rasura.
(g) A eu(m).
(h) A divissæ.
(i) Così A, forse per Mulinarius.
(j) d(e)b- su rasura.
(k) Così; si intenda forse iverat.
(l) A donu(m).
(m) Segue ad espunto.
(n) La seconda s corr. da altra lettera.
(o) testes su rasura.
(p) -æ su rasura.

(1) Non si è reperito alcun documento riguardante il placito qui menzionato e quelli menzionati in seguito.
(2) Estate del 1158. Cf. docc. 85 (nota 3) e 91 (nota 1).
(3) Non ci risultano altre testimonianze di questa spedizione a Orzivecchi.

Edizione a cura di Ezio Barbieri ed Ettore Cau
Codifica a cura di Gianmarco Cossandi

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS