Lombardia Beni Culturali
130

Carta permutationis

1193 ottobre 23, Brescia.

Alberto <de Cenatho> , abate del monastero di S. Pietro in Monte, d a Giovanni, arcidiacono della chiesa maggiore di S. Maria de Dom di Brescia, un appezzamento di terra sita in vinetis Brixie, in luogo detto Guxettum, ricevendo in cambio due appezzamenti di terra, siti nella curtis di Paitone, in luogo detto in Kerpeno.

Originale, ASVat, FV, I, 2719 (SPM, 118) [A]. Nel verso, di mano coeva: Co(m)mutatio quam fecit Albertus abbas cum canonicis; segnatura del sec. XVI: 7, 1193 9 octobris, PAYTONUM.

Cf. GUERRINI, Il monastero, p. 188; BONFIGLIO DOSIO, Condizioni economiche, pp. 141 (nota 104), 153 (nota 234).

(SN) Anno domini nostri Iesu (a) Cristi mill(esimo) centesimo nonag(esimo) tercio, die sabati nono | exeunte mense octubris, indictione .XI. Permutatio bone fidei noscitur esse contractus et e(m)pti|onis ac venditionis optinet vicem eodemque nexu ad invicem obligant se contrahentes (1). Placuit igitur | et bona voluntate convenit inter d(omi)num Albertum, abatem monasterii Sancti Petri in Monte, vice et | nomine ipsius monasterii, necnon et d(omi)num Iohannem, archidiaconem maioris ecclesie Sancte Marie | de Dom civitatis Brixie, per parabolam et consensum d(omi)ni Teutaldi archipresbiteri et d(omi)ni Matucii | canonici et presbiteri (b) et d(omi)ni Mauri presbiteri et d(omi)ni Wastaumi presbiteri et d(omi)ni Alberti Lecapisti massarii | et d(omi)ni Iacobi de Villa similiter massarii et d(omi)ni Matelli et d(omi)ni Pellegrini de Ello con|fratrum suorum, vice et nomine ipsius ecclesie, ex altera parte, res quasdam velut inferius apare|bit ad invicem permutare. Dedit autem ia(m)dictus d(omi)nus abas ia(m)dicto archidiacono permuta|tionis nomine et in suo iure habendum peciam unam de terra iuris s(upra)s(crip)ti monasterii, que iacet in vine|tis Brixie, ubi dicitur Guxettum; a mane via, a meridie et a sero et a monte ipsius ecclesie. Accepit autem | prefatus abas a ia(m)dicto archidiacono in causa similiter permutationis, suo iure habendum, duas | alias pecias terre iuris ipsius ecclesie, qu iacent in curte Paitoni, ubi dicitur in Kerpeno; | prime pecie coheret: a mane via, a meridie Bulzie Bocardi, a sera Rothonum, a monte filii | condam Rainoldi de Monteclaro et Iohannis Bertrammi. Secunde pecie coheret: a mane et a monte via, | a meridie et a sera ipsius Iohannis Bertrammi. Quas autem s(upra)s(crip)tas res superius nominatas et permutatas vicissim | dederunt sibi et ad invicem permutaverunt ut supra s(upra)s(crip)ti contrahentes, una cum accessionibus et egressioni|bus seu cum superioribus et inferioribus suis, inintegrum, et cum omni iure et usu ad eas pertinentibus, | faciendum ex eis quisque de eo quod accep(it) ipse et sui successores aut cui dederint iure | proprietario nomine quicquid voluerint, sine omni alterius qui dedit suorumque successorum contradictione. | Quidem spoponderunt atque promiserunt s(upra)s(crip)ti contrahentes inter se vicissim s(upra)s(crip)tas res ab omni persona | defendere et warentare sub pena dupli da(m)pni. Actum est hoc in pall(atio) s(upra)s(crip)te ecclesie | civitatis Brixie. Feliciter. Ibi fuere Tebaldus Sancti Petri in Monte clericus et eius frater Rozo, Mar|tinus Talocii de Benis et Abathinus notarius et Aliottus rogati testes. Unde due carte rogate sunt.
Ego Gr(aci)adeus Tonsi notarius sacri pall(acii) interfui et rogatus scripsi.


(a) A Iu(s)u.
(b) et (nota tironiana) p(res)b(ite)ri nell'interlineo, con segno di richiamo.

(1) Cf. Cod. Iust. 4. 64. 2.

Edizione a cura di Ezio Barbieri ed Ettore Cau
Codifica a cura di Gianmarco Cossandi

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS