Lombardia Beni Culturali
139

Breve transactionis

1196 giugno 7, Brescia.

Nella controversia tra Guntero, abate del monastero di Leno, da una parte, e Alberto <de Cenatho> , abate del monastero di S. Pietro in Monte, dall'altra, a proposito di due appezzamenti di oliveto siti nel territorio di Toscolano, in contrata seu in villa Message, per i quali venivano corrisposte <annualmente> a S. Pietro tre bacede di olio, controversia affidata a Teudaldo de Muscolinis e a Ribaldo de Malcigno, le parti coś tra loro si accordano: l'abate di Leno, con la fideiussione di Obizzo de Flesso, si impegna ad acquistare entro la festa di s. Filastro <18 luglio> o nell'ottava un quantitativo di terra a Saḷ che possa essere affittata per tre bacede di olio, da dare in cambio della terra oggetto della lite all'abate di San Pietro; quest'ultimo dal canto suo, con la fideiussione di Lanfranco de Confanono di Mairano, si impegna a contrarre il negozio di permuta.

Originale, ASVat, FV, I, 2730 (SPM, 129) [A]. Nel verso, di mano coeva: C(arta) permutacionis de monasterio Leni; tracce di altra annotazione, forse coeva; segnatura del sec. XVI: 6, 1196 11 (coś) iunii.

Cf. GUERRINI, Il monastero, p. 189 (alla data 1196 giugno 11); MENANT, Campagnes, p. 159 (nota 474).

La pergamena presenta macchie diffuse di umidità e modeste abrasioni con sbiadimento dell'inchiostro soprattutto nei margini laterali.
Il 1196 giugno 7 cade di venerd́.

(SN) In Cristi nomine. Die iovis .VII. intrante iunio. In lobia of|fitialium ecclesie Sanctorum Martirum Gosme et Damiani civitatis | Brixie. Presentia infrascriptorum testium, controversia que vertebatur inter do|minum Gunterum, abatem monasterii de Leno, ex una parte, et d(omi)num | dun Albertum, abatem monasterii Sancti Petri in Monte, ex altera, comissa | sine tenore in d(omi)no Teutaldo de Muscolinis et in d(omi)no Ribaldo | de Malcigno, taliter ex pacto transactionis est decisa et terminata. Que | lis erat de duabus petiis terre olivate, que est in pertinentia Tuscolani, | in contrata seu in villa Message, et de quibus petiis reddebantur tres bacete | ollei predicto Sancto Petro in Monte, prout ibi dicebatur, videlicet quod s(upra)s(crip)tus | d(omi)nus abas de Leno, nomine predicti monasterii de Leno, ex precepto s(upra)s(crip)tarum po|testatum, satisdedit s(upra)s(crip)to d(omi)no abati Sancti Petri in Monte stipulanti quod dehinc ad proximum festum sancti Filastri, vel ad octavam, habebit e(m)ptum ad proprium tan|tam terram a Salodo intus que bene possit affitari ad tres bacetas ollei, | et quod de ea faciet (a) permutationem, nomine sui monasterii de Leno, cum s(upra)s(crip)to abati | Sancti Petri in Monte, nominatim pro s(upra)s(crip)ta alia terra de qua lis erat, in laudamento sa|pientis viri. Versa vero vice s(upra)s(crip)tus d(omi)nus abas Sancti Petri in Monte, ex precepto | earumdem potestatum, satisdedit s(upra)s(crip)to d(omi)no abati de Leno stipulanti quod ad eundem | terminum erit paratus, in laudamento sapientis viri, nomine sui monasterii Sancti Petri | in Monte, facere permutationem de hac terra, unde lis erat, cum s(upra)s(crip)to abate de Leno, | pro alia s(upra)s(crip)ta quam debet aquirere ipse abas de Leno, ut dictum est. Et hoc totum actum est | ab utraque parte sub pena .C. s(olidorum) i(m)perial(ium), stipulatione promissa ab utroque, et post penam | solutam breve firmum permaneat. Fidei(ussor) et debitor extitit pro abate de Leno Obizo | de Flesso sub predicta pena, et fidei(ussor) et debitor extitit pro abate Sancti Petri in Mon|te d(omi)nus Lafrancus de Confanono de Mairano sub eadem pena, omni excep(t)i(one)| remota, cum stipulatione subnixa. Actum est hoc an(no) Domini .MCXCVI., | indictione .XIIII. Interfuerunt d(omi)nus Wibertus de Logrado, Ubertus d(omi)ni Pete|nalupi, Martinus de Talotiis, Albertus Pratialbuini iudex, magister | Girardus de Paono testes rogati.
Ego Iacobus condam Ariprandi notarius interfui et rogatus scripsi.


(a) -e- corr. da a.

Edizione a cura di Ezio Barbieri ed Ettore Cau
Codifica a cura di Gianmarco Cossandi

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS