Lombardia Beni Culturali
117

Attestationes testium et confessiones

1186 dicembre 29, Brescia.

Ugo de Grometello, console di giustizia di Brescia, ordina al notaio Graziadeo Tonsi di redigere in pubblica forma una serie di testimonianze e di dichiarazioni escusse e rilasciate in propria presenza nella controversia tra Alberto <de Cenatho> , abate del monastero di S. Pietro in Monte, da una parte, e Girardo <Zucki> sindaco di Serle, dall'altra, <circa i diritti che le due parti rivendicano sul monte Dragone e sul monte Sessauchus> .

Originale, ASVat, FV, I, 2709 (SPM, 108) [A]. Regesto, ASVat, FV, II, Registro 95, c. 5r-v, alla data 1187 dicembre 3 [R]. Nel verso di A annotazioni tarde, tra cui segnatura del sec. XVI: 18, 1187 3 decembris (il millesimo è mutuato da annotazione di poco anteriore). In R, al termine del dettato, segnatura: N° XVIII.

Cf. BONFIGLIO DOSIO, Condizioni economiche, p. 155 (nota 262, alla data 1187 dicembre 29); MENANT, Campagnes, pp. 136 (nota 375), 204 (nota 130, alla data 1187).

La pergamena, in discreto stato di conservazione, presenta soltanto circoscritte macchie di umidità. Nel margine inferiore si notano due forellini di cucitura.
Circa il contenuto cf. docc. 114, 118, 122, 123, 124, 125.
In conformità ai criteri seguiti in altre autentiche di testimonianze (cf. nota introduttiva al doc. 85), si sono rese più visibili le deposizioni dei singoli testi, andando a capo ogni volta.
Anno a nativitate e indizione romana.

(SN) Die lune tercio exeunte mense dece(m)bris. In claustra Sancti Iohannis Baptiste | civitatis Brixie. In presencia Alberti presbiteri Sancti Georii et Girardi Mu|radi et Tebaldi de Sancto Petro in Monte testium, d(omi)nus Ugo de Grometello, | consul iusticie Brixie, dedit m(ih)i Gr(aci)adeo notario has attestaciones et confessiones | ad perpetuandum, quas dixit sub se fore datas et factas de causa que vertebatur | inter d(omi)num Albertum, abatem Sancti Petri in Monte, ex una parte, et Girardum, | sindicum de Serlis, ex altera, quarum verba sunt hec.
§ Martinus d(omi)ni Talocii i(uratus) t(estatur): | 'Dico quod fui in ecclesia Sancti Petri de Dom a monte parte prope chorum, ubi d(omi)nus | Berardus de d(omi)na Aicarda multum dicebat quod illi de Serlis erant usi in monte | Dravono per co(mun)e per .LX. annos, et sub d(omi)no Lafra(n)co de Capitepontis con|sule (1); et de hoc interogavit Berardus ille d(omi)num abatem si verum erat; qui abas confessus | fuit per calu(m)pniam quod homines de Serlis per co(mun)e usi erant in illo monte per .LX. | annos, set non per suum; imo erat alodium monasterii; et ibi erat Albertus Igi(m)bol|di et Carnevolzius et alii multi de quibus non recordor, preter de partibus'. Interogatus, r(espondit): | 'Non interfui sacramento calu(m)pnie'.
§ Carnevolzius i(uratus) t(estatur) idem per omnia quod Mar|tinus d(omi)ni Talocii.
§ Albertus Igi(m)boldi i(uratus) t(estatur): 'Dico quod fui in ecclesia Sancti (a) Petri | a monte (b) prope chorum, ubi d(omi)nus Berardus d(omi)ne Aicarde dixit, d(omi)no Lafra(n)|co de Capitepontis presenti, sub quo fiebat placitum: 'Interogate d(omi)num | abatem si homines de Serlis habent gozutum et segatum et pascolatum montem | unde agitur'; qui Lafra(n)cus interogavit d(omi)num abatem de hoc; qui abas r(espondit): 'Sic', set | dixit: 'Non per suum'; et ibi erat Tebaldus et sindicus et Ioh(anne)s Carnebalis, Car|nevolzius, Zucca Carnebalis'.
§ D(omi)nus Berardus d(omi)ne Aicarde i(uratus) t(estatur): 'Dico | quod fui in ecclesia Sancti Petri de Dom prope que ven(it) in ecclesia a monte, ubi d(omi)nus | abas et Girardinus sindicus faciebant hoc placitum sub d(omi)no Lafra(n)co de | Capitepontis, tunc consule; qui abas confessus fuit ibi et dixit quod homines de Serlis | per co(mun)e tenuerant litem montis per suum co(mun)e, pascolando, buscando et u|tendo per .LX. annos, que confessio scripta fuit sub illo Lafra(n)co; et postea, ven|to d(omi)no Mallio, iverunt consciliari cum abate et, eis reversis, dixit d(omi)nus a|bas quod non credebat illos de Serlis tenuisse illum montem per suum; qui abas | fecit nos interogare si credebamus illum montem esse alodium monasterii, | et nos diximus quod hoc non erat in lite, set ad finem diximus non credere, et hoc | diximus ex precepto d(omi)ni Lafra(n)ci (c) et salvis nostris r(aci)onibus quia abas dice|bat sibi prodesse'.
§ D(omi)nus Lafra(n)cus de Capitepontis, cui habita est fides | ac si iurasset, t(estatur): 'Dico cum hoc placitum fiebat sub me tunc consule, | partibus presentibus, in aloa Sancti Petri, a monte, quod tunc facte fu(er)e calu(m)p|nie a partibus, et credo quod Girardus sindicus se cum vicinis suis dicebat | tenuisse per .LX. annos vel per .L., et quod de hoc fecit me interogare abatem, qui | abas r(espondit), ut credo, dicendo se credere illos de Serlis habuisse usancias in lite | per .XL. annos et plus, set non per suum, ut credo, et credo quod sindicus (d) dicebat se te|nuisse per suum'. Interogatus, r(espondit): 'Non recordor Berardum dixisse se velle o|stendere de s(upra)s(crip)ta confessione in Sancta Maria. Item dico me (e) credere abatem | non confessum fuisse sub me quod (f) homines de Serlis tenuisse per .LX. annos (g) litem, | preter usancias quas confitetur eos debere habere'.
§ Ioh(anne)s d(omi)ni Talocii i(uratus) t(estatur) idem per | omnia quod Martinus frater suus, excepto quod non dicit Berardum interogasse abatem; | imo dicit q(uen)dam vilanum, nomen cuius nescit, interogasse abatem, et quod nescit | certe sub quo sp(eci)aliter fieret tunc illud placitum.
§ D(omi)nus Tebaldus, clericus Sancti | Petri in Monte, i(uratus) t(estatur): 'Dico quod fui in ecclesia Sancti Petri de Dom, in (h) aloa a monte, | prope altare Sancte Cecilie, supra trabem, ubi hoc placitum fiebat sub d(omi)no La|fra(n)co de Capitepontis, tunc consule, presente d(omi)no Alberto abate et Girar|do sindico; et tunc d(omi)nus Berardus advocatus sindici pro eo dixit quod homines | de Serlis per co(mun)e usi erant in Dravono per .LX. annos, et d(omi)nus (i) Lafra(n)cus intero|gavit eum sindicum si ita dicebat, et ille r(espondit) sic; qui Lafra(n)cus de hoc | interogavit abatem, qui r(espondit) et confessus fuit se credere quod homines de Serlis usi | erant per co(mun)e in illo monte per .LX. annos, set non per suum'. Interogatus, r(espondit): 'Credo | quod factas habebant calu(m)pnias, set non interfui sacramentis, et ideo credo quod di|cebant et que confessio ibi fuit scripta; et ibi erant d(omi)nus Bocazius et Zuc|ca Carnebalis, Albertus Igi(m)boldi et Carnevolzius et Martinus Talocii, | et alii, ut credo'. De aliis interogatus, r(espondit): 'Ego produxi alios testes in hoc placi|to, et ego sum productus a do(n) Teutaldo misso d(omi)ni abatis'. |
§ Confitetur Casarius se tenere terram in Dravono, unde agitur, ad certum fictum a | d(omi)no abate.
§ Confitentur Casarius et Girardus de Fline et Massius et Boldus | et Fretholandus se credere quod pro monasterio est buscatum et pascolatum ubicu(m)|que volunt illi de monasterio in lite; de segacione difidentur. Illud idem confi|tetur Otto de Foine et addit quod illi de monasterio segant in ea lite ubi|cu(m)que volunt.
§ Confitetur Girardus sindicus de Serlis quod d(omi)nus abas interoga|vit eum et dixit ei quod lis hec erat alodium monasterii, et quod ipse Gi|rardus r(espondit) et dixit non, nec credebat alodium monasterii esse.
Anni Domini .MCLXXXVII., indictione quinta.
Ego Graciadeus Tonsi notarius sacri pall(acii) aute(n)ticum harum attestacionum et | confessionum vidi et legi et sic(ut) in eo continebatur ita et in isto, iussu | s(upra)s(crip)ti consulis, perpetuavi et scripsi, nichil plus vel minus quod sensum mutet, et me | subscripsi.


(a) S- corr. da altra lettera.
(b) Segue parte depennato e cassato mediante ulteriore sottolineatura.
(c) A Lafra(n).
(d) -dic(us) nell'interlineo, con segno di richiamo.
(e) Nell'interlineo non con segno di richiamo è stato successivamente cassato mediante macchia.
(f) Segue q depennato.
(g) A om. annos.
(h) i(n) con i corr. da altra lettera, forse a.
(i) -n- corr. da altra lettera.

(1) Le menzioni del console di giustizia Lanfranco de Capitepontis e, più avanti, del sindaco di Serle Girardo <Zucki> , insieme col contenuto delle deposizioni qui riportate, conducono con sicurezza a un testimoniale deperdito favorevole alla causa degli uomini di Serle, coevo o immediatamente seguente a quello del 1186 giugno 30 (doc. 114).

Edizione a cura di Ezio Barbieri ed Ettore Cau
Codifica a cura di Gianmarco Cossandi

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS