Lombardia Beni Culturali
144

Cartula pacti et conventionis

1197 giugno 8, in loco Purbiane, nel territorio di Vallio.

Nella controversia tra Alberto <de Cenatho> , abate del monastero di S. Pietro in Monte, da una parte, e i villani di Bernacco, in persona di Tepono de Bernagho loro sindaco, dall'altra, circa le prestazioni che questi ultimi devono effettuare per il castellum/castrum di Vallio e per le altre opere, Baiamondo de Porle e Favazio de Cerreto, consoli di Vallio, nominano quali arbitri Canestro de Sumvico, Rampaio e Temono de Suvernicho, Domenico e Bellerano e Bec de Casstutino, Giovanni Cerreti, Acerbo e Fassio de Porle, Grep de Vighole, Abate de Novolare e Mazoc de Oriolo, i quali unanimi stabiliscono che gli uomini di Bernacco debbano assolvere agli stessi obblighi <di castellantia> spettanti alla comunità di Vallio, a eccezione della guardia.

Originale, ASVat, FV, I, 2736 (SPM, 135) [A]. Nel verso, di mano coeva: Carta de Bernaco; di mano di poco posteriore: Carta de Bernago; segnatura del sec. XVI: 184, 1197 8 iunii, Vallibus.

Cf. GUERRINI, Il monastero, p. 189; MENANT, Campagnes, pp. 448 (nota 190), 449 (nota 194), 450 (nota 195); FORZATTI GOLIA, Istituzioni, p. 399.

La pergamena, in buono stato di conservazione, presenta la rigatura a secco.
Circa il contenuto cf. docc. 84, 88, 99.

(SN) In Cristi nomine. Die dominico qui fuit .VIII. dies intrante | iunio, m(illesim)o c(entesim)o nonagesimo septimo, indicione .XV. In | loco Purbiane qui est in terretorio Vall(is). Presentia bonorum hominum | quorum nomina infra scripta sunt, tale pactum et talis convencio fuit | inter d(omi)num Albertum, abatem de Sancto Petro in Monte, ex una parte, et villanos | de Bernagho, ex altera, de placito quod erat inter eos de labore casstelli et de operibus; | dicebat enim prefatus abas quod s(upra)s(crip)ti homines de Bernagho debent laborare ad casstellum | et ad opera casstelli sicuti et ceteri vicini de Vall(i); et hoc negabant homines de | Bernagho. Et de hac controversia et hac tenzone s(upra)s(crip)tus d(omi)nus abas prestitit securitatem | nomine prefati monassterii in manibus Teponi de Bernagho et Blandini et Albrici (a) et | Ottonis de Zucco et Iohannis Vidue et Rivani et filii Berte vidue de Favacio | et Girardi et Lorenzi, Tepono per se et per alios homines de Bernacho, nomine sindici, et | sub pena de quinquaginta libris mezanorum; quam penam etiam per stipulacionem | s(upra)s(crip)tis hominibus de Bernagho dare promisit si non atenderet hoc quod duodecim homines | de Vall(i) laudarent (b) de operibus et de laboribus, quas aut quos homines de Bernaco facere | debent ad casstellum, sive isti duodecim homines in concordio vel due partes istorum | duodecim concorditer. Quos duodecim homines consules Vall(is) debent cernere per asensum | utriusque partis, silicet d(omi)ni abatis et illorum de Bernagho. Et predictus d(omi)nus abas | debet esse contentus ad ea que isti duodecim aut due partes in concordio dicerent et | sub predicta pena, et ultra id non debet eos de Bernaco a(m)plius inquietare aut in|brighare (c); cuius satisdacionis Baiamundus de Porle et Arlottus Mazugii et Favazius | de Cerreto fuerunt fideiussores et debitores, omni occasione et exceptione remota. Et | e converso s(upra)s(crip)ti homines de Bernagho omnes, quorum nomina supra scripta sunt, eandem caucionem | prestiterunt, et Teponus per se et nomine sindici, in manus d(omi)ni abatis, nomine monassterii, | et sub predicta pena d(omi)no abati per stipulacionem promissa, quod ab eo die in | antea facient et co(m)plebunt, sine omni tenore et sine aliqua defensione, ad casstel|lum omnes illas operas et illos labores quos aut quas predicti duodecim homines aut | due partes eorum in concordio (d) laudarent et dicerent per sacramentum s(upra)s(crip)tos homines de | Bernaco debere facere; et uius securitatis Blandinus de Bernaco et s(upra)s(crip)tus Arlot et | Baiamundus fuerunt fideiussores et debitores tali tenore ut de alia securita|te a d(omi)no abate facta. Et ibi statim Baiamundus et Favazius consules tunc eli|gerunt et decernerunt hos duodecim homines qui debent dicere et manifestare et laudare | operas et labores quos aut quas villani de Bernaco facere debent ad casstrum, si|licet Canesster de Su(m)vico et Ra(m)paius et Temonus (e) de Suvernicho et Domi|nicus et Bellesanus et Bec de Casstutino (f) et Ioh(anne)s Cerreti et Acerbus et Fassius | de Porle et Grep de Vighole et Abas de Novolare et Mazoc de Oriolo. Ibi | erant Albertus Bogonzii et Albagnus de Casscutino et Albertus Marghuzzi (g) et Bec et | Ioh(anne)s Sacerdotis et do(n) Zanni et alii plures testes. Et postea illo eodem die, in | casstro Vall(is), presentia Gheta et do(n) Zanni et Bellerani et Gabbet et do(n) Zanni (h) | et Bassini et Albertus de Zeio et aliorum multorum presentia, s(upra)s(crip)ti duodecim homines Vall(is) | iuraverunt per sancta Dei evangelia quod manifestabunt et dicent et laudabunt sine frau|de et malo ingenio quos per se et per suos anzores fiunt (i) et labores et ovras | villanos de Bernaco ad predictum casstellum debere facere. Qui duodecim homines, fac|to statim inter se consilio, dixerunt se bene esse concordati de hoc, et rogaverunt | Canesstrum ut diceret et denunciaret per eos concordium inter se factum de labo|re et operibus; qui Canesster, aduc prius interrogante unumqueque et eis respon|dentibus bene esse in concordio, dixit quod cetera vicinitas Vall(is) non debet per co(mun)itatem | et vissinanciam facere aliquos nec aliqua opera sine omnibus hominibus de Bernaco, preter | vuaitam, neque ad casstrum (j) neque ad plebem vel ad pontem vel ad eclesiam | neque ad alia que fiunt per co(mun)itatem Vall(is), s(et) omnia s(upra)s(crip)ta debent co(mun)iter fa|cere cum vicinis de Vaio; et ubicu(m)que laborant ceteri vicini de Vall(is) per | co(mun)e (k) laborare debent, et omnes operas et labores que faciunt ad cas|strum, que ad co(mun)itatem pertineant, et homines de Bernaco ea facere debent si|cut ceteri vicini. Et quando Canester (l) sic abuit dictum, postea interrogatus Ra(m)paius et | Temonus et Dominicus similiter et Bec et Bellesanus et Ioh(anne)s Rozze (m) | et Fassius et Ioh(anne)s Abas et Mazoc, omnes responderunt ita verum fore ut Canes|ster dixit. Ego Albertus de Vall(e) notarius his inter|fui et hanc cartullam scripsi (SN).


(a) La prima i nel sopralineo.
(b) A ladarent.
(c) La seconda i nel sopralineo.
(d) La seconda c corr. da r.
(e) Segue et (nota tironiana) superfluo.
(f) Coś A.
(g) -u- nel sopralineo.
(h) Coś A, quasi certamente iterazione non cassata del precedente.
(i) A siu(n)t.
(j) -r- nel sopralineo.
(k) In A segue au(t) non cassato.
(l) -ster nel sopralineo.
(m) Segue et (nota tironiana) Ac(er)b(us) espunto.

Edizione a cura di Ezio Barbieri ed Ettore Cau
Codifica a cura di Gianmarco Cossandi

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS