Lombardia Beni Culturali
175

Carta (breve) finis, refutationis et transactionis

1200 ottobre 24, Brescia.

Nella controversia tra Alberto <de Cenatho> , abate del monastero di S. Pietro in Monte, da una parte, nonché Manfredo notaio de Capriolo e Benvenuta sua moglie, dall'altra, su ordine di Teutaldo de Moscolinis, arbitro eletto dalle parti, i predetti coniugi rinunziano in favore dell'abate a ogni loro eventuale diritto sull'eredità del fu Bacocio, loro zio, ricevendo per la refuta dieci soldi di moneta bresciana.

Originale, ASVat, FV, I, 2772 (SPM, 171) [A]. Regesto, ASVat, FV, II, Registro 95, cc. 7v-8r, alla data 1200 ottobre 8 [R]. Nel verso di A, di mano coeva: De fine quam fecit Maifre|dus de Cabriolo; segnatura del sec. XVI: 32 (3- corr. da 2), 1200 8 octobris. In R, al termine del dettato, segnatura: N° 32, con il numero corr. da 31.

La pergamena, in discreto stato di conservazione, presenta soltanto due rosicature nelle parti periferiche e un foro naturale nel margine inferiore. Rigatura a secco.

(SN) In Cristi nomine. Die martis octavo exeunte mense octubris. In æcclesia Sancte Marie | de Dom civitatis Brixie. Presentia infrascriptorum testium, controversia quæ vertebatur | inter d(omi)num Albertum, abbatem monasterii Sancti Petri in Monte, ex una parte, et Maifredum notarium de Caprio|lo et Bemvegnutam eius uxorem, ex altera, relicta sine tenore in d(omi)no Teutaldo de Moscolinis, et ex eius precepto predictus | Maifredus et Be(m)vegnuta sua uxor fecerunt finem et refutationem seu transactionem ac datum in d(omi)no Alberto, abbati | predicti monasterii, et per eum ipsi monasterio, de omni eo quod peterre poterrant versus ipsum abbatem sive monasterium vel suos | officiales sive successores, et nominatim de tota hereditate quondam Bachocii, qui erat barbanus ipsorum, s(ilicet) Maifredi et | Be(m)vegnute. Tali vero modo et ordine fecerunt predictam finem et refutationem seu transactionem ac datum quod nec per | se nec per suos heredes in perpetuo non debent inquietare nec incausare predictum monasterium nec officiales sive suc|cessores ipsius monasterii de predicta hereditate ipsius Bachocii, set si in aliquo t(em)pore augere seu causare vel inru(m)|pere voluerint per se vel per suos heredes contra predictum monasterium sive abbatem vel officiales sive suc|cessores ipsius monasterii, promiserunt conponere (a) ei vel eis penam dupli tocius da(m)pni quod inde veniret, et pe|na soluta br(eve) manente rato. Et confessi fuere predictus Maifredus et Bemvegnuta se accepisse a predic|to d(omi)no abbate, et per eum monasterii, .X. sol(idos) monete Brixie pro ia(m)dicta fine et refutatione sive transactione | et dato. Actum est hoc anno Domini mill(esim)o ducentesimo, indictione tercia. Ibi fuerunt d(omi)nus | Tebaldus clericus et Martinus (b) de Benis testes rogati.
Ego Gracianus notarius de Flumicello interfui et rogatus hanc cartam scripsi.


(a) Nel sopralineo, in corrispondenza di con- (nota tironiana), segno abbr. (tratto orizzontale) superfluo.
(b) -u- corr. da a.

Edizione a cura di Ezio Barbieri ed Ettore Cau
Codifica a cura di Gianmarco Cossandi

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS