Lombardia Beni Culturali
70

Carta venditionis

1191 febbraio 24, Cremona.

Egidio de Sancto Basiano, di legge longobarda, con il consenso della madre Belota e della moglie, che contestualmente rinunciano ad ogni loro diritto sui beni, vende a Moscardo de Antegnato tre appezzamenti di terra arabile a Moscazzano al prezzo di quattro lire e otto soldi di denari milanesi nuovi.

Trascrizione del XVIII sec. (circa metà) in Codice Dolfin, c. 289r [B].

Nell'edizione non si tiene conto dei dittonghi (indicati sistematicamente con ę) aggiunti dal redattore di B; si emendano lo scioglimento 'infrascriptus' dell'abbreviazione per 'suprascriptus' e alcuni altri evidenti errori di trascrizione.
Stile dell'incarnazione fiorentina secondo l'uso cremonese.

Die dominico quinto exeunte mense februarii, in civitate Cremone, in vicinia Sancti Basiani. Presentibus testibus infrascriptis, per lignum quod in sua tenebat manu Egidius de Sancto Basiano, qui professus fuit lege vivere Longobardorum, parabola Belote eius matris et --- eius uxoris ipso consentiente, que expressim (a) omni suo iuri pignoris vel hypothece sive quarte vel cuiuslibet alterius iuris in hac venditione renuntiaverunt, investivit (b) nomine venditionis Moscardum de Antegnato de tribus petiis terre aratorie sui iuris (c) que iacet in curia Moscaçani: prima petia iacet ubi dicitur --- et est pertice undecim sive plus vel minus sit, coheret ei a mane Octavius de Rivoltella; secunda petia iacet ubi dicitur (d) Sancto Donato et est pertice quatuor, a mane via, a meridie Girardus Carnislevani, a sero Octavius suprascriptus, a monte Ardetionis; tertia petia iacet in Campogna et est pertice tres sive plus vel minus --- sint omnes a mane ---, a meridie ---, a sero ---, a monte ---, si ibique alie sint coherentes, ita ut faciat exinde a presenti die suprascriptus Moscardus et sui heredes et cui ipsi dederint per alodium una cum accessione et ingressu seu cum superioribus et inferioribus suis qualiter superius legitur omni meliori modo, iure proprietario nomine, quidquid voluerit sine omni suprascripti Egidii et eius heredum contradictione. Et insuper promisit suprascriptus Egidius per se et per suos heredes suprascripto Moscardo interroganti suisque heredibus et cui ipsi dederint de suprascripta terra ab omni homine defendere sub pena dupli sicut pro tempore fuerit meliorata aut valuerit sub extimatione in consimili loco, et insuper nomine pene dupli pretii suprascripti. Et insuper suprascriptus Egidius dedit et cessit atque mandavit suprascripto Moscardo omne ius et omnes actiones quod et quas habebat in rem et in personam in suprascripta terra vel eius occasione, et procuratorem eum fecit in (e) suam rem propriam et iussit eum ut intraret in tenutam suprascripte terre (f). Et propter hanc investituram nomine venditionis factam manifestus fuit suprascriptus Egidius se accepisse a suprascripto Moscardo denarios bonos inforc(iatorum) (g) Cremone et Brexiensium et Mediolanensium novorum libras quatuor et solidos octo et renunciavit exceptioni non numerate pecunie (1). Factum est hoc anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi millesimo centesimo nonagesimo, suprascripto die, indictione nona. + Signum pro manu suprascripti Egidii, qui hanc cartam fieri rogavit ut supra. Ibi fuerunt Gribertus de Sancto Basiano et Guido de Castro Novo et Iohannes de Sancto Basiano, rogati testes. Ego Otto ab imperatore Federico notarius interfui et hanc cartam rogatus scripsi.


(a) expressioni in B.
(b) investiunt in B.
(c) Segue in B prima petia
(d) ibi de in B.
(e) i in B.
(f) intraret tenutam infrascripta terra in B.
(g) in foro in B.

(1) Cfr. Cod. Iust. 4.30.

Edizione a cura di Ada Grossi
Codifica a cura di Ada Grossi

Informazioni sul sito | Contatti