Lombardia Beni Culturali
125

Attestationes testium

1189 giugno 1, Brescia.

Lanfranco de Capitepontis, console di giustizia di Brescia, ordina a Graziadeo Tonsi notaio di redigere in forma pubblica le testimonianze <in favore del monastero> escusse in propria presenza nella controversia tra Alberto <de Cenatho> , abate di S. Pietro in Monte, da una parte, e Girardo Zucki, sindaco dell'universitas di Serle, dall'altra, <circa i diritti che le due parti rivendicano> sul monte Dragone e sul monte Sessauchus.

Originale, ASVat, FV, I, 2714 (SPM, 113) [A]. Regesto, ASVat, FV, II, Registro 95, c. 6r [R]. Nel verso di A annotazioni tarde, tra cui segnatura del sec. XVI: 23, 1189 primo iunii (il millesimo mutuato da annotazione di poco anteriore). In R, al termine del dettato, segnatura: N 23.

Cf. BONFIGLIO DOSIO, Condizioni economiche, p. 155 (nota 262); MENANT, Campagnes, pp. 135 (nota 371), 137 (nota 377), 451 (nota 199), 529 (nota 166); FORZATTI GOLIA, Le carte del Piemonte bresciano, p. 190; FORZATTI GOLIA, Istituzioni, p. 398.

La pergamena, oltre a una lacerazione nella parte superiore destra, presenta qua e l abrasioni e forellini nonch lo sbiadimento dell'inchiostro in pi punti. La scrittura disposta su due colonne.
Circa il contenuto cf. docc. 114, 117, 118, 122, n. 123, 124.
L'impaginazione corrisponde a quella dell'originale, dove ogni testimonianza, preceduta da paragrafo, collocata a inizio di rigo. Il passaggio dalla prima alla seconda colonna indicato con due barre verticali.
Nel 1189 correva l'indizione settima.

(SN) Testes d(omi)ni abatis. | Die iovis primo mensis iunii. In loco concionis civitatis Brixie. In presencia d(omi)ni Al|berti Codebovis de Rodingo et d(omi)ni Ottonis de Rodingo et Alberti de Rapino et | Daniotti de Pisina et Oberti de magistro Matello testium, d(omi)nus Lafrancus de Capitepon|tis, condam consul iusticie Brixie, dedit m(ih)i Gr(aci)adeo notario has attestaciones ad perpetuandum, | quas dixit sub se fore datas, de causa que vertebatur inter d(omi)num Albertum, abatem monasterii Sancti Petri | in Monte, ex una parte, et Girardum Zucki, sindicum universitatis de Serlis, ex altera, quarum | verba sunt hec.
Cuppa conversus Sancti Petri in Monte i(uratus) t(estatur): 'Dico me recordari de .XL. a(nnis), et ab eo | t(em)pore infra se(m)per vidi quod monasterium Sancti Petri in Monte et abas et officiales ipsius monasterii | habent tenutum et usatum et possessum montem Dravonum et Sessauchum, unde agitur, quiete et sine contra|dictione hucusque per suum alodium, s(cilicet) buscando, segando, pascolando (a) cum bubus et malgis et trabes | t[o]llendo et spazando et de eo quicquid voluer(unt) faciendo; et egomet testis pro s(upra)s(crip)to monasterio sum | se(m)[per] usus in illo monte ab eo t(em)pore infra, faciendo s(upra)s(crip)ta sine alicuius contradictione quia conversus monasterii sum. | Item dico quod se(m)per visum habeo a s(upra)s(crip)ta mea recordancia infra quod abas predicti monasterii qui nunc | est vel qui pro t(em)pore fuit habet positos fresterios in concordia cum vicinis de Serlis ad custodiendum | prefatum montem, quibus fresteriis abas se(m)per solus solvebat de suo proprio sine adiutorio vicinorum, | et quando volebat retinebat eos et eos spixabat ad monasterium, et se(m)per vidi quod prefatus mons, | unde agitur, est custoditus per monasterium et per vicinos de Serlis, et dico quod illa pignora que in illa lite ab|stulebant fresterii alicui vel aliquibus, stando ipsi ad monasterium, dico quod monasterium illa pi|gnora habebat et habuit se(m)per; et si non habitabant fresterii ad monasterium, dico quod illa pigno|ra que in illa lite abstulebant sua erant et de eis quicquid volebant faciebant. Item dico Casa|rium de la Villa de Serlis et eius fratrem Markisium tenere unam segablem in s(upra)s(crip)to monte, loco | ubi dicitur Valletera, ad fictum duorum denariorum vel .IIII. denariorum a s(upra)s(crip)to monasterio'. Interogatus, r(espondit): 'Non | vidi illud fictum dari, set bene scio verum esse. Item dico quod se(m)per vidi a s(upra)s(crip)to t(em)pore infra | quod vicini de Serlis sunt usi in s(upra)s(crip)to monte, pascolando et segando et boscando et alia quic|quid voluer(un)t faciendo et calcarias similiter et sine contradictione, et quando calcarias in illo mon|te faciebant vicini de Serlis, dico quod tot merlos calcine faciebant quot capita (b) erant, | et unum plus pro monasterio, et ad quos merlos missus d(omi)ni abatis ibat et accipiebat elec|tam de ipsis merlis et quamlibet volebat accipiebat; et quandoque petebant parabolam d(omi)no aba|ti faciendi illas calcarias, set non interfui peticioni'. Interogatus de questionibus adverse par|tis, r(espondit): 'Ille mons est detentus per co(mun)e de Serlis et per monasterium, quod monasterium (c) erat d(omi)nus, | et non diviserunt u(m)quam illum montem vicini de Serlis, quod sciam, nisi in hoc anno quod illum diviserunt in | tribus partibus, quia tres concillii sunt; et cum d(omi)nus abas hoc scivit, contradixit eis hec, et nescio cuiusmodi | asignacionem segablarum fecissent, et sunt usi illi de Serlis ea lite, ut dictum est, abatibus | videntibus et scientibus et non contradicentibus, et conversis et familliis monasterii similiter, dicen|do predicti vicini quod hoc tenebant a s(upra)s(crip)to monasterio'. Interogatus si vicini de Serlis fecer(unt)| de isto monte placitum (1) cum vicinis de Nuvolaria per Gandulfum suum sindicum, r(espondit): 'Sic, et | victoria fuit data illis de Serlis et d(omi)no abati qui secum illud placitum faciebat, et non contradice|bat abas illud placitum, imo insimul cum illis de Serlis illud placitum faciebat, et illud placitum videbant | conversi et monaci monasterii et non contradicebant'. Interogatus si d(omi)ni de Lavellolongo, s(cilicet) eorum homines de Bo|tesino et de Nuvolento et de Marguzo, accipiunt de lignis illius co(mun)is quando d(omi)ni volunt, videnti|bus abatibus et monacis et conversis et non contradicentibus, r(espondit): 'Si homines de Botesino et de Nuvo|lento et de Marguzo et de aliis terris veniunt accipere de lignis ipsius montis et fresterii | monasterii eos in eo monte inveniunt, dico quod eis vetant ligna et eis pignora abstu|lunt et de ipsis pignoribus ita faciunt ut supra dixi'. Interogatus si co(mun)e de Serlis habet detentum hoc co(mun)e se(m)|per extra raxam, r(espondit): 'Sic, et vicini et monasterium similiter, et non vidi u(m)quam illam litem in re|xa, et .X. a(nni) sunt quod monasterium habet fictum in s(upra)s(crip)ta segabla, et non vidi quod monasterium fe|cisset segare illam segablem'. Interogatus si d(omi)ni de Lavellolongo sunt cap(ud) curtis de Serlis, r(espondit): 'Ne|scio, nisi quia habent suos homines ad suum dominium; et dico quod d(omi)ni de Lavellolongo habent ho|norem de castro de Serlis et monasterium similiter, set nescio dicere de qua parte habeant hono|rem illi d(omi)ni de Lavellolongo'. Interogatus qui s(un)t illi qui habent honorem et condicia castri et curtis, r(espondit): | 'Illi de Lavellolongo et d(omi)nus abas Sancti Petri in Monte'. Interogatus si locus de Serlis est de curte Botesi|ni, r(espondit): 'Sic est, sic(ut) pertinent homines illorum de Lavellolongo, s(cilicet) arimanni; et alii homines qui | non pertinent illis de Lavellolongo sunt homines d(omi)ni abatis et de sua curte, et de regalia i(m)pera|toris sunt homines d(omi)norum (d) de Lavellolongo quos ibi habent'. Interogatus si illi de Nuvolento habuerunt | per (e) datum co(mun)is de Serlis altero anno ligna in hoc monte, unde agitur, ad faciendam quandam calcariam co(mun)is | Brixie et sciente abate et monacis et non contradicentibus, r(espondit): 'Sic, et insimul cum d(omi)no aba|te, qui ea similiter dedit'. Interogatus, r(espondit): 'Pater meus et alii qui volebant tenebant in eo monte | segablas et per monasterium et per vicinos de Serlis, set postea venit totum ad co(mun)e'.
Vitalis de Catheline de Nuvolento i(uratus) t(estatur): 'Dico meam recordanciam esse de .XL. a(nnis), et ab eo | t(em)pore infra se(m)per visum habeo quod monasterium Sancti Petri et abas monasterii habent detentum et u|satum et possessum montem Dravonum et Sessauchum, de quo lis est, quiete et sine contradictione huc|usque (f) per suum alodium, s(cilicet) buscando, segando, pascolando cum bubus et malgis et trabes faci|endo et incidendo et illum spazando et de eo quicquid voluer(unt) faciendo; et egomet testis steti | ad illud monasterium cum abate do(n) Benedicto per .XX. a(nnos) vel prope, et in eo monte pro (g) illo | monasterio feci predicta. Item vidi se(m)per ab illo t(em)pore infra quod abas ipsius monasterii, cum | quo steti in concordia cum vicinis de Serlis, posuit fresterios ad custodiendum illum mon|tem, unde lis est; quibus fresteriis d(omi)nus abas se(m)per dabat victum et vestitum de suo proprio sine | adiutorio vicinorum de Serlis, et famillii illius abatis erant fresterii et se(m)per est custodi|tus ille mons per monasterium et per vicinos de Serlis; et .XX. a(nni) sunt quod non steti ad illud mo|nasterium; et dico quod omnia pignora que fresterii abstulebant in illa lite forondanis | hominibus, ad monasterium se(m)per veniebant vel ibi ubi d(omi)nus abas vellet; et dico quod se(m)per vidi | quod illi de Serlis dederunt erbaticum d(omi)no abati de malgis pecorum et caprarum que tenebant | in ista lite. Item dico quod Tomathus de Serlis tenet unam segablam in ista lite ab illo | monasterio, loco ubi dicitur ad Place filiorum Maifredi, ad fictum .IIII. denariorum; et Tocu|lus de Serlis tenet quandam aliam segablam in illa lite, ad fictum trium denariorum, ab ipso monasterio, | loco ubi dicitur ad Pomum'. Interogatus quomodo hoc scit, r(espondit): 'Ego interfui ad monasterium Sancti Petri | ubi prefatus abas Benedictus investivit eos de s(upra)s(crip)tis segablis ad s(upra)s(crip)ta ficta'. Interogatus de questi|onibus adverse partis, r(espondit): 'Visum habeo a s(upra)s(crip)ta mea recordancia quod vicini de Serlis per | co(mun)e habent usatum in illo monte, buscando et pascolando, set aliter non vidi quod dete|nuissent illum montem'. Interogatus si vicini de Serlis diviser(unt) illum montem in tribus partibus a | sua recordancia infra, r(espondit): 'Nescio, et non vidi quod illi de Serlis aliquid aliud fecissent | in ista lite nisi ut dixi, set nescio si abas eos vidisset uti eo monte, nec vidi | quod eis contradictum fuisset, nec scio quod vicini de Serlis pignorassent aliquem in illa lite nisi |[f]ecerunt pro d(omi)no abate'. Interogatus si vicini de Serlis fecer(unt) placitum de monte, unde agitur, | cum illis de Nuvolaria, et eleger(un)t sindicum Gandulfum de Selvandine, et | victoria fuit data illis de Serlis, et hec vidente d(omi)no abate et non contradicente et ceteris monacis, | r(espondit): 'Sic, et d(omi)nus abas similiter fecit placitum et habuit victoriam de eo sic(ut) d(omi)nus'. Interogatus si illi | de Lavellolongo, s(cilicet) eorum homines de Botecino et de Nuvolento et de Marguzo, accipiunt | de lignis illius co(mun)is quando illi d(omi)ni volunt, videntibus abatibus et conversis et non contradicentibus, r(espondit): | 'Non, neque debent in ea lite habere talliam nisi haberent pro monasterio'. Interogatus si co(mun)e de Serlis habet de|tentum illud co(mun)e sive montem se(m)per extra raxam, r(espondit): 'Sic(ut) voluit d(omi)nus abas ita habet eum de|tentum et non aliter, nec vidi illum montem in rexam per abatem nec per vicinos'. Interogatus, r(espondit): | '.XXX. a(nni) sunt vel prope quod prefatus abas Benedictus investivit predictos de s(upra)s(crip)tis segablis'. | Interogatus si abas fecit sechare ibi ubi dicit nunc habere fictum, r(espondit): 'Sic, antea quam affictasset, | set non vidi nec scio quod vicini de Serlis ivissent et abstulissent illud fenum ei'. Interogatus si | d(omi)ni de Lavellolongo s(un)t cap(ud) curtis de Serlis et si habent honorem castri, r(espondit): 'Non sunt | cap(ud) curtis, nec scio quod habeant honorem castri nec de qua parte'. Interogatus qui s(un)t illi qui | habent honorem et condicia castri et curtis, r(espondit): 'Nescio'. Interogatus si locus de Serlis est de curte | Botecini et de regalia i(m)peratoris, r(espondit): 'Imo maior pars est d(omi)ni abatis, et au|ditum habeo quod arimanni d(omi)norum de Lavellolongo tenentur per curtem Botecini'. | Interogatus si homines de Nuvolento habuer(unt) per datum co(mun)is de Serlis altero anno ligna in illo monte, unde | agitur, ad faciendam calcariam co(mun)is Brixie, et sciente abate et monacis et non contradicentibus, | r(espondit): 'Non, imo per consules Brixie'. De calcaria calcine et de culcina dicit idem quod Cuppa.
Nuvolonus de Nuvolento i(uratus) t(estatur): 'Dico meam recordanciam esse de .XX. a(nnis), et ab eo t(em)pore infra | se(m)per vidi d(omi)num abatem Sancti Petri in Monte et monasterium et officiales habere et tenere | montem, unde agitur, sine alicuius contradictione, quam vidissem vel audissem, s(cilicet) segando et boscando et fe|num faciendo et alia que voluer(unt) facere; et egomet steti ad illud monasterium iam | sunt .XX. a(nni), et in ista lite boscavi et pascolavi cum bestiis pro illo monasterio. Item di|co quod, cum stabam ad illud monasterium, quod abas Benedictus precepit m(ih)i et Pethagino et | Trucardo ut deberemus ire in isto monte, unde agitur, ad expulendum foras homines | de Navis qui incidebant in illo monte; et sic dico quod cum illis meis sociis ivi in illo mon|te et illos (h) homines de ipso monte expulimus et eis pignora (i) accepimus. Item dico quod | se(m)per vidi quod illi homines de Serlis habent datum erbaticum de illo monte, unde nunc agitur, et de | alio, d(omi)no abati et monasterio pro pecoribus et capris quas intus habebant et tenebant. | Item dico quod se(m)per vidi quod ille mons, unde agitur, est custoditus per abatem monasterii Sancti Petri et per | illud monasterium per suos fresterios, quibus dabat victum et vestitum de suo proprio sine adiutorio | illorum de Serlis, et eos spixabat ad monasterium vel alibi, et in ea lite se(m)per mittebat abas | fresterios et audiebam (j) dici quod in concordia vicinorum de Serlis mittebat illos freste|rios. Item dico quod si vicini de Serlis facerent calcarias calcine in ista lite, quod de .X. se|curis darent unam abati, set nu(m)quam vidi quod aliquam calcariam fecissent in illa lite, et | dico quod pignora que abstulebant fresterii d(omi)ni abatis in ista lite quod sui erant, nisi abas | vellet ea vel preciperet reddi'. Interogatus de questionibus adverse partis (k), r(espondit): 'Nescio si mons, unde | agitur, sit detentus per co(mun)e de Serlis nec quod divisissent illum in tribus partibus, eo excepto quod | dici audivi, nec quomodo asignassent segablas'. Interogatus si illi de Serlis habent detentum illum | montem, pascolando et segando et boscando, methas et alia sua necessaria faci|endo a centum an(nis) infra vel a quo t(em)pore, r(espondit): 'Sic, a mea recordancia infra, et bene viden|tibus abatibus et conversis et monacis et non contradicentibus, set quod pignorassent extraneos homines | non vidi'. Item interogatus si vicini de Serlis fecer(unt) placitum de hoc monte, unde agitur, cum vici|nis de Nuvolaria, et eleger(un)t suum sindicum Gandulfum de Selvandine, et si | victoria fuit data illis de Serlis et vidente d(omi)no abate et monacis et conversis | et non contradicentibus, r(espondit): 'Sic, et d(omi)nus abas similiter fecit placitum illud et habuit si|militer victoriam'. Interogatus iterum si co(mun)e de Serlis habet detentum illud co(mun)e se(m)per extra raxam, | r(espondit): 'Nu(m)quam vidi quod fuisset rexatum, et nescio quod d(omi)nus abas fecisset segare ibi ubi | dicit nunc habere fictum, s(cilicet) segablas'. Interogatus si d(omi)ni de Lavellolongo s(un)t cap(ud) curtis | de Serlis et si habent honorem castri, r(espondit): 'Nescio, nec de qua parte, nisi haberent de suis | hominibus'. Item interogatus qui s(un)t illi qui habent honorem et condicia (l) cast[ri] et curtis, et si locus | de Serlis est de curte Botecini et de regalia i(m)peratoris (m), r(espondit): 'Nescio'. Interogatus si homines | de Nuvolento per datum co(mun)is de Serlis habuer(unt) ligna in hoc monte, unde agitur, ad quandam cal|cariam co(mun)is Brixie faciendam, sciente abate et monacis et non contradicentibus, r(espondit): 'Non, | quod sciam; imo per consules Brixie, ut dici audivi, habuerunt, et eis de Nuvolento dederunt | illi de Serlis ex precepto consulum Brixie et d(omi)ni abatis'.
Calcaterra de Nuvolento i(uratus) t(estatur): 'Dico quod recordor de .XXX. a(nnis), et ab eo t(em)pore infra | se(m)per vidi abatem m[o]nasterii Sancti Petri et ipsum monasterium habere et tenere quiete | et sine contradictione montem Dravonum, unde agitur, et usare et possidere, || s(cilicet) segando, pascolando et buscando et alia sua necessaria que voluer(un)t faciendo; et | egomet testis pascolavi per annum cum malgis d(omi)ni abatis in illo monte et .XXX. an(ni)| vel plus sunt quod pascolavi, et per d(omi)num abatem pascolavi, et ab eo t(em)pore infra se(m)per dici | audivi quod ille mons est alodium d(omi)ni abatis monasterii et ipsius monasterii et cum bubus | similiter in eo pascolavi per monasterium. Item dico quod se(m)per ab eo t(em)pore infra vidi quod d(omi)nus a|bas et monasterium habuit erbaticum de isto monte, unde lis est, ab hominibus de Serlis, qui mons se(m)per | est custoditus per illud monasterium et per abatem a fresteriis quos constituebat abas monasterii | et quos conducebat ad suum dispendium in domo monasterii quandoque, et quandoque alibi, et ubicu(m)que erant | conducebat eos. Item dico quod si illi de Serlis faciunt in illa lite calcariam, quod dant unam securim | d(omi)no abati'. Interogatus de questionibus adverse partis, r(espondit): 'Nescio quod mons, unde agitur, sit detentus per co(mun)e | de Serlis nec quod divisissent illum montem in tribus partibus, nisi quia dici audivi, nec quod habeant illud de|tentum, pascolando vel segando vel methas faciendo nec ali quid aliud, nec quod pignorassent [[.........]]| aliquem vel aliquos in illa lite, set illa pignora que abstulebant fresterii d(omi)ni abatis in illa l[ite ad]| abatem monasterii et ad illud monasterium pertinebant et veniebant'. Interogatus si illi de Serlis [fecerunt pla]|citum de hoc monte, unde agitur, cum illis de Nuvolaria, per Gandulfum suum sindicum, et si v[ictoriam]| habuer(unt) illi de Serlis, vidente d(omi)no abate et monacis et non contradicentibus, r(espondit): 'Nescio nisi ex a[udi]|tu, set illud placitum clamabant illi de Serlis pro d(omi)no abate'. Item interogatus si illi de Lavellolongo, s(cilicet)| homines eorum de (n) Botecino et de Marguzo et de Nuvolento, accipiunt de lignis | ipsius montis quando illi d(omi)ni volunt, videntibus abatibus et monacis et conversis et non contradicentibus, r(espondit): 'Si[c], | set non debent accipere, quod dici audissem, imo pignorantur a fresteriis d(omi)ni abatis si in ea lite | eos inveniunt'. Interogatus si co(mun)e de Serlis habet detentum illum montem se(m)per extra raxam, r(espondit): 'Nescio, nec | scio quod abas fecisset segare ibi ubi dicit nunc habere fictum, s(cilicet) segablas'. Interogatus si d(omi)ni de Lavello|longo s(un)t cap(ud) curtis de Serlis et si habent honorem castri, r(espondit): 'Nescio'. Interogatus qui s(un)t illi qui habent honorem | et condicia castri et curtis, r(espondit): 'Nescio, nec scio nec dici audivi quod locus de Serlis fuisset de curte Bo|tecini, nec quod sit de regalia i(m)peratoris'. Item interogatus si illi de Nuvolento per datum vicinorum de Serlis habuer(unt)| in anno transacto ligna in isto monte, unde agitur, ad calcariam co(mun)is Brixie faciendam, sciente abate et | monacis et non contradicentibus, r(espondit): 'Audivi quod illi de Serlis et d(omi)nus abas, ex precepto consulum Brixie, | dedere eis illa ligna in illo monte; et egomet ivi ad accipiendum. Item dico Casarium de Serlis pecisse | d(omi)no abati de Sancto Petro unam segablam ad spazandum in illo monte, unde agitur, pro se et suis so|ciis, et hoc scio ideo quia illum Casarium dicere audivi per plures vices, et hodie etiam'.
Albrichettus da Plebe de Nuvolento i(uratus) t(estatur): 'Dico me recordari de .XX. a(nnis), et ab eo t(em)pore infra se(m)per | vidi d(omi)num abatem monasterii et illud monasterium et officiales et homines monasterii habere et tenere et possidere | montem Dravonum, de quo lis est, per suum alodium quiete et sine contradictione alicuius, s(cilicet) pascolando, segando, boscando | et alia faciendo de eo monte quicquid voluer(unt) sic(ut) d(omi)nus. Item dico quod steti per .X. a(nnos), parum plus vel minus, ad | monasterium Sancti Petri et cum isto abate presente et cum abate Benedicto, et tunc videbam s[e](m)per quod homines | de Serlis dabant erbaticum d(omi)no abati et potachario suo, s(cilicet) caseos quos eis dabant de monte Dravo|no, unde agitur, et de alio; et .XII. a(nni) et plus sunt quod non steti ad monasterium. Item dico quod se(m)per vidi, a | s(upra)s(crip)to t(em)pore recordancie infra, quod mons, unde agitur, est custoditus per monasterium et per suos fresterios | donechales quos conducebat abas monasterii; et illa pignora que abstulebant fresterii in ista | lite ad d(omi)num abatem et monasterium pertinebant et ibant et reddebantur si d(omi)ni illius albergi vo|lebant'. Interogatus de questionibus adverse partis, r(espondit): 'Non vidi u(m)quam quod co(mun)e de Serlis tenuisset illum montem | per suum co(mun)e, nec scio (o) nisi ex auditu quod divisissent illum montem in tribus partibus, nec quomodo asignassent sega|blas'. Interogatus si illi de Serlis habent illum montem detentum, pascolando, boscando, segando, methas et alia sua ne|cessaria faciendo a .C. an(nis) infra vel a quo t(em)pore infra, videntibus abatibus et monacis et conversis et non contradicen|tibus, r(espondit): 'A meo t(em)pore infra visum habeo quod illi de Serlis habent pascolatum et buscatum, set non vidi quod aliquid | aliud fecissent in eo preter methis, nec vidi nec scio quod illi de Serlis pignorassent aliquem in illa lite'. Interogatus si | vicini de Serlis fecer(unt) placitum de hoc monte cum illis de Nuvolaria et eleger(unt)sindicum Gandulfum | de Selvandine et si victoria fuit data illis de Serlis, vidente abate et monacis et conversis et non contradicentibus, | r(espondit): 'Non interfui, nec scio nisi ex auditu'. Item interogatus si illi de Lavellolongo, s(cilicet) eorum homines de Botecino et de | Nuvolento et de Marguzo, accipiunt de lignis ipsius montis quando d(omi)ni volunt, videntibus abatibus et monacis et | conversis et non contradicentibus, r(espondit): 'Nu(m)quam vidi quod sim certus'. Item interogatus si co(mun)e de Serlis habet detentum illum montem | se(m)per extra raxam, r(espondit): 'Nescio, nec credo quod u(m)quam fuisset in raxa, nec u(m)quam vidi abatem facere segare | ibi ubi petit nunc fictum, s(cilicet) segablas (p)'. Interogatus si d(omi)ni de Lavellolongo s(un)t cap(ud) curtis de Serlis et si habent ho|norem castri, r(espondit): 'Nescio'. Interogatus qui s(un)t illi qui habent honorem et condicia castri et curtis, r(espondit): 'Nescio'. | Interogatus, r(espondit): 'Locus de Serlis non est de curte Botesini, et nescio quod sit de regalia i(m)peratoris'. Interogatus si homines | de Nuvolento per datum illorum de Serlis habuer(unt) in anno transacto ligna in isto monte ad calcariam co(mun)is | Brixie faciendam, vidente abate et monacis et non contradicentibus, r(espondit): 'Non, imo per consules Brixie. Item dico | quod interfui eri in ecclesia Sancti Petri de Dom, ubi audivi Casarium de Serlis dicere quod iam erant .IIII. | an(ni) quod apellaverat abatem quod volebat dividere montem, unde agitur, ideo quia illi de Serlis erant desasiati | de pratis'.
Ioh(anne)s Robacoz de Nuvolento i(uratus) t(estatur): 'Meam recordanciam dico esse de .XL. a(nnis), et ab | eo t(em)pore infra se(m)per vidi quod monasterium Sancti Petri et abates illius monasterii, quia .V. abates visos | habeo ad illum monasterium, et monaci sui habent tenutum et usatum et possessum montem Dravo|num, unde agitur, per suum alodium, sine alicuius contradictione, s(cilicet) pascolando, segando, boscando et alia quicquid de eo | voluer(unt) faciendo sic(ut) d(omi)nus, quem montem se(m)per vidi custoditum esse per monasterium et per suos done|chales fresterios, quos conducebat de victo et vestitu abas monasterii et illud monasterium, | et de suis conversis etiam, s(cilicet) Mansuinus fuit fresterius de illo monte, et illa pignora que fresterii (q) abstule|bant in ista lite dico quod monasterium ea habebat. Item dico quod se(m)per vidi a s(upra)s(crip)ta mea recor|dancia infra quod illi de Serlis dederunt erbaticum de monte, unde agitur, d(omi)no abati et monasterio pro | capris et pecoribus que intus tenebant et habebant; et videbam fresterios d(omi)ni abatis addu|cere illa pignora, que abstulebant in ista lite hominibus de Navis et aliis extraneis, abati et monaste|rio; et videbam quod d(omi)nus abas quandoque faciebat reddere de illis pignoribus. Item dico quod interfui | eri in ecclesia Sancti Petri de Dom, ubi Casarium de Serlis audivi dicere quod apellaverat d(omi)num [a]b[at]em dicens: 'Date m(ih)i parabolam spazandi Dravonum quia districti sumus de segablis''. Interogatus de questionibus adverse | partis, r(espondit): 'Nescio quod mons, unde agitur, sit detentus per co(mun)e de Serlis, et nescio nisi ex auditu quod divi|sissent illum montem, nec quomodo asignassent segablas'. Item interogatus si illi de Serlis habent detentum illum montem, | pascolando, segando, buscando, methas et alia sua necessaria faciendo, a .C. a(nnis) infra vel a quo | t(em)pore, videntibus abatibus et monacis et conversis et non contradicentibus, r(espondit): 'Sic, pascolando et buscan|do a mea recordancia infra, set non vidi quod aliquam aliam usanciam in eo habuissent, nec scio nec dici | audivi quod in isto monte, unde agitur, pignorassent aliquem illi de Serlis'. Interogatus si vicini de Serlis fecer(unt) placitum | de monte, unde agitur, cum illis de Nuvolaria per Gandulfum suum sindicum, et si victoria fuit data | illis de Serlis, sciente abate et monacis et conversis et non contradicentibus, r(espondit): 'Sic, et d(omi)nus abas similiter | fecit illud placitum et habuit similiter victoriam'. Item interogatus si illi de Lavellolongo (r), s(cilicet) eorum homines | de Botecino et de Marguzo et de Nuvolento, accipiunt de lignis ipsius montis quando d(omi)ni volunt, vi|dentibus abatibus et monacis et conversis et non (s) contradicentibus, r(espondit): 'Visum habeo quod acceperunt per parabolam | d(omi)ni abatis, qui dedit eis parabolam, set non aliter'. Item interogatus si co(mun)e de Serlis habet detentum illum montem | se(m)per extra raxam, r(espondit): 'Tenutum habent illum inraxatum (t) et raxatum, et vidi segatores d(omi)ni aba|tis ibi ubi (u) nunc petit fictum d(omi)nus abas, set postea eum affictavit, et ibi dicitur ad Place, ubi petit fic|tum et ubi fecit (v) segare, set nescio a quo t(em)pore infra habeat d(omi)nus abas fictum de illa segabla de Place, set | nescio quod illi de Serlis ivissent abstulere illud fenum quod fecit ibi segare'. Interogatus si illi d(omi)ni de | Lavellolongo s(un)t cap(ud) curtis de Serlis et si habent honorem castri, r(espondit): 'Nescio, nisi quia suos ariman|nos habent ibi'. Item interogatus qui s(un)t illi qui honorem et condicia castri et curtis habent, et si locus de Serlis est de | curte Botecini et de regalia i(m)peratoris, r(espondit): 'Nescio'. Interogatus si homines de Nuvolento per datum | illorum de Serlis habuer(unt) altero anno ligna in monte, unde agitur, ad calcariam co(mun)is Brixie faciendam, vi|dente abate et ceteris monacis videntibus et non contradicentibus, r(espondit): 'Nescio quomodo habuissent, set bene | scio quod habuerunt'.
Girardus filius Iohannis de Gariboldo de Nuvolento i(uratus) t(estatur): 'Dico quod a .X. a(nnis) in|fra usus sum in monte Dravono, unde agitur, ad pascolandum per d(omi)num abatem sine contradictione et eum clamando | d(omi)num montis; et de meis vicinis visos habeo facere et clamare, et i(n) publica fama est inter homines | quod ille mons est alodium monasterii. Item dico quod vidi fresterios stare ad monasterium'. Interogatus | de questionibus adverse partis, r(espondit): 'Visum habeo quod illi de Serlis et d(omi)nus abas habent detentum illum montem, | segando et pascolando ab illo t(em)pore infra, et nu(m)quam vidi inter eos contencionem de eo, et nescio quod illi | de Serlis divisissent illum montem in tribus partibus, et non vidi quod methe fuissent facte in illo monte, | set intus vidi iam factas, nec vidi quod illi de Serlis pignorassent aliquem in illa lite. De placito facto inter illos | de Serlis et de Nuvolaria de hoc monte nescio nisi ex auditu'. De aliis nescit.
Otto Curtesii de Nuvolento i(uratus) t(estatur) idem quod Girardus filius Iohannis de Gariboldo, excepto quod | non vidit illos de Serlis uti illo monte, pascolando nec boscando, nec illos de monasterio segando, | set bestias suas vidit intus, et quod 'non vidi in eo monte methas'; et addit se usum esse in illo | monte a .XXX. a(nnis) infra, et quod se(m)per visum habet suos vicinos et antenatos ita facere et clamare aba|tem d(omi)num montis, et quod se(m)per vidit ab eo t(em)pore infra illum montem custodiri per fresterios d(omi)ni aba|tis, quos fresterios videbat stare ad monasterium, et ubicu(m)que starent d(omi)nus abas se(m)per pagabat eis | de suo avero.
Ioh(anne)s Fungus de Nuvolento i(uratus) t(estatur): 'Dico meam recordanciam esse de .XLVI. a(nnis) et de plus, | et ab eo t(em)pore infra se(m)per audivi ab antiquis hominibus, et se(m)per fuit fama inter homines quod mons Dra|vonus est alodium monasterii Sancti Petri in Monte, in quo monte, de quo lis est, se(m)per usus sum ego et vicini | mei per d(omi)num abatem Sancti Petri, et clamando eum d(omi)num ipsius montis, et sine contradictione usus fui; et se(m)per | vidi quod d(omi)nus abas posuit foresterios ad custodiendum illum montem, et quod eos tenuit ad | monasterium ad suum dispendium; et si non stabant ad monasterium, dico quod d(omi)nus abas dabat eis spi|siam extra domum; et semel pignoravit me Mansuinus, conversus et foresterius ipsius montis, in illo monte; | et ivi tunc ad monasterium, et ibi gustavi bene, et postea fecerunt m(ih)i reddere pignus meum d(omi)ni illius mona|sterii; et similiter m(ih)i fecit Tainaldus, conversus et foresterius ipsius montis, et ita ivi et fecerunt m(ih)i reddere (w) | illud pignus. Item dico quod se(m)per habeo visum, ab eo t(em)pore infra quo recordor, quod d(omi)nus abas habet illum | montem detentum et possessum et usatum et per suum alodium clamatum'. Interogatus de questionibus adverse partis, | r(espondit): 'Nescio quod co(mun)e de Serlis habet detentum illum montem per suum co(mun)e, nec quod divisissent illum montem in | tribus partibus; et visum habeo quod illi de Serlis in illo monte habent segatum et buscatum et pascolatum, | et illi de Sancto Petro similiter, et a s(upra)s(crip)ta mea recordancia habent ita factum; et non vidi quod illi de Serlis | pignorassent aliquem in isto monte, et nescio nisi ex auditu de placito facto de illo monte | ab illis de Serlis cum illis de Nuvolaria, nec scio quod illi de Serlis habeant detentum illum montem extra | raxam'. De aliis interogationibus interogatus, r(espondit): 'Nichil scio'.
Actum est hoc anno Domini .MC. octuag(esimo) nono, indictione .VII.
Ego Gr(aci)adeus Tonsi notarius sacri pall(acii) autenticum harum attestacionum vidi | et legi, et sicut in eo continebatur ita et in isto perpetuavi et scripsi iussu s(upra)s(crip)ti | d(omi)ni Lafranci nichil plus vel minus preter litteram vel syllabam quod sensum mutet, et me | subscripsi.


(a) A papscola(n)do con la seconda p espunta.
(b) a finale corr. da altra lettera.
(c) mo(n)asterium corr. da mo(n)asterius mediante depennamento di -s e aggiunta nel sopralineo di -u del segno abbr. (tratto orizzontale) per -m.
(d) d- corr. da altra lettera, forse h.
(e) p(er) aggiunto nel margine sinistro prima dell'inizio del rigo.
(f) h- nel sopralineo, con segno di richiamo.
(g) Nel sopralineo, in corrispondenza di p(ro), segno abbr. (tratto orizzontale soprascritto su p) superfluo.
(h) i- corr. da t.
(i) A pignoravim(us) con -vim espunto e con il segno abbr. per -us depennato.
(j) A audiebat.
(k) -i- corr. su e.
(l) A condicicia; con- nota tironiana.
(m) La seconda i corr. da altra lettera.
(n) Segue Lavellolo(n)go espunto e con segno abbr. per la nasale depennato.
(o) Segue n(e)c depennato.
(p) -l- corr. da altra lettera.
(q) La prima r corr. da t.
(r) A Lavellologo.
(s) A n(on) con n corr. da c.
(t) A inraxatu(m) con -u corr. da a.
(u) A om. ubi.
(v) A om. fecit.
(w) Segue, all'inizio del rigo successivo, id espunto.

(1) Il placito, menzionato qui e in seguito, lo stesso che appare nelle testimoninze di cui al 114 (cf. ivi, nota 1).

Edizione a cura di Ezio Barbieri ed Ettore Cau
Codifica a cura di Gianmarco Cossandi

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS