Lombardia Beni Culturali
127

Cartula venditionis

1189 novembre 14, monastero di S. Pietro in Monte.

Girardo, Giovanni e Pietro, figli del fu Lorenzo de Cassalo, dichiarano di aver ricevuto da Alberto <de Cenatho> , abate del monastero di S. Pietro in Monte, in persona di Tebaldo <chierico> suo messo, dodici soldi mezzani quale prezzo della vendita di un appezzamento di terra boschiva sita in dosso dalle Prethe.

Originale, ASVat, FV, I, 2716 (SPM, 115) [A]. Nel verso, di mano coeva: C(arta) de Serlis et de Medalo; altre annotazioni tarde, tra cui segnatura del sec. XVI: 1189 14 novembris.

Cf. BONFIGLIO DOSIO, Condizioni economiche, p. 153 (nota 231).

La pergamena, in discreto stato di conservazione, presenta un foro naturale nella parte mediana e tracce di rigatura a secco.
Il 1189 novembre 14 cade di marted́.

(SN) In Cristi nomine. Die iovis qui fuit .XIIII. dies intrante | mense de nove(m)b(ri), m(illesim)o c(entesim)o hoctuagesimo .VIIII. (a), indicione | .VII. In monasterio Sancti Petri de Monte. Presen|tia bonorum hominum quorum nomina subter l(eguntur), constat | nos Girardum et Iohannem et Petro fratres, filii condam Lorenzi de | Cassalo, accepisse sicuti in presentia testium confessi sumus quod ac|cepimus a vobis d(omi)no abate Alberto, Dei gr(ati)a Sancti Petri in Monte abas, | vice s(upra)s(crip)ti monasterii, .XII. sol(idos) de bonis mezanis nominetive et | finito precio sicuti inter nos convenit, pro quedam petia de terra | buscalia que iacet in dosso dalle Prethe; choeret ei: a monte il|li de Sancto Petro, a mane via. Quam vero s(upra)s(crip)tam terram pro s(upra)s(crip)to precio | cum omni hoc quod ad nos in s(upra)s(crip)ta petia pertinet nos venditores in | prefatum monasterium vendimus, tradimus, allienamus et per presentem | cartullam in eum abendam confirmamus per d(omi)num Teutaldum, missum d(omi)ni | abatis, ita videlicet ut pars prefati monasterii et cui de|derit abeat et teneat predictam terram ab eo die in antea | sive quicquid voluerit faciat iure proprietario nomine, cum acces|sione et ingressu et cum superioribus et (b) inferioribus qualiter supra l(egitur), | inintegrum, et sine omni nostra et heredum nostrorum contradictione. Et insuper pro|mittimus nos venditores, per nos et nostros heredes, vobis d(omi)no Teutal|do, vice monasterii, s(upra)s(crip)tam terram ab omni homine defendere; quod si de|fendere non poterimus aut si vobis exinde aliquid subtraere quesierimus, | tunc promittimus per nos et nostros heredes vobis d(omi)no Teutaldo pro ia(m)|dicta ecclesia prefatam terram induplare sicuti pro t(em)pore valuerit | sub exstimacione in consimili loco et per stipulacionem sub|nixam. Signa manus venditorum +++. Signa | manus testium, silicet Sac de Su(m)vico + et Petrus de | Serle + et Bondonzinus + et Achillesinus. Ego | Albertinus de Valle notarius rogatus hanc cartullam scripsi (SN).


(a) .VIIII. nel sopralineo.
(b) et (nota tironiana) corr. da altra lettera.

Edizione a cura di Ezio Barbieri ed Ettore Cau
Codifica a cura di Gianmarco Cossandi

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS