Lombardia Beni Culturali
131

Finis et refutatio

1194 gennaio 19, Brescia.

Zanetto del fu Buzio di Serle rinunzia in favore di Alberto <de Cenatho> , abate <del monastero> di S. Pietro in Monte, a tutto il feudo che il padre aveva tenuto e che lui stesso teneva in Serle da parte dell'abate, ricevendo per la refuta tre lire imperiali.

Originale, ASVat, FV, I, 2721 (SPM, 120) [A]. Regesto, ASVat, FV, II, Registro 95, c. 6v [R]. Nel verso di A, di mano coeva, forse del notaio: Refutacio feudi quam fecit filius Bucii; altre annotazioni tarde, tra cui segnatura del sec. XVI: 24, 1194 13 ianuarii (il millesimo mutuato da annotazione di poco anteriore). In R, al termine del dettato, segnatura: N 24.

La pergamena, in discreto stato di conservazione, presenta soltanto leggere abrasioni e piccole macchie.
Circa il contenuto cf. doc. 133.

(SN) In Cristi nomine. Die mercurii .XIII. exeunte ien(uario). In curia | domus d(omi)ni abbatis de Sancto Petro in Monte civitatis | Brixie. Presentia infrascriptorum testium, per lingnum quod in sua te|nebat manu Zanettus, filius condam Bucii, de loco Serlis (a), fecit | finem et refutacionem atque datum in manu d(omi)ni Alberti, Dei | gr(ati)a abbatis supradicti Sancti Petri in Monte, nominatim de toto | feudo quod ipse et pater eius habebant vel soliti erant habere et tenere | ab eo in feudum in loco de Serlis, et hoc fecit nominatim pro tribus (b) | libris imperial(ium) quas ibi in presenti accepit a prefato (c) d(omi)no abate | pro predicta fine et refutacione et datum predicti feudi; ita quod | neque per se neque per suos heredes neque per aliam interpositam per|sonam in perpetuum contra prefatam finem et (d) refutacionem et datum | veniet, set ita tacitus et contentus permanebit nec contra (e) hoc venire | presumpserit. Insuper ibi statim iuravit ad sancta Dei evangelia se | habiturum predictam finem et refutacionem et datum et solucionem | predictarum trium librarum in perpetuum firmam et ratam (f) ac firmum | et ratum, ita ut haberet completam etatem .XXV. annorum. | Actum est (g) hoc a(nno) Domini .MC. nonag(esimo) quarto, indictione | .XII. Interfuere d(omi)nus Teutaldus iudex de Muscolinis et d(omi)nus Te|baldus frater predicti d(omi)ni abbatis et Tebaldus filius Bertolotti de | Curteducis et Patucius de Serlis testes rogati.
Ego Gr(aci)adeus Vilane domini Henrici imperatoris (1) notarius interfui et | rogatus scripsi.


(a) -r- corr. da altra lettera.
(b) -u- corr. da altra lettera.
(c) -ato corr. da altre lettere.
(d) e- corr. da altra lettera, come pare.
(e) con(tr)a (con- nota tironiana) nell'interlineo, con segno di richiamo.
(f) La seconda a corr. da altra lettera.
(g) Segue ho depennato ed espunto.

(1) Enrico VI.

Edizione a cura di Ezio Barbieri ed Ettore Cau
Codifica a cura di Gianmarco Cossandi

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS