Lombardia Beni Culturali
166

Carta venditionis

1200 febbraio 1, Serle.

Martino Toculli, de superiori villa di Serle, di legge romana, con il consenso di Otta sua moglie, dichiara di aver ricevuto da Retaldo Casali tre soldi di mezzani quale prezzo della vendita di un piccolo appezzamento di terra arabile, sito a la Pirla.

Originale, ASVat, FV, I, 2796 (SPM, 195) [A].

Il doc. preceduto sulla stessa pergamena da altro coevo (n. 165).

(SN) In Cristi nomine. Die martis prima intrante februario, anno Domini mill(es)imo .CC., inditione | tercia. Constat me Martinum Toculli, de superiori villa de Serlis, qui confessus | su[m] lege vivere Romana, Otta iugali mea m(ih)i consentiente et omni iuri suo et omni auxilio legis renontiante, | accepisse sic(ut) in presentia testium manifestus sum quod accepi a te Rehtaldo Casali sol(idos)|[t]res mezanorum, finito precio, ut inter nos convenimus, nominatim pro peciola una de terra aratoria, | que iacet a la Pirla; coheret ei: a mane et a sera emtor, a meridie via. Quam vero predictam terram iuris | mei superius dictam pro s(upra)s(crip)to precio ego prefatus Martinus tibi ia(m)dicto Rehtaldo tuisque heredibus, | cum omni usu sibi pertinenti, vendo, trado, cedo, conferro et per presentem cartam mee vendicionis in te | habendum confirmo, nulli alii venditam, traditam neque alico modo alienatam nisi tibi Rehtaldo | tuisque heredibus, ut facias inde tu et heredes tui aut cui vos dederitis, una cum ac|cessu et egressu seu cum superioribus et inferrioribus (a) suis qualiter supra legitur, inintegrum, iure proprie|tario nomine quicquid volueritis sine omni mea et heredum meorum contradicione. Equidem | p[ro]mitto ego predictus Martinus venditor, per me et per heredes meos, tibi Rehtaldo e(m)tori |[t]uisque heredibus vel cui dederitis (b) predictam terram vobis ab omni persona contradicente defendere et varentare |[s]ub pena dupli tocius da(m)pni sic(ut) pro t(em)pore fuerit meliorata vel valuerit sub ex|[sti]macione bonorum hominum in consimilli loco et per stipulacionem (c) subnixam. Actum |[est] hoc in domo predicti venditoris. Signa manus venditoris qui hanc cartam fieri rogavit. | Signa ++ (d) manuum testium rogatorum s(ilicet) Gerardi Avezute et Spinelli.
Ego Pizolus de Valli(is) notarius rogatus interfui hanc cartam scribere scripsique.


(a) La prima r nel sopralineo.
(b) v(e)l cui d(e)d(e)ritis nell'interlineo, con segno di richiamo.
(c) -l- corr. da lettera principiata.
(d) Le croci sono rese con un grafismo costituito da due lineette parallele e dentellate.

Edizione a cura di Ezio Barbieri ed Ettore Cau
Codifica a cura di Gianmarco Cossandi

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS