Lombardia Beni Culturali
110

Refutatio

1185 marzo 15, Brescia.

Martino di Antelda di Nuvolento rinunzia in favore di Alberto <de Cenatho> , abate del monastero di S. Pietro in Monte, a tutto il feudo e a tutta la terra che teneva dal monastero in Nuvolento e si impegna a far osservare tale refuta da Alberto Suivut suo fratello e dai figli del fu Lanfranco suo zio, offrendosi Alberto di Tezone di Nuvolento quale garante dell'impegno di questi ultimi. Dal canto suo l'abate si obbliga a pagare a Martino a santa Maria di <mezz'> agosto o nell'ottava cinquanta soldi imperiali oppure cento soldi mezzaroli, ponendosi Milone di Alberto di Aimelina quale fideiussore nei confronti di Martino.

Originale, ASVat, FV, I, 2701 (SPM, 100) [A]. Copia semplice incompleta, LUCHI, Codex Dipl. Brixiensis (BSMn, ms. Labus 84), c. 62r-v [C]. Copia semplice incompleta del sec. XVIII, LUCHI, Codex Dipl. Brixiensis (BMVe, ms. lat. V, 17), pp. 125-6 [D]. Copia semplice incompleta del sec. XVIII, LUCHI, Codex Dipl. Brixiensis (BCVr, ms. 1782), p. 94 [E]. Nel verso di A, di mano coeva: C(arta) Nubulenti; segnatura del sec. XVI: 26, 1185 15 martii, Nigolent.

Cf. [DONEDA], Notizie della zecca, p. 14; BONFIGLIO DOSIO, Condizioni economiche, p. 154 (nota 240, alla data 1178 marzo 15).

La pergamena, in buono stato di conservazione, č rigata a secco e presenta un forellino di cucitura nell'angolo superiore sinistro.

(SN) Die veneris quinto decimo intrante mense marcii. Ad domum d(omi)ni | abbatis Sancti Petri in Monte que est in civitate Brixie. Presentia horum ho|minum quorum nomina inferius continentur, Martinus Antelde de Nubulento fecit | refutacionem in d(omi)num Albertum, abbatem monasterii Sancti Petri in Monte, vice | ipsius monasterii, de toto feodo quod ipse tenebat ab ipso monasterio in loco Nu|bulenti et de tota terra quam tenebat ibi, s(ilicet) in Nubulento, ad fictum sive ad dri|tum ab ipso monasterio; insuper ipse Martinus promisit ia(m)dicto abbati stipulanti, | sub pena tocius da(m)pni quod acciderit s(upra)s(crip)to monasterio, quod faciet fratrem suum Albertum | Suivut (a) et eius heredes et etiam filios condam Lanfranci (b) barbani sui | hanc refutacionem se(m)per ratam et firmam habere; et Albertus Tezonis de Nubulen|to obligavit se debitorem pro eo, promittendo pro stipulatione s(upra)s(crip)to abbati | resarcire ipsi monasterio, si predicti filii Lanfranci et Albertum fratrem | ipsius Martini vel eius heredes venirent contra hanc refutacionem, omne da(m)pnum quod | inde predictum monasterium passum fuerit. Et pro hac refutacione ia(m)dictus | Albertus abbas satisdedit ipsi Martino quod in proximo festo sancte Marie | agusti vel ad octavam solvet ei quinquaginta sol(idos) i(m)perialium vel centum sol(idos) de bonis | mezarolis; et Milo Alberti d(omi)ne Aimeline extitit fideiussor et debitor, qui | promisit sine exceptione (c) solvere Martino si prefatus abbas non solverit. Actum | est hoc anno Domini .MCLXXXV., indictione tercia. Ibi fuere Albertus Ingelboldi et | Martinus de Talocio et Robacozus de Nubulento testes rogati.
Ego Lanfrancus Mazaperlinus notarius interfui et rogatus scripsi.


(a) Cosė pare; meno probabile la lettura Suviut.
(b) Segue fratris sui depennato.
(c) -ion- corr. da altre lettere.

Edizione a cura di Ezio Barbieri ed Ettore Cau
Codifica a cura di Gianmarco Cossandi

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS