Lombardia Beni Culturali
145

Refutatio terrarum

1197 maggio 7 - agosto 4, Brescia.

In presenza di Obizzone de Pontecarali, console di giustizia <di Brescia> e/o di altri, gli uomini di Gargnano, nel periodo compreso tra il 7 maggio e il 4 agosto, rinunziano in favore di Alberto <de Cenatho> , abate del monastero di S. Pietro in Monte, ai diritti da loro esercitati sui beni di proprietà del monastero, siti <in Gargnano> in costa di Zuino, in un àmbito territoriale i cui confini vengono definiti sulla base di alcuni istrumenti del monastero, impegnandosi a non contrastare l'abate sui predetti beni a decorrere dalle successive calende di settembre o dall'ottava e sottoponendosi al preceptum di Obizzone a proposito della querela avanzata da S. Pietro nei loro riguardi.

Originale, ASVat, FV, I, 2737 (SPM, 136) [A]. Nel verso, di mano coeva: § Carta de Gargnano; di mano del sec. XIV o XV: Carta de Gargnano Riperie; segnatura del sec. XVI: 1197 (-1- corr. su altro numero) 4 augusti, Gargnano.

Cf. MENANT, Campagnes, p. 161 (nota 482).

La pergamena presenta abrasioni e macchie diffuse di umidità che coinvolgono la scrittura soltanto in modo marginale. Rigatura a secco.
Il lasso temporale in cui collocare la scrittura del documento (ultimo dei quattro sopravvissuti che indicano l'itinerario formale seguito dal monastero per il recupero della piena proprietà sui beni di Gargnano, siti in costa Zuvini: si vedano i precedenti docc. 141, 142, 143) ha come terminus post quem il 4 agosto, giorno in cui è stata ultimata la raccolta delle dichiarazioni degli uomini di Gargnano (iniziata il 7 maggio precedente) e come largo terminus ante quem il primo di settembre, scadenza a partire dalla quale gli uomini di Gargnano non avrebbero potuto più far valere ulteriori diritti sui beni in questione: è inutile aggiungere che il contesto, così come appare, ci porta ad accostare la redazione del documento più al primo che al secondo dei due termini.
Il notaio dispone puntualmente, in ordine cronologico, i diversi giorni nei quali gli affittuari hanno rinunziato, a nome proprio e/o di altri, ai beni tenuti in Gargnano per conto di S. Pietro (si osservi peraltro che il 9 maggio 1197 cade di sabato e non di mercoledì).
Sulla base di questa refuta, con la quale il monastero recupera la piena proprietà dei beni in costa Zuvini di Gargnano, l'abate Alberto potrà perfezionare negli anni successivi una serie di nuove investiture dei medesimi beni (docc. 149, 150, 151, 152, 153, 154, 155, 156, 164).

(SN) In Cristi nomine. Hææ sunt refutaciones facte per homines de Gargnano in manibus d(omi)ni Alberti, Dei | gr(ati)a monasterii Sancti Petri in Monte, pro ipso monasterio, de omni eo quod ipsi habent vel eis pertinent sive pertinere | posset in costa Zuvini infra confines ipsius monasterii, videlicet a mane et a monte Sancti Petri de Toscolano, | a meridie aqua percurrit, que aqua appellatur Mamonacha, a sera Sancte Marie de Cremona et Sancti Sylve|stri de Nonantola, que confines etiam sunt in instrumentis (1) ipsius monasterii, et sunt facte s(upra)s(crip)te refutaciones coram | d(omi)no Obizone de Pontecarali tunc consule iusticie et, eo absente (a), in pluribus diebus et locis et pluribus testibus presentibus a s(upra)s(crip)tis | hominibus (b) ut inferius per ordinem apparebit; set preceptum est omnibus ta(m) presentibus quam absentibus et e converso per sacramentum | ab ipso consule ne prefatum d(omi)num abbatem sive monasterium impediant de predictis omnibus refutacionibus factis in|fra illas confines ultra kallendas (c) proximas mensis septe(m)bris vel ad oct(avam), quo sacramento s(upra)s(crip)ti vel infrascripti | homines iuraverunt stare precepto ia(m)dicti d(omi)ni Obizonis consulis pro querela quam prefatus d(omi)nus abbas de eis faciebat eidem | consuli nisi concordia et parabola d(omi)ni abbatis esset. In primis die mercurii .VII. intrante madio. In ecclesia Sancti Petri | de Dom civitatis Brixie, presentibus d(omi)no Raimundo causidico condam d(omi)ni Lafranci de Monteclar[o] et d(omi)no Martino d(omi)ni | Tallocii de Benis et Arlotto de Mazugio de Vall(e) et multis aliis testibus rogatis, § Asenellus in duobus locis refutavit (d), § Mar|tinus de Armengarda in duobus locis, § Malvecius in uno loco, § Zaninus de Morunto in uno loco, § Gargnanus | condam Gargnani in uno loco, § Bonvesinus in uno loco, § Cognovutus filius Vithe de Vila in uno loco, § Mar|tinus de Alegra in uno loco, § Bassus Gattani, § Augustus Vitalis de Mazocco, § Feracutus Vitalis Farine | in uno loco, § Dechelwardus de Cristiana scimiliter. § Item eodem die et loco, in presentia d(omi)ni Martini de | Benis et Zucke de Gargnano et Necherfolli eiusdem loci, § Rechenzo, filius Martini, de Formacha, absente con|sule, in uno loco refutavit. § Item eodem die et loco, presentibus Razzino notario et Arlotto de Mazugio | de Vall(e), Zuckella (e) in uno loco refutavit coram d(omi)no Obizone iusticie consule, qui Zuckella iuravit facere | venire Zamforgninum standi precepto eiusdem consulis pro querela d(omi)ni abbatis nisi prius cum eodem d(omi)no abbate cu(n)cordatus | esset. § Item die eodem et loco, presentibus Martino de Benis et Arlotto de Mazugio, Moruntinus refutavit in duobus | locis et satisdedit in manibus d(omi)ni abbatis et promisit sub pena promissa .X. s(olidorum) i(m)peri(alium) quod faciet fratres suos Petrum et Mar|tinum et Widonem refutare cum d(omi)nus abbas esset in Gargnano, et eius fid(eiussor) fuit Ottebonus de Formacha qui [[.....]]| obligavit sub eadem pena promissa .X. s(olidorum) i(m)peri(alium) sine omni exceptione. § Item eodem die et loco, in presentia Petri Benbone | not(arii) et Arlottus Mazugii et Moscardus de Gargnano, § Dechelwardus et Zuckella satisdederunt et promiserunt d(omi)no abbati | sub pena promissa .X. s(olidorum) i(m)peri(alium) quod facient fratres suos eidem d(omi)no abbati in Gargnano refutare cum d(omi)nus abbas (f) erit in Gargnano, | cuius satisdacionis Dechewardi exstitit pro eo fid(eiussor) et d(ebitor)Feracutus, et satisdacionis Zuckelle fuit fideiussor et d(ebitor)| Razzo Taiasaccus, qui a(m)bo se obligaverunt sub eadem pena .X. s(olidorum) i(m)peri(alium) promissa sine omni exceptione. § Item eodem | die et loco, in presencia d(omi)ni Martini de Benis et Arlotti de Maçugio, Inverardus de Wizardo, absente consule, | in uno loco refutavit et satisdedit d(omi)no abbati stipullanti quod faciet fratrem suum Gargnanum ita refutare cum | d(omi)nus abbas erit in Gargnano, et Moruntus exstitit pro eo fid(eiussor) et d(ebitor) sub eadem pena promissa .X. s(olidorum) i(m)peri(alium) sine ex|ceptione. § Item eodem die et loco et s(upra)s(crip)tis testibus presentibus, absente consule, Ottebonus de Formacha refutavit in uno | loco. § Item eodem die et loco, presentibus d(omi)no Martino de Benis et Arlotto de Mazugio de Vall(e) et Razzono | Taiasacco, preceptum est per sacramentum omnibus s(upra)s(crip)tis, ta(m) absentibus quam presentibus, quo astricti erant, ne ultra proximas kallendas | mense sept(em)br(is) (g) vel ad oct(avam) i(m)pediant d(omi)num abbatem nisi prius fuerint cum eo concordes. § Item die mercurii .VIIII. | intrante madio. In ecclesia Sancti Petri de Dom. Presentibus d(omi)no Raimundo d(omi)ni Lafranci de Monteclaro et d(omi)no | Martino de Benis et d(omi)no Brochognono (h) de Gromethello, coram s(upra)s(crip)to consule, Girardinus, filius Inzignoli, | de Gargnano pro se et patre et fratribus refutavit generaliter illud totum quod haberent vel eis pertinerent aliquo modo infra s(upra)s(crip)tas | confines monasterii, et iuravit ad Dei evangelia quod faciet patrem et fratres ea(n)dem refutacionem facere infra quartum diem | quod eis requisitum fuerit a d(omi)no abbate vel ab eius misso; et ibi Ioh(anne)s Peiolus dixit se tenere peciam .I. terre ad ste|mum infra confines pro Gargnano Dechani, et iuravit ipse et Pizolus venire ante consulem ad r(aci)onem i(n) proximo die mar|tis; et Boninsegna, filius condam Ugolini, de Bethenacha iuravit facere venire Martinum et Sompnum i(n) proximo | die martis, et refutavit illud totum generaliter quod haberet et teneret ac monasterio pertineret infra illas confines, vel | quod alius haberet et pro eo teneret ibi. § Item die martis .XII. exeunte madio. In ecclesia Sancti Petri de Dom. Presenti|bus Alberto Ovetario de Nuvolento et Bonacurso not(ario) Gargnani et Oprando d(omi)ni Capelli de Flesso, Ioh(anne)s Xonu[s]| et Martinus de Benethaga coram consule refutaverunt generaliter illud totum quod haberent et eis pertinerent infra confi|nes. § Item eodem die et loco, presentibus d(omi)no Wiberto causidico de Logrado et d(omi)no Cambrasio de Concesio, | § Lafrancinus Ferarii de Gargnano coram consule s(upra)s(crip)to refutavit in manibus d(omi)ni abbatis illud totum quod | reperiretur ipsum habere, vel alium pro eo, infra s(upra)s(crip)tas confines. § Item die mercurii .XI. exeunte madio. In | ecclesia Sancti Petri de Dom. Presentibus d(omi)no Martino d(omi)ni Tallocii et Calapino de Gargnano, coram s(upra)s(crip)to | consule, Ioh(anne)s Peiolus refutavit id totum quod infra confines sibi pertinebat et inveniretur monasterio pertinere. Item | ibi statim, presentibus (i) d(omi)no Martino de Benis et d(omi)no Raimundo (j) causidico s(upra)s(crip)to, Calapinus refutavit in uno lo|co. § Item eodem die et loco, presentibus d(omi)no Martino de Benis (k) et Waldone Gargnani et Alberto | Inkelboldi, Gontardus refutavit in tribus locis et iuravit facere Girardum patrem suum et eius filium Iohannem | eodem modo refutare in secundo die quo d(omi)nus abbas erit in Gargnano; et Moruntus refutavit in quinque | locis; § (l) et Bellebonus in tribus locis, et iuravit facere refutare fratres suos s(ilicet)Zannum et Bellottum ita ut dic|tum est; § et Piçolus generaliter refutavit; § Pellatus eodem modo refutavit; § Martinus de Calzathegis in tribus locis | et iuravit facere refutare fratrem eodem modo; et s(upra)s(crip)ti sex homines, absente consule, refutavere; item ibi statim | Otto Alberti refutavit in uno loco coram consule. § Item die lune .IIII. intrante augusto. In ecclesia Sancti Pet[ri]| de Dom. Presentibus Alberto Inkelboldo et Inkelerio clerico, Ottebonus de Toscolano pro Sparavera uxore Gr(aci)a|dei filii sui refutavit in uno loco et promisit per stipull(acionem) d(omi)no abbati quod faciet eam hanc refutacionem perpetuo | firmam et ratam habere et tenere nec contravenire sub pena promissa dupli da(m)pni. § Insuper suprascripti omnes homines | in supradictis diebus et locis et i(n) presentia s(upra)s(crip)torum testium ita ut supra l(egitur) per ordinem refutaver(unt) et generaliter | omnes refutaver(unt) illud totum quod ipsi haberent vel eis pertinerent et quod inveniretur s(upra)s(crip)to monasterio perti|nere aliquo modo infra ia(m)dictas confines, set preceptum est s(upra)s(crip)to Ottebono, qui pro Sparavera se | obligavit, a d(omi)no Wicema(n)no consule iusticie tunc per sacramentum ne d(omi)num abbatem [ultra] p[ro]ximas kallendas | mense sept(em)br(is) i(m)pediat (m) sive monasterium nisi fuerit eius parabola. A(nno) Domini .MC. nonag(esimo) septimo, | indictione quinta decima. Ego Gr(aci)adeus Vilane | d(omi)ni Henrici imperatoris (2) notarius his omnibus interfui et | rogatu s(upra)s(crip)ti d(omi)ni abbatis omnia s(upra)s(crip)ta scripsi et | perpetuavi et me subscripsi.


(a) a- corr. da altra lettera.
(b) A ho(min)ib(us) con -b corr. da e.
(c) Segue confines (con- nota tironiana) cassato mediante sottolineatura.
(d) A om. refutavit.
(e) -k- corr. da h.
(f) abbas nell'interlineo, con segno di richiamo.
(g) s- corr. da t.
(h) B- corr. da h.
(i) -i- corr. su e.
(j) A Raimudo.
(k) Segue et (nota tironiana) superfluo e Razcino not(ario) espunti.
(l) Il segno di paragrafo è stato inserito successivamente nel rigo, qui e nel caso seguente.
(m) A i(m)pedia(n)t con -iat corr. da altre lettere.

(1) Non si sono reperiti.
(2) Enrico VI.

Edizione a cura di Ezio Barbieri ed Ettore Cau
Codifica a cura di Gianmarco Cossandi

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS