Lombardia Beni Culturali
124

Attestationes testium

1189 giugno 1, Brescia.

Lanfranco de Capitepontis, console di giustizia di Brescia, ordina a Graziadeo Tonsi notaio di redigere in forma pubblica le testimonianze <in favore del monastero> escusse in propria presenza nella controversia tra Alberto <de Cenatho> , abate di San Pietro in Monte, da una parte, e Girardo Zucki, sindaco dell'universitas di Serle, dall'altra, <circa i diritti che le due parti rivendicano> sul monte Dragone <e sul monte Sessauchus> .

Originale, ASVat, FV, I, 2713 (SPM, 112) [A].

Cf. BONFIGLIO DOSIO, Condizioni economiche, p. 155 (nota 262); MENANT, Campagnes, pp. 135 (nota 372), 137 (nota 377); FORZATTI GOLIA, Le carte del Piemonte bresciano, p. 190; FORZATTI GOLIA, Istituzioni, p. 398.

Il documento è seguito sulla stessa pergamena dal n. 123.
Circa il contenuto cf. docc. 114, 117, 118, 122, n. 123, 125.
Il documento è disposto su due colonne (segnaliamo il passaggio dall'una all'altra con doppia barra). La nostra impaginazione segue i criteri di cui alla nota introduttiva del doc. 85.

(SN) Testes d(omi)ni abatis. | Die iovis primo mensis iunii. In loco concionis civitatis Brixie. In presencia d(omi)ni Albrici | Codebovis de Rodingo et d(omi)ni Ottonis de Rodingo et Daniotti de Pisina et Alberti de | Rapino et Oberti de magistro Matello testium rog(atorum), d(omi)nus Lafrancus de Capitepontis, condam consul | iusticie Brixie, dedit m(ih)i Gr(aci)adeo notario has attestaciones ad perpetuandum, quas dixit sub se fore | datas, de placito quod vertebatur inter d(omi)num Albertum, abatem monasterii Sancti Petri in Monte, ex una | parte, et Girardum Zucki, sindicum [uni]versitatis de Serlis, ex altera, quarum verba sunt hec. |
§ Don Zannus monacus Sancti Petri in Monte i(uratus) t(estatur): 'Dico monte[m] Dravonum, unde agitur, alodium Sancti Petri in Monte et | monasterii eiusdem loci esse'. Interogatus quomodo hoc scit, r(espondit): 'Quia visas habeo cartas (1) in quibus continebatur illum mon|tem et aliam silvam alodium illius monasterii esse, qui mons est pasculum et silva, et quia se(m)per dici audivi et | publica fama est ita alodium esse, ut dixi. Item dico .XL. a(nnos) esse quod sum in monasterio Sancti Petri, et ab eo | t(em)pore infra habemus nos de monasterio illum montem detentum per alodium et buscatum et segatum et usatum | et in eo habemus prata divisa detenta ad nostras manus, nulla contradictione interveniente; in quo monte Dra|vono est una segabla, de qua Markisius et Casarius de Serlis dant nobis, s(cilicet) monasterio, fictum, quam segablam | egomet feci eis dare et afictare. Item dico homines de Serlis tria concillia esse, qui homines solebant capere | et presas facere in isto monte, unde agitur, et vidi quod abas do(n) Benedictus et co(mun)e de Serlis fecere totum venire | ad co(mun)e, et ab eo t(em)pore infra dico quod homines de Serlis habent inter se divisas erbam illius montis et aliorum, s(cilicet) quia | semel venit uni concillio et semel alio et postea tercio, et illud concillium cui venit (a) dividit postea eum in|ter se. Item dico dubium non esse quin ille mons sit alodium prefati monasterii et pro eo monasterio | debent homines de Serlis in eo monte usancias buscandi et segandi habere, et visum habeo quod homines de Serlis et d(omi)nus | abas antea per [c]ap(ud) sic(ut) d(omi)nus habuerunt placitum (2) de hoc monte cum illis de Nuvolaria. Item dico quod se(m)per visum habeo quod d(omi)nus abas mittit foresterios in silva et in co(mun)i, s(cilicet) conversos monasterii vel familios eiusdem | si adsunt, et in concordia illorum de Serlis; et si ad monasterium non adsunt, homines qui sint ydonei esse foreste|rii de aliis hominibus de Serlis accipiunt vel de alibi, et mittunt eos foresterios ad dispendium (b) mo|nasterii, et illa pignora que foresterii abstulunt in Dravono monasterii tantum sunt vel abas conce|dit foresteriis, si vult, et non habent de eis partem illi de Serlis; imo foresterii de eis faciunt quicquid | precipit d(omi)nus abas. De pignoribus vero raxe habent duas partes homines de Serlis et monasterium terciam. Item dico | quod homines de Serlis, set non omnes, dant monasterio Sancti Petri erbaticum de monte Dravono, unde agitur, et de aliis mon|tibus'. Interogatus quomodo hoc scit, r(espondit) (c): 'Visum habeo, et m(ih)imet pro monasterio datum est et dederunt'. Interogatus, r(espondit): 'Isti | sunt illi qui sunt usi (d) dare nobis erbaticum, s(cilicet) omnes illi de Favriana et illi de Brognetholo et illi de | Ca(m)lina et de illis de Magrina, set non oportet dicere omnes set bene scirem dicere eorum nomina nisi quia bri|cha esset iam, et Razcaxoli et de illis de Villa et alii de quibus non recordor, et omnes habeo predictos visos | dare monasterio erbaticum, et m(ih)imet dederunt. Item dico quod nos de monasterio et in monte Dravono | et in alia silva et in raxa et extra raxam sine parabola alicuius ubicu(m)que volumus accipimus ligna et debemus | accipere; et datum habeo egomet pro me et parabola d(omi)ni abatis de lignis illis alii cui (e) vo|lui'. Interogatus de questionibus adverse partis, r(espondit): 'Visum habeo a mea recordancia infra quod homines de Serlis habent | usatum in isto monte, unde agitur, pro monasterio Sancti Petri, s(cilicet) segando, pascolando, buscando et erbam divi|dendo, ut dixi supra, sine contradictione, clamando ipsi de Serlis illum montem suum co(mun)e esse et nos dicimus nostrum | alodium esse et est procul dubio; et dico quod si quam calcariam faciunt homines de Serlis in silva, quod mona|sterium est unum cap(ud), et si deberent facere in raxa dico quod abati deberent parabolam petere, set nu(m)|quam vidi quod in isto monte, de quo lis est, fuisset facta calcaria aliqua et de hoc ita essemus nos unum ca|pud calcarie, si quam facerent in eo monte, ut sumus alibi; et dico quod abas bene posset facere cal|cariam in raxa et extra, ubicu(m)que vellet, sine alicuius parabola'. Interogatus, r(espondit): 'Non diviserunt illum montem illi de Serlis | in tribus partibus, quod sciam, nisi erbam, ut dictum habeo, hoc anno excepto, ut dici audivi de divisione | huius anni, nec scio quomodo asignassent segablas partibus nisi quia in eo monte habent factas prefatas u|sancias, nobis scientibus et non contradicentibus; et dico quod pro contencione quam habuimus de eo monte cum illis de Nu|volaria, quod illi de Serlis habent pignoratos extraneos homines in eo monte'. Interogatus, r(espondit): 'Non interfui ubi aliquod pre|ceptum fuisset factum de isto monte inter nos et illos de Nuvolaria'. Interogatus si d(omi)ni de Lavellolongo, | s(cilicet) eorum homines de Botecino et de Nuvolento et de Marguzo, accipiunt de lignis ipsius montis | quando d(omi)ni volunt, r(espondit): 'Tollectum habent et toll(un)t, set non debent facere nisi pro abate vel pro illis de Serlis co(mun)iter, | et non vidi illum montem in raxa; et a mea recordancia infra habet monasterium prefatum fictum; et | antea quam Casarius et frater habuissent, dabant illud fictum Rubeus Bonzoli et idem Bonzolus; et non vidi | quod abas fecisset segare ibi ubi dicit fictum habere, nec quod vicini fecissent ei abstulere fenum ibi nec | alibi; et credo quod d(omi)ni de Lavellolongo s(un)t cap(ud) curtis, set nescio quod sint cap(ud) curtis de Serlis nec quod habeant | honorem castri de Serlis, nec qui sint illi qui habent honorem et condicia castri nec curtis, nec quod Serle (f) sit de | curte Botecini nec de regalia i(m)peratoris'. Interogatus, r(espondit): 'Credo (g) et dici audivi quod homines de Nuvolen|to habuerunt altero anno ligna in isto monte pro d(omi)no abate et pro illis de Serlis'. |
§ Don Teutaldus, monacus Sancti Petri in Monte, i(uratus) t(estatur): 'Dico quod sum ad monasterium Sancti Petri de fi dal | t(em)pore rugarum (3) et plus, et ab eo t(em)pore infra visum habeo quod monasterium et illi de monasterio | habent detentum montem Dravonum, unde agitur, per suum alodium, et pascolatum et buscatum et ligna | acceptum et alteri cui voluer(unt) data, et etiam inde habendo erbaticum ab illis de Serlis, qui fecerunt mal|gas in casina de Fabriana et in casina de Barobia et de Mazana et de Mustoline in dua|bus casinis. Item dico quod Casarius et Markisius eius frater et eorum nepos dant fictum monasterio de cer|ta quantitate illius montis, et nostra prata divisa habemus in eo monte que tenemus ad nostras ma|nus. Item recordor quod homines de Serlis ceperant segablas divisas et presas fecerant in eo monte Dra|vono; et dico quod abas Benedictus et homines, s(cilicet) co(mun)e de Serlis, fecere eas venire ad co(mun)e et non | locuti fuere de nostris pratis divisis, et est mons ille alodium Sancti Petri et de silva Sancti Petri, | et hoc scio per tenutam illius montis quam habent illi de monasterio detentam et per cartas quas | vidi et legi audivi'. Item de foresteriis quos mittit abas concordia illorum de Serlis et | de pignoribus ablatis a foresteriis in isto monte et de calcariis, dicit idem quod don Zannus. | 'Item dico quod in raxa et extra raxam accipimus de lignis quanta volumus et alteri damus per fia|tha. Item dico .II. a(nnos) vel tres esse, ut m(ih)i videtur, quod interfui ubi homines de Serlis, s(cilicet) consules pro comuni, | pecierunt parabolam d(omi)no abati largandi se et prata faciendi in monte Dravono; et abas | r(espondit) et dixit quod de hoc conscilium faceret, set non fecit conscilium nec eis hoc promisit facere'. Item de pi|gnoribus ablatis in raxa dicit idem quod don Zannus. 'Item dico quod tria concillia sunt ad Serl(as); qui homines de | Serlis dividunt inter se erbam illius montis, unde agitur, s(cilicet) quia semel venit uni concillio et semel | alteri et postea tercio, et illud concillium cui venit dividit erbam illius montis inter se'. Interogatus de | questionibus adverse partis, r(espondit): 'Nos credimus quod co(mun)e de Serlis habent detentum et usatum istum montem, unde agitur, | pro monasterio Sancti Petri, cuius alodium est, et ita habent divisam erbam istius montis illi de Serlis, ut dixi, set mon|tem, quod sciam, nu(m)quam diviserunt'. Interogatus, r(espondit): 'Illi de Serlis habent illum montem detentum, buscando, pascolando, segan|do et methas feni et alia sua necessaria faciendo, a mea recordancia infra, ut credo, et nullo contra|dicente, set nescio quod intus pignorassent extraneos, et si pignoraverunt non debent facere. De placito facto | de isto monte nichil scio, et dico quod, si aliqua bricha aparuit illis de Serlis de silva, quod d(omi)num abatem tuta | fiatha clamaverunt cap(ud), et nu(m)quam vidi illum montem de Dravono in raxa; et a mea recordancia | infra habent illi de monasterio prefatum fictum'; de lignis istius montis que habue(runt) illi de Nuvolento altero | anno dicit idem quod don Zannus. De aliis diligenter interogatus, r(espondit): 'Nichil scio'. |
§ Raimundus Bernardi de Nuvolento i(uratus) t(estatur): 'Dico meam recordanciam esse de .XL. a(nnis) et plus et ab eo t(em)pore | infra se(m)per vidi abatem monasterii Sancti Petri et illos de illo monasterio habere et tenere et gaudere montem | Dravonum, unde agitur, per suum alodium, pascolando cum suis bestiis et cum alienis, si voluer(unt), | et segare et buscare et in eo facere quicquid voluer(unt) quiete et sine contradictione illorum de Serlis, et se(m)per dici audi|vi quod alodium monasterii est, et publica fama est ita verum esse, excepto in terra de Serlis; et dico | .XXX. a(nnos) esse quod ego cum meis vicinis habuimus (h) malgas in quadam casina prope montem, unde agitur, | cum quibus pascolavimus pro monasterio et nomine abatis illius monasterii in prefato monte, unde agitur, quæ | casina erat do(n)nica prefati monasterii; et dico quod d(omi)nus abas tenet illum montem per suum alodium, de | quo monte idem abas est d(omi)nus; et dico quod illa pignora que abstulerunt foresterii in illo monte extraneis homini|bus, quod d(omi)ni abatis et foresteriorum suorum sunt, et nullam partem habent illi de Serlis de eis pignoribus. Item dico | quod ego et mei vicini usi sumus a s(upra)s(crip)to t(em)pore mee recordancie infra i(n) predicto monte pro s(upra)s(crip)to (i) | monasterio et nomine monasterii sine contradictione illorum de Serlis, et tales erant (j) de illis de Serlis qui dicebant | nobis: 'Ite in Dravonum et bene posset d(omi)nus abas vetare nobis illum montem', quem montem vidi | raxatum. Item dico quod d(omi)nus abas Sancti Petri solebat mittere foresterios ad custodiendum prefa|tum montem et alium, et suos proprios familios de sua domo; et illa pignora que illi foresterii ab|stulebant in illo monte d(omi)no abati representabant et ea reddebant, secundum suum velle, cui | volebant illi foresterii; et cum hos foresterios mittebat abas, faciebat illos de Serlis | sentire et scire, set se(m)per erat d(omi)nus mittendi illos quos volebat, set a .XXX. a(nnis) infra est | d(omi)nus abas aco(rd)atus cum illis de Serlis ad mittendum illos foresterios in concordia vicinorum | de Serlis, quibus d(omi)nus abas dat pagamentum'. Interogatus de questionibus adverse partis, r(espondit): 'Illi de Serlis de|tentum habent illum montem co(mun)iter cum abate a s(upra)s(crip)ta mea recordancia infra, pascolando, segan|do et buscando et videntibus abatibus et (k) scientibus et monacis similiter et non contradicentibus, set | nescio nisi ex auditu quod illi divisissent illum montem in tribus partibus; et nu(m)quam vidi il|los de Serlis pignorare aliquem extraneum in illo monte, et nescio nisi ex auditu de placi|to facto de hoc monte inter illos de Serlis et illos de Nuvolaria'. Interogatus si illi de Lavellolongo (l), | s(cilicet) eorum homines de Nuvolento et de Marguzo et de (m) Botecino, acci|piunt de lignis illius co(mun)is quando d(omi)ni volunt, videntibus abatibus et monacis et non contradicentibus, r(espondit): 'Sic, ad utilitatem (n) d(omi)norum, s(cilicet) illorum de (o) Lavellolongo; et nescio quod d(omi)nus a|bas fecisset segare ibi ubi dicit fictum habere, nec quod vicini de Serlis abstulissent ei fenum'. | Interogatus si d(omi)ni de Lavellolongo s(un)t cap(ud) curtis de Serlis et si habent honorem castri, r(espondit): 'Nescio, | et dico quod d(omi)nus abas habet pecias carnis et den(arios) ficti, et illi de Lavellolongo similiter, | ut dici audivi'. Interogatus item si locus de Serlis est de curte Botecini et de regalia i(m)peratoris, r(espondit): 'Su|os homines de Serlis apellant de curte Botesini et de regalia i(m)peratoris predicti d(omi)ni de Lavel|lolongo'. Interogatus si homines de Nuvolento habuer(unt) ligna istius (p) montis altero anno, per datum illorum | de Serlis, ad calcariam co(mun)is Brixie faciendam, r(espondit): 'Non, imo per d(omi)num abatem; et etiam dico quod illi de Serlis | voluerunt nobis ea vetare'. |
§ Trabuccus de Trescorio de Navis i(uratus) t(estatur): 'Dico quod mons Dravonus, unde agitur, confi|nat inter nos et monasterium Sancti Petri, et a mea recordancia infra, que est .XL. annorum, visum habeo quod fo|resterii domus Sancti Petri custodiunt illum montem per domum Sancti Petri, et visum habeo quod illi fresterii | accipiunt nobis pignora in illo monte, que postea facit nobis reddere abas monasterii. Item dico quod visum ha|beo quod illi de Serlis habent usatum illum montem, pascolando et buscando; et unum hominem de Serlis vidi intus se|gare, set non plus, set non vidi quod pignorassent aliquem in illo monte illi de Serlis; et tuta fiatha vidi illos | de monasterio pascolare et segare et incidere quando volebant in illo monte, et per illud monasterium de|tentus est se(m)per ille mons; et tuta fiatha dici audivi quod alodium Sancti Petri est ille mons qui apellatur | tuta fiatha silva Sancti Petri'. Interogatus de questionibus adverse partis, r(espondit): 'Nescio (q) quod co(mun)e de Serlis habeat deten|tum illum montem per suum co(mun)e et nec (r) quod eum divisissent'. Interogatus, r(espondit): 'Vidi de illis de Serlis venire cum aba|te ad faciendum placitum de isto monte cum illis de Nuvolaria, de quo monte d(omi)nus abas et mona|sterium habuit victoriam, set nescio quod illi de Serlis habuissent victoriam de eo, set nulle sentencie | interfui'. Item interogatus, r(espondit): 'D(omi)nus abas facit segare ubicu(m)que vult, set nescio quod illi de Serlis (s) abstulis|sent ei fenum. De aliis nescio'.
§ Adam Pizolus de Runcolo de Nave i(uratus) t(estatur): 'Dico quod quando fuit teramotus | maior (4), quod iam ibam ad montem et in Dravono, unde agitur, et alibi, et vidi Marguzium, qui stabat ad | monasterium et qui erat foresterius, qui abstulit m(ih)i in silva Sancti Petri unam securim, et ego postea misi | ad eum unum denarium et m(ih)i reddidit eam; et visum habeo quod ille abas illius monasterii habet positos fo|resterios in illa silva in concordia vicinorum de Serlis; et dico quod nos confinamus cum illis de Sancto Petro, et | visum habeo a mea recordancia infra quod illi de monasterio Sancti Petri et illi de Serlis habent pascolatum | et buscatum et segatum illam silvam'. Interogatus, r(espondit): 'Illi de Sancto Petro et illi de Serlis fecerunt placitum de silva | illa cum illis de Nuvolaria et habuerunt victoriam, et dico quod mons Dravonus est de Navis et non abatis | nec illorum de Serlis, set inter hos, s(cilicet) inter Dravonum nostrum et silvam Sancti Petri, sunt boni termini, et | se(m)per audivi silvam Sancti Petri vocari'. Interogatus si illi de Nuvolento habuer(unt) anno transacto ligna in | isto monte per datum illorum de Serlis, r(espondit): 'Nescio de aliis'. Interogatus, r(espondit): 'Nichil scio'. ||
§ Dachinpoldus de Nave i(uratus) t(estatur): 'Dico quod Dravonus est de Navis et silva est Sancti Petri, et boni termini sunt inter | medium, et dico quod quando foresterii pignorabant me in illa silva quod d(omi)nus abas faciebat m(ih)i reddere | pignora, et dico quod illi de monasterio et illi de Serlis pascolabant et segabant in illa silva'. De aliis nescit. |
§ Rainoldus de Balbi de Nave i(uratus) t(estatur) idem quod Dachinpoldus.
§ Wido Ferarius de Nave i(uratus) t(estatur): 'Dico | silvam Sancti Petri in Monte esse monasterii Sancti Petri in Monte, et apellatur illa silva Sancti Petri; et illam usan|ciam quam habent in ea illi de Serlis pro illo monasterio habent'. Interogatus quomodo hoc scit, r(espondit): 'Se(m)per fuit monasterii | ex quo fuit monasterium hedificatum, et se(m)per audivi a meis antecessoribus ita verum esse, et dico quod | per medium zovum foras sunt termini inter silvam Sancti Petri et Nave; et mons Dravonus est de Nave, | et inter silvam et montem illum sunt termini, ut dixi, et non vidi illos de Navis pignorare illos de | Serlis nec illos de Serlis pignorare illos de Navis; set vidi quod illi de Navis pignorabant illos de monasterio | Sancti Petri in Dravono, et illi de monasterio pignorabant illos de Navis in silva (t) et inter Nave s(cilicet) Dra|vonum et monasterium s(cilicet) silvam non est aliquid nisi predicti termini'. Interogatus, r(espondit): 'Illi de Serlis nu(m)quam habuer(unt) par|tem in monte Dravono nec monasterium'. De aliis nescit. |
§ Ioh(anne)s Ottonis de Alena de Nuvolaria i(uratus) testatur (u): 'Dico quod vidi placitum (5) inter abatem Sancti Petri in Monte pro | monasterio et co(mun)e de Serlis per Gandulfum de Selvandine suum sindicum, ex una parte, et co(mun)e de Nu|volaria per me testem suum sindicum, ex altera, quod erat de monte et silva, et quod placitum sub a|micis parcium, s(cilicet) sub pre' Alberto et Fretholando de Serlis amicis abatis et co(mun)is de Serlis, et sub Lafran|co Mazocco et Malvezato amicis mee terre, et sub d(omi)no Girardo de Bornado conscili|atore ipsarum potestatum, que potestates et etiam partes quos voluer(unt) acceperunt designatores qui | debebant designare illud de quo agebatur; et dico quod potestates prefate et designatores post eos | iverunt designando, et cum designatoribus de Serlis et Sancti Petri ibam ego et alii homines mee | terre; et cum designatoribus nostre terre ibat Gandulfus sindicus cum .X. vel .XII. hominibus | de Serlis et cum illis de Sancto Petro; et cum fuimus prope unam contratam ubi dicitur Pathengole obviati fuimus | nos omnes quia per duas vias ibamus ubi dixerunt designatores de Serlis: 'Dehinc in susum non designamus quia | credimus dehinc in susum alodium Sancti Petri esse, et dehic in zosum nostrum co(mun)e esse'; et non vidi quod | postea designassent illi designatores de Serlis, set nostri designatores ibant designando, et homines de Serlis | veniebant nobiscum'. Interogatus de nominibus designatorum illorum de Serlis, r(espondit): 'Unus vocabatur Lafrancus (v) Ba|rvinus de Serlis; de aliis non recordor quia diu est quod hoc fuit'. Interogatus de nominibus illorum de Serlis qui ibant | cum designatoribus, r(espondit): 'Non scio, ita nomina illorum de Serlis nec recordor'. Interogatus de t(em)pore, r(espondit) .VI. | a(nnos) et plus esse quod hoc fuit, 'ut m(ih)i videtur'. Interogatus, r(espondit): 'Non dico de sic nec de non quod cart(am) (6) quam tunc produ|cebat abas cum illis de Serlis falsam esse'. Interogatus de questionibus adverse partis (w) m(ih)i in scriptis datis, r(espondit): | 'Nescio quod mons, unde agitur, sit detentus a co(mun)i de Serlis per suum co(mun)e; imo credimus illum montem Dravo|num nostrum co(mun)e esse et de eo fecimus placitum et adhuc faciemus, nec scio quod illi de Serlis divisisent | illum montem in tribus partibus, nec scio quod habeant eum detentum segando vel aliter nisi quia credo quod intus pas|colant, nec quod intus pignorassent extraneos homines quia rare utor là susum'. Interogatus, r(espondit): 'Vicini de Serlis | habuerunt placitum una cum d(omi)no abate nobiscum de hoc monte et de alia silva, ut supra dixi, per prefatum | Gandulfum suum sindicum, de quo fuit duellum iudicatum, set non fuit factum'. De aliis (x) dili|genter interogatus, r(espondit): 'Nichil scio'. Interogatus si scit vel credit hunc montem, unde agitur, alodium Sancti Petri esse, r(espondit): 'Non | credo nec de sic nec de non'. |
§ Malvezatus de Nuvolaria i(uratus) t(estatur): 'Dico placitum (7) fuisse inter d(omi)num abatem Sancti Petri et co(mun)e de Serlis | per Gandulfum de Selvandine suum sindicum ex una parte, et co(mun)e de Nuvolaria per Iohannem Ottonis | suum sindicum ex altera, quod placitum de hoc monte, unde agitur, erat et de alio, et quod erat sub amicis | parcium, s(cilicet) sub memet et Lafranco Mazocco amicis de Nuvolaria, et sub d(omi)no Alberto presbitero | et Fretholando amicis abatis et co(mun)is de Serlis, et ad nostrum conscilium accepimus d(omi)num Girardum de Bor|nado pro nostro consciliatore, et sic dico predictas partes accepisse designatores quos voluer(unt), qui de|bebant designare contencionem; et dico quod nos potestates et designatores cum sindicis et cum viginti | hominibus de Serlis et plus ivimus designando designatores et sindici, et ibamus per duas vias, et cum fui|mus in Pathengulis obviati fuimus omnes, et ibi interogavimus nos potestates homines de Serlis et de|signatores (y) et sindicum si volebant designare plus in susum, qui responderunt et dixerunt: 'Non, quia dicimus (z) de|hic in susum alodium Sancti Petri esse', et dixerunt hunc montem, unde agitur, alodium Sancti Petri esse; et postea | non designaverunt plus; et nostri iverunt designando usque ad co(mun)e de Nave'. Interogatus de nominibus designatorum | co(mun)is de Serlis, r(espondit): 'Ioh(anne)s Barvinus et Gandulfus (aa) sindicus et alii de quibus non recordor'. Interogatus de nominibus | aliorum hominum de Serlis, r(espondit): 'Non recordor, quia diu est quod hoc fuit'. Interogatus quantum est, r(espondit): 'Non recordor, | nisi quia plus .IIII. a(nnis) esse. Item dico quod sub nobis potestatibus produxerunt testes a(m)be partes et illi | quos producebant illi de Serlis et d(omi)nus abas dicebant a Pathengulis in susum alodium Sancti Petri esse, | et a Pathengolis in zosum co(mun)e de Serlis esse. Et visis testibus et r(aci)onibus utriusque partis, ivimus Placenciam accipere | conscilium; et, facto conscilio, pronunciavimus et iudicavimus a Pathengulis in susum alodium Sancti Petri esse, | et a Pathengolis in zosum co(mun)e de Nuvolaria esse. Hoc facto, illi de Serlis miserunt nos i(n) placitum de | eo quod egomet cum sociis meis dederam victoriam illis mee terre, s(cilicet) a Pathengulis in zosum, et nos, | versa vice, misimus d(omi)num abatem et eius partem, s(cilicet) quia illi de Serlis erant cum monasterio, de eo quod illi | de Nuvolaria perdiderant, s(cilicet) a Pathengulis in susum; et fuit illud placitum sub Airoldo de Sancta A|gatha quod erat de monte Dravono, unde agitur, tantum; et dedimus testes adhuc et probavimus per testes; | et egomet testis eram tunc sindicus de Nuvolaria. Ad finem dico me interfuisse in curte Sancti Gri|santi, ubi prefatus Airoldus iudicavit de isto monte Dravono pugnam inter nos, et cum fuimus | tunc in ecclesia Sancti Petri d(omi)nus abas apellavit et fecit m(ih)i securitatem de dispendiis et Girardus | Lanzonus fid(eiussit) et d(edit), set illi de Serlis non apellaverunt nec securitatem de dispendiis fecere; et ita | stati sumus quia non fuit illa pugna facta'. Interogatus si carte (8) quas producebat d(omi)nus abas erant false, | r(espondit): 'Non credo de sic nec de non, set non profuerunt ei ita quin pugna fuisset precepta; et non credo istum mon|tem alodium Sancti Petri esse, non placeat Deo, imo credo co(mun)e de Nuvolaria esse et in sua curte'. Interogatus de | questionibus adverse partis m(ih)i in scriptis datis, r(espondit): 'Non est detentus (bb) ille mons a co(mun)i de Serlis per suum | co(mun)e, quod sciam, nec quod divisissent (cc) hunc montem in tribus partibus nec quod habeant illi de Serlis eum detentum, pa|scolando, segando, nisi quia pascolat quis tale quid quod non est suum, nec quod intus pignorassent aliquem; et non acordo | quod illi de Serlis habeant detentum illum montem in raxa nec extra raxam'. De aliis diligenter interogatus, r(espondit): 'Nichil scio | nisi quia si i(n) primis stetissent contenti illi de Serlis quod nos similiter quiesceramus; set hoc nolo quod debeatis | scribere quia non dixi ideo quod volem quod scribetis'. Et ego tabellio dixi: 'Oportet me scribere ex quo m(ih)i | dixistis'. Et ille Malvezatus dixit: 'Facite (dd) quicquid vultis'. |
§ Albertus Albrici de Nuvolaria i(uratus) t(estatur) idem quod Ioh(anne)s Ottonis de Nuvolaria, excepto quod non erat sin|dicus et quod non recordatur quis esset socius Fretholandi quando placitum (9) erat et designacio fac|ta fuit, et quod dicit quod potestates non accepere (ee) designatores, set partes sic; et quod | nescit quantitatem illorum de Serlis nisi quia dicit multos esse; et addit Gandulfum (ff) sindicum dixisse | alodium Sancti Petri esse a Pathengulis in susum et hoc confirmaverunt designatores sui et alii qui | erant secum; et addit quod Ioh(anne)s Barvinus erat unus designator de Serlis et Ioh(anne)s Razcaxolus, | et quod .XI. a(nni) sunt quod hoc fuit; et excepto quod nichil dicit de cartis (10) quia eas non vidit. De questi|onibus adverse partis interogatus, r(espondit) idem quod Ioh(anne)s Ottonis; et addit quod visum habet illos de Serlis | et de Nuvolento buscare in Dravono, de quo agitur. |
§ Gaimarus de Nuvolaria (11) i(uratus) t(estatur) idem quod Albertus Albrici de Nuvolaria, excepto quod non dicit | Iohannem Ottonis tunc esse sindicum de Nuvolaria, imo Bellinum dicit esse sindicum tunc, | et quod Ioh(anne)s Razcaxolus non fuit de designatoribus, imo Muzzius de Serlis, et quod dicit circa | .XII. a(nnos) esse quod hoc fuit, et addit quod circa .XX. homines de Serlis erant ibi ad illam designacio|nem, et quod pre' (gg) Albertus erat socius Fretholandi, et quod potestates interogaverunt sin|dicum et designatores de Serlis et alios si plus volebant designare in susum, et illi respon|derunt: 'Non', et dixerunt: 'Non habemus aliquid ad faciendum (hh) nec ad dicendum dehic in susum'; | imo alodium Sancti Petri esse dixerunt. Interogatus de questionibus adverse partis, r(espondit): 'Nescio quod | mons, unde agitur, sit detentus a co(mun)i de Serlis per suum co(mun)e, nec quod eum divisissent in tribus partibus, set sci|o quod intus pignoraverunt homines'. Interogatus, r(espondit): 'Non fecerunt illi de Serlis placitum in isto monte | aliter cum illis de Nuvolaria'. De aliis diligenter interogatus, r(espondit): 'Nichil scio'.
Anno Domini .MC. octuag(esimo) nono, indictione .VII.
Ego Gr(aci)adeus Tonsi notarius sacri pall(acii) autenticum harum attestacionum vidi et legi | et sic(ut) in eo continebatur ita et in isto perpetuavi et scripsi iussu s(upra)s(crip)ti d(omi)ni Lafran|ci, nichil plus vel minus quod mutet sensum, et me subscripsi.


(a) v- corr. da n.
(b) -sp- forse corr. da altre lettere.
(c) Segue r(espondit) iterato.
(d) Il secondo tratto di u- corr. da lettera principiata.
(e) Segue vultu, con le ultime due lettere forse corr., cassato mediante sottolineatura.
(f) A S(er)l(is).
(g) Segue q(uod) depennato.
(h) habuim(us) da habem(us) mediante espunzione di -e- e aggiunta di -ui- nel sopralineo.
(i) A s(upra)s(crip)ta.
(j) -r- corr. da lettera principiata.
(k) et (nota tironiana) aggiunto tra le due parole contigue, nell'interlineo.
(l) A Nu|vole(n)to.
(m) Segue Nuvole(n)to cassato mediante sottolineatura.
(n) uti- su rasura.
(o) Segue Nuvo cassato mediante sottolineatura.
(p) Segue isti(us) iterato e cassato mediante sottolinatura.
(q) -s- corr. da c.
(r) nec nell'interlineo, con segno di richiamo.
(s) Segue h(ab)uisse(n)t (-et nota tironiana) cassato mediante sottolineatura.
(t) s- corr. da altra lettera.
(u) A om. testatur.
(v) Così A. Menzionato più avanti come Iohannes Barvinus.
(w) Segue r(espondit) depennato.
(x) Segue int(er)o(gatus) superfluo.
(y) A de|sito(r)es.
(z) -c- corr. da altra lettera.
(aa) Gan- su rasura.
(bb) Nell'interlineo, in corrispondenza di -u-, segno abbr. (tratto orizzontale) superfluo, depennato.
(cc) A dicvisisse(n)t (-et nota tironiana) con -c- espunta.
(dd) Fac- corr. da altre lettere, come pare.
(ee) Segue potestates cassato mediante sottolineatura.
(ff) Segue d(e) espunto.
(gg) A p(re)fat(us) con -fat cassato mediante sottolinatura e con segno abbr. per -us depennato.
(hh) A faciedu(m).

(1) La segnalazione, che compare qui e in seguito, va quasi certamente indirizzata ai tre documenti esplicitamente menzionati nel doc. 89 (nn. 4, 30, 36).
(2) Come appare chiaramente in successive testimonianze, e particolarmente in quelle di Iohannes Ottonis de Alena, di Albertus Albrici de Nuvolaria, ci si riferisce qui al terzo documento della lunga controversia tra S. Pietro e Serle, da un lato, e Nuvolera, dall'altro, circa i diritti che le rispettive parti rivendicavano sul monte Dragone. Per l'inquadramento generale della vicenda si veda la nota introduttiva al doc. 85.
(3) Cf. doc. 85, nota 4.
(4) Cf. doc. 74, nota 1.
(5) Cf. nota introduttiva al doc. 85.
(6) Il documento qui citato e quelli ricordati nelle successive deposizioni di Malvezatus de Nuvolaria e di Albertus Albrici sono gli stessi sulla cui genuinità i rappresentanti di Nuvolera avevano già in precedenza avanzato non infondati sospetti (cf. doc. 89).
(7) Cf. nota introduttiva al doc. 85.
(8) Cf. precedente nota 6.
(9) Cf. nota introduttiva al doc. 85.
(10) Cf. precedente nota 6.
(11) Le varianti sul placito che Gaimaro introduce rispetto alla deposizione di Albertus Albrici sembrano fare memoria, per quanto è possibile capire (la cautela è d'obbligo essendo andate perdute numerose tessere della nostra storia), delle due sessioni giudiziarie antecedenti a quella finora ricordata dai testi nel presente documento. Si osservi infatti che con l'integrazione di Bellino quale sindaco di Nuvolera in sostituzione di Giovanni di Ottone viene ricomposta la medesima rappresentanza delle parti di cui alla sentenza del 1176 maggio 7 (doc. 89), che chiudeva appunto la seconda stagione della controversia. Alla prima fase sembrerebbe portare invece la menzione del designator Muzzo de Serlis, il quale in questa veste compare in una dichiarazione del 1175 luglio 6 (cf. doc. 85: Massus de Serlis).

Edizione a cura di Ezio Barbieri ed Ettore Cau
Codifica a cura di Gianmarco Cossandi

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS