Lombardia Beni Culturali
154

Cartula investiture

1198 gennaio 26, Gargnano.

Alberto <de Cenatho> , abate del monastero di S. Pietro in Monte, investe in perpetuo Ottobono de Formagha di otto tavole di terra con olivi, sita subter villam di Zuino, all'interno dei confini di un appezzamento di proprietà del monastero, al fitto annuo di una baceda di olio da conferire agli officiali di S. Pietro nel planum di Gargnano quindici giorni dopo l'Epifania.

Originale, ASVat, FV, I, 2741 (SPM, 140) [A]. Nel verso, di mano coeva: Carta de Costa Zuvini; di mano del sec. XIII: Carta Otteboni de Formaga; di due altre mani, rispettivamente, forse, dei secoli XIV e XV: Zovini e Gargnano; segnatura del sec. XVI: 24, 1198 6 ianuarii (la data è iterata nel lato opposto della pergamena).

Cf. GUERRINI, Il monastero, p. 189; MENANT, Campagnes, p. 161 (nota 482).

Nella pergamena, che presenta soltanto leggere macchie e abrasioni di poco conto, compare la rigatura a secco.
Circa il contenuto cf. docc. 145, 149, 150, 151, 152, 153, 155, 156, 164.
Il 1198 gennaio 26 cade di lunedì.

(SN) In Cristi nomine. Die dominico qui fuit .VI. dies | exeunte ienuario, m(illesim)o c(entesim)o nonagesimo hocta|vo, indicione prima. In porticu domus Razzi | Taiasac de Gargnano de villa de Buiacho. Presentia | bonorum hominum quorum nomina subter l(eguntur), d(omi)nus Albertus, Dei gr(ati)a Sancti | Petri in Monte abas, cum consensu maioris partis de suis fratribus, | silicet d(omi)ni Marini et d(omi)ni (a) et do(n) Zanni et do(n) Zan et do(n) Ot et | Zannoni presbiteri et d(omi)ni Gregorii prioris et do(n) Petri et do(n) Oberti, per li|gnum et cartullam quam in propriis tenebat manibus investivit Ottebonum | de Formagha de tabulis .VIII. de terra cum olivis super se abente, que | iacet infra choerencias cuiusdam petie de terra iuris Sancti Petri, que | iacet subter villam de Zuvino. Eo vero modo et ordine fecit idem d(omi)nus | abas s(upra)s(crip)tam investituram de prefata terra quod ipse Ottebonus et eius heredes | i(n) perpetuum debent abere et tenere s(upra)s(crip)tam terram; et si ipse Ottebonus aut eius | heredes voluerit s(upra)s(crip)tam terram vendere, prius debet d(omi)num apellare et ei emere | volenti pro duodecim denariis minus quam alteri dare; allioquin vendat | cui melius poterit, dando .XII. denarios d(omi)no, per quos debet inve|stire e(m)ptorem et cartullam eiusdem tenoris rogare. Et ipse Ottebonus et | eius heredes omni anno in quindecima Epyffanie debet solvere bacetam unam | boni olei sine fraude, ad bacetam legiptimam et currentem, et debet | eam deferre in plano Gargnani ubi d(omi)nus voluerit et designare offici|alibus s(upra)s(crip)ti monassterii. Et ipse d(omi)nus abas, per se et qui pro t(em)pore fue|rit, promisit prefatam terram ab omni homine defendere et vuarentare prefa|to Ottebono et eius heredibus et sub pena dupli da(n)ni, et post | penam solutam ec cartulla in suo permaneat robore, inconvulsa stipu|lacione subnixa; et eo ficto soluto, alia superi(m)posita fieri non | debet. Ibi erant testes rogati Adamminus Cassus + et Bonus de (b) C(ur)|to + et Raz Taiasac + et Ledevuicus. Ego Albertus | de Vall(e) notarius exinde duas cartullas sub uno te|nore scripsi (SN).


(a) Così A, con omissione del nome del confratello.
(b) A d senza segno abbr. per e.

Edizione a cura di Ezio Barbieri ed Ettore Cau
Codifica a cura di Gianmarco Cossandi

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS