Lombardia Beni Culturali
170

Carta (breve) investiture

1200 marzo 5, in loco Barobie.

Alberto <de Cenatho> , abate del monastero di S. Pietro in Monte, investe in perpetuo Ferrando, figlio di Gerardo Curlus de Brogrithullo, di un appezzamento di terra che l'abate dichiara essere de sorte Fabriane e di proprietÓ del monastero, sito in Soina, al fitto annuo di venti denari bresciani da pagare a s. Martino oppure nell'ottava; si stabilisce infine che il servicium <dovuto all'abate> per l'investitura ammonti a dodici <denari> imperiali.

Originale, ASVat, FV, I, 2767 (SPM, 166) [A]. Regesto, ASVat, FV, II, Registro 95, c. 7v [R]. Nel verso di A, di mano coeva: Investitura Ferandi de Brug[rithull]o; altre annotazioni tarde, tra cui segnatura del sec. XVI: 31, 1200 5 martii (il millesimo Ŕ mutuato da annotazione di poco anteriore). In R, al termine del dettato, segnatura: N░ 31.

Cf. MENANT, Campagnes, pp. 135 (nota 371), 313 (nota 13).

La pergamena, in buono stato di conservazione, presenta tracce di rigatura a secco.

(SN) In Cristi nomine. Die dominico .V. intrante marcio. Presentibus Moronto et | Bellotto de Kerpe(n)gno atque Kicgo testibus rogatis, d(omi)nus Albertus, Dei | gr(ati)a monasterii Sancti Petri in Monte abas, presente d(omi)no Oberto fratre suo, eo consentiente et | verbo dante, per li(n)gnum quod in sua tenebat manu investivit Ferandum, filium Gerardi | Curli, de Brogrithullo perpetualiter ad fictum nominatim de una pecia terre quam manifestavit | predictus d(omi)nus abas fore de sorte Fabriane et iuris ia(m)dicti monasterii, que iacet in loco ubi | dicitur Suina; coheret ei: a meridie fosatum, a sera via caralis, a monte roncus Scagie, a mane | predictum monasterium (a) et quidam t(er)gnuus qui trait recte ad predictum roncum in susum et decernit | ia(m)dictam investituram a terra monasterii. Eo vero modo et ordine fecit hanc investituram quod | predictus Ferandus et sui heredes habeant et teneant predictam terram inde i(n) perpetuum, omni allienati|one remota, et faciant de frugibus quicquid (b) oportunum sibi fuerit, ad fictum redden|dum ac solvendum omni anno in sancto Martino vel ad octavam .XX. denarios Brixiensis monete, | dato et designato predicto ficto in constituto termino per ia(m)dictum Ferandum vel per suos | heredes seu per suum missum certum predicto d(omi)no abati vel eius successoribus seu certo | misso; alia superi(m)posita ei non fiat neque suis heredibus. Quidem predictus d(omi)nus abas, | per se et per suos fratres ac successores, promisit predicto Ferando suisque heredibus | supradictam terram ab omni persona rationabiliter defendere et varentare sub pena | da(m)pni dupli. Penam vero inter se posuerunt quod si quis eorum (c) vel suorum heredum ac successo|rum hoc (d) totum quod supra legitur non adi(m)pleverit vel observaverit, tunc conponat | pars parti stipulanti fidem servanti, nomine pene, fictum in duplum, et pena soluta | br(eve) rato manente. Servicium huius investiture fuit .XII. i(m)peri(alium). Actum est hoc in | loco Barobie, anno Domini mill(es)imo .CC., inditione tercia.
Ego Pizol de Vall(is) notarius rogatus interfui, unde duas ca(rtas) uno tenore et uno | nomine scripsi.


(a) -e- nel sopralineo.
(b) Segue u espunta.
(c) Nel sopralineo, in corrispondenza di eo-, segno abbr. (tratto ricurvo) superfluo.
(d) A ho(n)c.

Edizione a cura di Ezio Barbieri ed Ettore Cau
Codifica a cura di Gianmarco Cossandi

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS