Lombardia Beni Culturali
142

Scriptum consignationis et designationis terre

1197 aprile 10, Gargnano.

In presenza di Obizzone de Pontecarali, console di giustizia <di Brescia> e di altri, Razio Taiasac di Gargnano e Razio de Curto, dopo aver giurato di indicare all'abate del monastero di S. Pietro in Monte <Alberto de Cenatho> quella terra di complessivi dieci iugeri per la quale essi stessi e altri pagano il fitto al monastero, sita in Gargnano, nella costa sotto Zuino, definiscono i confini della predetta terra, confermando quelli riferiti in una carta del monastero, cos come numerosi altri uomini elencano le porzioni da loro tenute per conto del monastero all'interno delle medesime coerenze.

Originale, ASVat, FV, I, 2734 (SPM, 133) [A]. Nel verso, di tre mani coeve: Carta de Gargnano, Carta designationi de coste Zuvini, Gargnano; di due mani del sec. XIV o XV: Hoc est designamentum Riperie, Zovini; segnatura del sec. XVI: 11, 1197 10 (-0 corr. da altro numero) aprilis.

Cf. VARANINI, L'olivicoltura, pp. 120, 151 (nota 24), 134, 154 (nota 124, alla data 1196); MENANT, Campagnes, pp. 159 (nota 474), 160 (nota 480), 161 (nota 482).

La pergamena, in discreto stato di conservazione, presenta soltanto qua e l leggere macchie. Rigatura a secco.
Circa il contenuto cf. docc. 141, 143, 145.

(SN) In Cristi nomine. Die iovis qui fuit .X. dies intrante mense april(is), m(illesim)o c(entesim)o | nonagesimo septimo, indicione .XV. In loco Gargnano, in | cossta que est sub Zovino. Presentia d(omi)ni Obizonis de Pontecarali, tunc | consul iusticie, et d(omi)ni (a) Obizini de Calchera et Petri de Marghuz | messtral(is) et d(omi)ni Baliani archipresbiteri (b) de Gargnano et multorum alliorum presentia, Raz|zius Taiasac de Gargnano et alius Raz de Curto, qui a(m)bo iuraverant quod debent consignare | d(omi)no abati de Sancto Petro illam terram de qua ipsi dant fictum predicto d(omi)no abati et | monassterio Sancti Petri, et illam quam ipsi tenent et illam quam sciunt alios tenere et dare | fictum s(upra)s(crip)to monassterio, ex ea petia de terra quam s(upra)s(crip)tum monasterium debet abere | in cossta que est sub Zovino infra confines que continentur in cartulla (1) quam abet s(upra)s(crip)tum | monassterium in prefato loco de petia una de terra quam carta designat, que | debet esse yuges decem et tantum plus et quantum (c) choerencie (d) cartulla designat si|licet designaverunt per sacramentum ipse Raz Taiasac et alius Raz de Curto quod a superiori par|te vie quam ipsi designaverunt, et sicuti credunt predictam cartam designare, ab | ea via in susum est totum de ea terra que dat fictum predicto d(omi)no abati de Sancto | Petro usque ad eum confinem in susum, quem Arlottus et Degholvuardus eodem die | similiter per sacramentum designaverunt in summitate istius petie de terra, quam predictus d(omi)nus | abas dicit suam fore, usque ad qua(n)dam cerclam que est sub cassam de Zuvino, quam | ipsi designaverunt fore supra terram de qua dant fictum Sancto Petro, et de ea terra que est | a superiori parte illius cercle datur fictum illis de Nonnantula. Et item Bonus, filius condam | Curti, dixit per sacramentum se credere ita verum fore sicuti isti a(m)bo Racii | designaverunt, et infra predictos confines a superiori parte ubi a(m)bo Racii designaverunt | et ab inferiori parte ubi Arlot et Degholvualdus designaverunt et (e) quidam alii homines quorum | nomina infra scripta sunt; et etiam quidam alii, qui non sunt scripti, designaverunt | quasdam petias de terra, de qua dant fictum Sancto Petro in Monte, cum vineis et oli|vis super se abentes. Et tota hec designacio facta est sub predicto d(omi)no Obizo|ne, consul yusticie, qui ibi presens erat.
Et i(n) primis enim Degholvuardus designavit unam petiam a superiori parte uius predicte pe|cie d(omi)ni abatis, et Arlottus aliam, et Gargnaninus filius Girardi de Zuvino unam pe|ciam sub casas de Bhutral, et Bellebonus aliam petiam, et Za(n)forgninus tenet aliam | petiam ibi prope, et Moret de Raz unam petiam ibi tenet, et Bonus de Curto aliam petiam, | et Racius unam petiam, et Perfettus aliam petiam, et Enverardus de Formagha aliam | petiam, et Girardus filius Acerbi de Zuvino unam petiam, et Pelatus unam peziam et | Pizol eius frater aliam, et dona Beatrix aliam petiam et Manidot aliam petiam et Mar|tinus de Calzehtel unam petiam et More(n)tinus de Formagha aliam petiam, et Bon|vissinus et Gaitanus aliam petiam, et ibi prope Petherbonus et Bevardus unam petiam, | et Ioh(anne)s Morunti unam petiam; et fere (f) hec tota terra tenet se in unum; et | Martinus Allegre .I. petiam et Casstellanus .I. petiam ab inferiori parte illius pe|cie quam consignavit Razius. Et confit(etur)Casstelanus quod tota illa terra quam emit infra | choerenzias quas designat cartulla d(omi)ni abatis est de ea de qua dat sibi fictum. | Et Asenellus .I. petiam, et Girardus de Mazoc unam petiam, et Augustus filius Gi|rardi aliam petiam, et Pulzanus .I. petiam, et item Raz aliam petiam, et Bonus | aliam, et Raz de Curto aliam petiam quam vendidit et est de ficto d(omi)ni abatis. Et | insuper s(upra)s(crip)ti ambo Razii designaverunt quod ab uno ad alium, ut cartulla designat, de ri|vullis aut rivis aque, est de ea ex qua datur fictum d(omi)no abati.
Ego Albertus de Vall(e) notarius his interfui et hoc scrip|tum scripsi et i(n) publicam formam redegi (SN).


(a) d- corr. da o.
(b) -p- corr. da b.
(c) qua(n)t- su rasura.
(d) -e corr. da a.
(e) A om. et.
(f) La seconda e corr. da a.

(1) Non si reperita.

Edizione a cura di Ezio Barbieri ed Ettore Cau
Codifica a cura di Gianmarco Cossandi

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS