Lombardia Beni Culturali
156

Cartula investiture

1198 gennaio 26, Gargnano.

Alberto <de Cenatho> , abate del monastero di S. Pietro in Monte, investe in perpetuo Cognovuto de Vitha de Bruna di quattordici tavole di terra con olivi, sita subter villa di Zuino, all'interno di un appezzamento di proprietà del monastero, al fitto annuo di due bacede di olio da conferire <agli officiali del monastero> nel planum di Gargnano otto o quindici giorni dopo l'Epifania.

Originale, ASVat, FV, I, 2747 (SPM, 146) [A]. Nel verso, di mano coeva: Carta de Costa Zuvini; di mano del sec. XIII: Carta Cognovuti de Villa; di mano forse del sec. XV, ripassata da mano più tarda: Gargnano; segnatura del sec. XVI: 1198 6 ianuarii.

Cf. GUERRINI, Il monastero, p. 189; MENANT, Campagnes, p. 161 (nota 482).

Sono presenti nella pergamena macchie diffuse nonché piccole lacerazioni nel margine sinistro in corrispondenza di antiche piegature. Rigatura a secco.
Circa il contenuto cf. docc. 145, 149, 150, 151, 152, 153, 154, 155, 164.
Il 1198 gennaio 26 cade di lunedì.

(SN) In Cristi nomine. Die dominico qui fuit sex dies exe|unte ienuario, m(illesim)o c(entesim)o nonagesimo hoctavo, in|dicione prima. In porticu domus Raz de Taiasac. | Presentia bonorum hominum quorum nomina infra scripta sunt, | cum consensu et actoritate maioris partis suorum fratrum, si|[licet] do(n) Zannino et d(omi)no Gregorio et do(n) Zan et d(omi)no Otto et | presbiteri (a) Zannoni et do(n) Marini et do(n) Petri et fratris Oberti, d(omi)nus Al|bertus, Dei gr(ati)a Sancti Petri in Monte abas, per lignum et cartullam quam in propriis te|nebat manibus, d(omi)nus s(upra)s(crip)tus investivit i(n) perpetuum Cognovutum de | Vitha de Bruna de tab(ulis) .XIIII. de terra cum olivis super se aben|te, que iacet subter villa Zovini, in quadam petia de terra | que est iuris s(upra)s(crip)ti monassterii. Eo vero modo et ordine fecit s(upra)s(crip)tus do|minus abas s(upra)s(crip)tam investituram de s(upra)s(crip)ta terra cum olivis, quod ipse | Cognovutus et eius heredes i(n) perpetuum debent abere et tenere s(upra)s(crip)tam terram, | et si voluerit eam vendere, prius debet d(omi)num apellare et ei pro duo|decim denariis minus quam alteri dare; allioquin vendat cui melius po|tuerit, preter eclesie vel servo aut potenti homini, dando duodecim de|narios d(omi)no, per quos debet investire e(m)ptorem, et cartullam eiusdem | tenoris rogare. Et ipse d(omi)nus abas, per se et qui pro t(em)pore fuerit, | promisit s(upra)s(crip)tam terram cum olivis ab omni homine defendere et vuarentare; | et si defendere et vuarentare non potuerit, fitum (b) debet induplare. Et ipse | Cognovutus et eius heredes omni anno debent solvere nomine ficti bacetas | duas boni olei sine fraude, ad bacetam legiptimam et currentem, | in quindecima Epyffanie aut ad .VIII., et deferre eam in plano | Gargnani ubi d(omi)nus voluerit; et, eo ficto soluto, alia superi(m)posita | non fiat. Penam vero inter se posuerunt quod si aliqua de s(upra)s(crip)tis partibus, ut | supra l(egitur), non atenderit alteri parti fidem servanti debet fictum in|duplare, et post penam solutam hec cartulla in suo permaneat robo|re, inconvulsa stipulacione subnixa. Ibi erant testes rogati | Adamminus Cassus + et Zucchella + et Boni de Curto + et Pre|vethinus notarius. Ego Albertus de Vall(e) (c) notarius roga|tus hanc cartullam scripsi (SN).


(a) p(res)b(i)t(er)i da Ub(er)ti mediante correzione di p- da U- e aggiunta del segno abbr. per p(res).
(b) Così A.
(c) Segue d(e) Vall(e) iterato.

Edizione a cura di Ezio Barbieri ed Ettore Cau
Codifica a cura di Gianmarco Cossandi

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS