Lombardia Beni Culturali
162

Cartula venditionis

1199 luglio 3, Bogliacco.

Razzio Taiasaccus e Diatata sua moglie, ambedue di legge romana, dichiarano di aver ricevuto da Alberto <de Cenatho> , abate del monastero di S. Pietro in Monte, nove lire di denari bresciani quale prezzo della vendita, effettuata nelle mani di Giovanni confratello e rappresentante dell'abate, di una casa a un piano appartenente alla dote di Diatata, sita in Bogliacco, confinante con altra casa alienata al monastero da Giovanni Curti, pure di Bogliacco. Dal canto suo la moglie di Razzio rinunzia a ogni diritto che poteva vantare sulla predetta casa, mentre ambedue i venditori investono a titolo di pegno il monastero di tutti i loro beni a garanzia della presente vendita.

Originale, ASVat, FV, I, 2754 (SPM, 153) [A]. Nel verso, di mano del sec. XIII: Cartula Gargnani de loco Buiaghii; di mano forse del sec. XIV: Carta e(m)ptionis Racii Taiasaccii de Buiago; di mano del sec. XIV o XV: Carta emcionis domi de Boyacho; di mano del sec. XV: Gargnano; altre annotazioni tarde, tra cui segnatura del sec. XVI: 26, 1199 3 iulii (il millesimo mutuato da annotazione di poco anteriore).

Cf. MENANT, Campagnes, p. 159 (nota 474).

La pergamena, in buono stato di conservazione, presenta la rigatura a secco.
Circa il contenuto cf. doc. 161.

(SN) In Cristi nomine. Die sabati tercio intrante mense iulii. Sub porticu domus | Razonis Taiasaccii de loco Buiachii. In presencia bonorum hominum quorum nomina | inferius leguntur, nos in Dei nomine predictus Razcius Taiasaccus et Diatatha iugal(is), | qui professi sumus lege vivere Romana, profitemur nos accepisse a d(omi)no Alberto, abate | monasterii Sancti Petri in Monte, .VIIII. libras denariorum bonorum Brixiensis monete, fini|to precio, sicut inter nos convenimus, nominatim pro una casa plana que erat de iure et do|te predicte Diatathe et est sita in predicto loco Buiaghii, cui coheret: a mane via | et Razcius Taiasaccus, a m(er)y(di)e filii Calzatthelli atque via publica, a sera rivus, a monte | casa quam ia(m)dictus d(omi)nus abas emit (1) a Iohanne Curti eiusdem loci Buiaghii; quapropter | tradimus nos predicti iugal(es) et exponimus cartulam proprietatis in vobis d(omi)num Iohannem fratrem | ipsius d(omi)ni abatis, nomine predicti monasterii, nulli alii venditam, traditam, alienatam | nisi predicto d(omi)no abati suisque successoribus, tradimus, cedimus et per presentem cartulam nostre ven|dicionis pro ia(m)dicto precio in vobis d(omi)num Iohannem, nomine d(omi)ni abatis, habendum confirmamus, | ut ipse d(omi)nus abas suique successores, aut cui ipsi dederint vel habere statuerint, habeant | et teneant illam domum, et deinde quicquid voluerint faciant de ea iure proprietario nomine ad | honorem atque utilitatem predicti monasterii, una cum accessionibus omnibus et egressionibus | seu cum superioribus et inferioribus suis, inintegrum, et cum omni iure, accione et racione et usu, | quod ad illam domum pertinet, atque cum omni edificio quod nunc est vel quod factum fuerit | de cetero super illam, sine omni nostra et heredum nostrorum contradicione. Et insuper promit|timus nos predictus Razcius et Diatatha per nos et per nostros heredes vobis predicto d(omi)no Iohanni, | vice d(omi)ni abatis suorumque successorum, nomine monasterii sui, ab omni contradicente persona | deffendere et vuarentare predictam domum r(aci)onabiliter; quod si deffendere non potuerimus aut | per aliquod ingenium subtraere quesierimus per nos vel per interpositam personam, tunc in duplum | restituamus sicut pro t(em)pore fuerit meliorata aut valuerit sub estimacione | in consimili loco per stipulacionem promissam. Item predicta Diatatha renunciavit (a) in ma|nu predicti viri sui quicquid sibi pertinebat in predicta casa iure pignoris vel dotis | propter nupptias vel alterius rei et specialiter senatusconsulto Vellegiano (2) atque omni | iuri suo renunciavit; et insuper iuravit quod in perpetuum ita ratum et firmum abebit. | Preterea predictus Razcius et Diatatha investiverunt (b) predictum d(omi)num Iohannem, nomine mona|sterii, nominatim et integraliter de omnibus suis rebus mobilibus et inmobilibus de quibus tunc | abebant vel deinde per gr(ati)am Dei aquirere potuerint causa et iure pignoris | nominatim pro ia(m)dicta casa, eo nomine quod si de cetero aparuerit ia(m)dicto d(omi)no abati vel | suis successoribus de ea aliquod da(n)num vel disspendium, ipse d(omi)nus abas et eius successo|res debent habere ius et accionem ingrediendi predictum pignus et possidere illum | secundum ius et usum pignoris, donec erunt soluti de omni da(n)no et disspendio in quod | venirent de illa domo. Signum + (c) manuum predictorum venditorum qui hanc cartulam fie|ri rogaverunt. Actum est hoc anno Domini mill(es)imo cent(es)imo nonag(es)imo nono, indicione | secunda. Ibi fuerunt Morettus frater predicti Razonis et Zanforgninus filius condam Ottonis Mignul | et Perfettus condam Pini de Buiachio atque Adaminus cui dicitur Casso de Nubolento testes rogati. | Ego Ioh(anne)s domini Enrici inperatoris (3) notarius interfui rogatus hanc cartulam scripsi.


(a) A renuciavit con -a- nel sopralineo.
(b) A investiver(unt) con la seconda e corr. da i e con -r su rasura.
(c) Signum + reso mediante una stilizzazione costituita da quattro linee dentellate e parallele ad andamento ricurvo.

(1) Doc. 161.
(2) Cf. Cod. Iust. 4. 29; Dig. 16. 1.
(3) Enrico VI.

Edizione a cura di Ezio Barbieri ed Ettore Cau
Codifica a cura di Gianmarco Cossandi

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS