Lombardia Beni Culturali
138

Dicta (depositiones) testium

1180 luglio 30, Lodi.

Giovanni de Calapino bresciano, podestà di Lodi, dà mandato al notaio Tapino di pubblicare e di redigere in actis publicis le testimonianze rese nella causa vertente tra Alberico, vescovo di Lodi, e Riboldo Encelsus di Cavenago in merito ai diritti su quel luogo.

Copia semplice sincrona parziale, AMVLo, Pergamene, tab. 2, [B]; copia semplice del 1395, AMVLo, Pergamene, tab. 2 [C]. Regesto: Gavazzi, Regestum, f. 136v, n. 783 (senza data); Bonomi, Synopsis, p. 74, n. 135.
C, che si presenta come una copia autentica incompiuta, è così introdotta: In (n nel testo) nomine Domini. Hoc est exemplum cuiusdam alterius exempli seu transumpti alias publicati seu autentichati ab autenticho et originali ut infra certorum testium seu dictorum vel dispositionum inferius nominatorum et descriptorum, cuius exempli alias publicati ut supra tenor talis est, ed è così sottoscritta: In nomine Domini amen. Anno nativitatis eiusdem millesimo trecentesimo nonagesimo quinto, indictione quarta, die -------- mensis novembris. Hoc exemplum per me Nicolinum Caxolam notarium infrascriptum sumptum et exemplatum seu extractum a suprascripto alio exemplo aliax publicato seu autenticato et subscripto ut supra insinuatum fuit, exhibitum et hostensum coram sapiente viro domino Francischino de Kitiliario, in iure civili licenciato, vicario domini .. potestatis Laude, pro tribunali sedente ad eius solitum iuris banchum situm super palatio maiori Laude, hora vesperarum, et ipsum in presentia eiusdem domini .. vicarii sedentis ut supra per me Nicolinum notarium predictum et alios notarios infrascriptos diligenter examinatum et abscultatum fuit, et quia dictus dominus .. vicarius cognovit hoc ipsum exemplum cum suprascripto alio exemplo aliax publicato seu autenticato ut supra concordare ut adhibeatur de cetero plena fides huic exemplo tamquam scripture publice, suam auctoritatem interposuit et decretum, et hoc presentibus ... (il testo della sottoscrizione finisce qui).
Sul verso di C, di mano diversa coeva a quella del redattore della copia, Contra homines de Cavenago | in favore domini domini episcopi. Segnatura moderna (Porro): 194, data e indicazione del contenuto di altra mano moderna; segnatura e data Bonomi: 135. MCLXXX.

Edizione: VIGNATI, Codice diplomatico, II, n. 88.

C, costituita da due membrane cucite, è in buono stato di conservazione. La pergamena era originariamente piegata in diciassette nel senso della scrittura e in due nell'altro. Si vede la rigatura.
Nell'ampio spazio bianco che segue avrebbero dovuto trovare posto le sottoscrizioni del notaio che effettuò la copia e, probabilmente, di altri notai. La copia, priva della 'completio' (e anche del 'signum' iniziale, per il quale il notaio ha lasciato lo spazio, rimasto bianco), va considerata quindi semplice.
Sulla questione v. anche i documenti relativi alle controversie vertenti sui diritti vescovili sulla corte di Cavenago: si rinvia alle note introduttive alla prima sentenza, pronunciata a Milano il 6 ottobre 1156.

Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi mill(esimo) cent(esimo) octuagesimo, tertio kal(endas) augusti, indictione tertia decima. Presentia bonorum hominum quorum nomina subter leguntur, Iohannes qui dicitur de Calapino Brisiensis, eo tempore | quando ipse Iohannes erat potestas de Laude, dedit parabolam michi Tapino notario sacri palatii publicandi seu in actis publicis redigendi dicta seu depositiones testium introductorum de placito quod sub eo Iohanne vel eius misso erat | inter dominum Albericum, Dei gratia Laudensem episcopum, et ex altera parte Riboldum Encelsum de Cavenago (a), quorum testium depositiones sunt hec.
§ Zanne Paipo iurato dixit quod sit quod castrum Cavenaci et villa et vie | et carubios (b) et aque et flumina ipsius loci pertinent ad episcopatum et quod sit quod honor eius loci universaliter et generaliter pertinet ad episcopatum. Inter(rogatus) quomodo sit, dixit quod vidit vilanos eius loci dare guadiam episcopo si in loco esset vel suo misso | si non foret si offenderet alicui vel domino et quod dant foderum episcopo vel misso suo si aufferre volunt. Inter(rogatus) cui episcopo fuit data guadia, dixit quod in tempore Alberici de Merlino quondam episcopi fuit data guadia Marchesio de Fosadolto, gastoldo eius, | ab Andrea de Poma et dixit quod in tempore episcopi quondam Lanfranci fuit datum fodrum a vilanis Bertrammo Rozono et Iohannibello de Vimercato, qui erant gastoldi eius, et Arditio Norte, qui habebat curtem episcopatus in pignore cum Lanfrancho | quondam de Trexeno et dixit quod scit quod comunantie et pischationes eius loci pertinent ad episcopatum. Inter(rogatus) quomodo scit, dixit quod vidit Otolinum Stopelum et Arialdum Ugonem et Cachinum et Mussum Homodei dare fictum lacus et tertium pisem si | fictum non dabant in tempore suprascripti Alberici quondam episcopi et episcopi qui modo est et in tempore suprascripti Lanfranci quondam episcopi vidit dari suprascripto Bertrammo et Iohannibello vel eorum misso et dixit quod pro comunantie, vilani et cives scilicet bracente dat denarios II | et bebulcus vel civis qui habet boves dant denarios IIII et ipsi gaudent buschos et glareas et comunantias alias cum bubus et pecoribus et bestiis et 'hoc vidi a tempore episcopi quondam Alonis ita dari suis successoribus et egomet colegi | per episcopatum' et dixit quod vilani se distringunt per episcopum vel per eius missum scilicet gastoldum et dixit quod Riboldus Encelsum (b) tunc habitabat ad Cavenagum quando sententia (1) fuit data inter comune de Cavenago et episcopatum et dixit quod non vidit | Riboldum Encelsum dare fodrum episcopo vel eius misso 'neque audivi quod daret, sed audivi quod pater Riboldi et barbanus eius dederunt fodrum episcopatui' et dixit quod vilani loci dant aquaticum lini episcopatui, sed non vidit quod Riboldus | daret neque suus pater, et dixit quod non vidit (c) quod Riboldus daret erbaticum nisi predicto modo, scilicet quod dat denarios IIII pro comunantiis, scilicet pro bubus et bestiis que in suprascripto loco tenet, et quod non vidit eum facere albergariam neque eius pater nec | alia distringibilia nisi foret pro conzare puteum et pro meliorare ecclesiam vel per alia que ad viciniam pertinent si facere noll(ent) et quod debet facere pro episcopo et quod debet mendare pro episcopo vel pro misso eius si offendent et dixit | quod non vidit (d) eum nec patrem eius adhuc mendare. Inter(rogatus) si vidit datores terarum Riboldi Encelsi dare fodrum, dixit non, vel facere albergariam, dixit non, sed vidit massarios datorum predicto modo dare castelantiam et facere vicinantiam | et dare aquaticum lini 'et in tempore episcopi Lanfranci vidi masarium datoris Riboldi, scilicet Guilielmi et Alberti de Paule, dare aquaticum lini michi et Petro Rozoni et in tempore episcopi quondam Iohannis'. Inter(rogatus) si vidit illos de Overgnaga | mittere malgas ad Cavenagum causa pasculandi, dixit sic et dixit quod non vidit (d) quod illi de Overgnaga darent aliquid pro ipsa pasculatione quia parum ibi steterunt nec postea ibi habuerunt. Inter(rogatus) si illi de Overgnaga habent sedim(en)| et teram in castello, dixit: 'Nescio', et si habent teram ad Cavenagum honorifice, dixit nichil habent que se non distringat pro episcopo si masarius est quod dat predicto modo castelantiam et quod debet dare guadiam si offenderet et facere vicinantiam. | § Petrus Scaiola iurato dixit idem de castro et via et villa et carubiis et aquis et fluminibus et de honore et de guadia quod vilani dant misso episcopi, 'sed non recordor cui foret data' et de fodro idem per auditum et idem | de pischationibus 'et egomet dedi' et idem dixit de comunantiis ab episcopo Lafrancho in za semper dari, preter quod non colegit, et idem de districta vilanorum. De habitatione Riboldi dixit per credentiam et idem de aquatura et idem de | erbatico Riboldi et idem de albergaria et idem de vicinantia per credentiam. De mendatione nichil sit et idem de facto datorum terre Riboldi, preter quod non dederunt ei per credentiam. De sedimine illorum de Overgnacha idem. Idem | de terra si masarius foret vilanus. De aliis nichil sit. § Bertrame Culodeboe iurato dixit quod castrum de Cavenago est episcopatus et villa pertinet ad episcopatum et vie et carubios (b) et aque et flumina eius loci pertinent ad episcopatum | et dixit quod honor loci universaliter pertinet ad episcopatum et dixit quod comunantie loci tenentur per episcopatum et dixit quod pischationes lacus episcopi pertinent ad episcopatum. Inter(rogatus) quomodo sit quod castrum et via et carubios et aque et flumina | et quod honor et quod comunantie pertinent ad episcopatum, dixit quod semper vidit teneri per episcopatum et piscationes suprascripte lacus similiter et dixit quisquis homo de Cavenago sive sit vilanus vel civis, excepto vassalus episcopatus, qui in ipso | loco pro epsicopatu tenent, dat si est bebulchus denarios IIII, si est brazente denarios II pro predictis comunantiis que gaudere debent et dixit quod pro piscationibus suprascripte lacus datur misso episcopi vel tertium pisem vel fictum sicuti convenerunt. | Inter(rogatus) si scit quod vilani se distringant per episcopatum, dixit: 'Credo', et si dant guadiam in manu missi episcopi, dixit si aliquis offenderit in buscho tordarie quod dat ei guadiam et dixit quod audivit quod Andrea de Poma seogoziv(it)Albertum Salamum | et quod ipse Albertus conquestus fuit de ipso Andrea ad Marchesium de Fosadolto et ipse Marchesius fecit iurare ipsum Andream quod demum non loqueretur ei nisi foret ad se tercium 'et postea vidi quod ipse Marchesius prendiderat eum per | gulam quia dicebat quod fefelerat de sacramento et non dimissit eum donec fuit manulevatus de solidis XX'. Inter(rogatus) si scit vel quod vidit vilanos ipsius loci fodrari per episcopum quondam Lanfranchum, dixit quod vidit missum eius petere fodrum, 'sed | non fui ibi ubi positus foret neque vidi solvi' et dixit quod Riboldus Encelsi tunc habitabat ad Cavenagum quando sententia (1) fuit inter comune de Cavenago et episcopatum et nescit quod homines loci dent aquaticum de lino episcopo vel suo misso | preter filios Lanfranci Obizonis, 'quos vidi dare', et non vidit neque scit quod Riboldus Encelso vel sui antecesores darent fodrum episcopo vel suo misso et non vidit quod Riboldus faceret episcopo albergariam vel quod daret erbaticum vel | aquaturam lini vel quod daret guadiam et dixit quod non vidit datores terrarum Riboldi vel massarios eorum dare fodrum vel erbaticum vel aquaturam lini vel dare guadiam vel facere albergariam. De aliis nichil sit. § Marchesius de | Foxadolto iurato dixit quod credit quod castrum de Cavenago et villa et vie et aque et flumina eius sunt episcopatus de Laude et credit quod generaliter honor loci et districtum de Cavenago sit episcopatus et quod episcopus Laude non habet parem | nec compagnonem in districto et honore loci de Cavenago, nec umquam vidit quod aliquis partem de ipso honore et districto peteret, et dixit quod comunantie et piscationes loci de Cavenago sunt episcopatus. Inter(rogatus) quomodo scit, dixit | quod piscatores dant sibi tercium pro episcopo de piscibus nisi quando venditur ipsa piscatio per episcopum et omnes homines de Cavenago qui habent boves debent dare episcopo denarios IIII et illi qui non habent boves denarios II pro comunantiis | de Cavenago quibus utuntur, preter vassalos episcopi, et dixit quod villani de Cavenago se distringunt per episcopum vel per gastoldum episcopi. Inter(rogatus) quomodo scit, dixit quod multociens quidam dederunt guadiam de vilanis sibi, quia (f) est gastoldus | episcopi, et fecerunt placitum sub eo et dixit quod credit quod flumen Adue de Cavenago pertineat ad episcopatum, quia quando mulinarii discordiam inter se habuerunt quod unus molendinus noceat alii in ipsa aqua per quasdam vices | venerunt ad ipsum, quia est gastoldus episcopi, et ipse eos concordavit. Inter(rogatus) si vidit vilanos de Cavenago fodrari per episcopum Lafranchum vel per eius missum, dixit non, set audivit dicere quod vilani de Cavenago (f) fuerunt fodrati per episcopum Lanfranchum | et dixit quod habet auditum a veteribus hominibus de Cavenago et fama loci est quod pater Riboldi Encelsi et ipse Riboldus et frater eius fuerunt vilani episcopi de loco Cavenago et dixit quod ipsemet colegit aquaticum | de lino ad Cavenagum per episcopum et tullit aquaticum de lino ipsi Riboldo et dixit quia audivit dicere quod Riboldus Encelsi fuit fodratus per episcopum Lanfrancum et dixit quod ipse per episcopum multociens misit malgas | in loco de Cavenago et habet totum erbaticum ita quod nullus petit partem in eo erbatico. Inter(rogatus) si vidit Riboldum Encelsi dare erbaticum episcopo vel eius misso, dixit non, sed placitum (2) vidit inter episcopum Albericum, qui mortuus | est, et suprascriptum Riboldum de erbatico quod petebat episcopus ipsi Riboldo et de hoc concordavit se Riboldus cum ipso episcopo. Inter(rogatus) si illi de Overgnaga habent sedim(en) et terram in castro de Cavenago, respondit non. De aliis questionibus inter(rogatus)| a parte Riboldi nichil scit. § Iohannes Varelaqua iurato dixit quod castrum de Cavenago et honor et districtum curtis de Cavenago, ut semper auditum habet, est episcopi generaliter. Inter(rogatus) si episcopus Lanfrancus vel eius (g) | missus posuit fodrum super vilanos de Cavenago, respondit quod non recordatur de hoc. Inter(rogatus) si vidit homines de Cavenago dare aquaticum de lino episcopo vel eius misso, respondit sic, set non vidit Riboldum | dare aquaticum de lino. Inter(rogatus) si vidit vel audivit Riboldum vel eius antecesores dare fodrum episcopo vel eius misso, respondit non. Inter(rogatus) si vidit Riboldum facere albergariam vel dare culcitram vel dare fodrum episcopo | vel eius misso, respondit non et dixit quod non audivit quod alius habeat erbaticum de bestiis extraneis nisi episcopus. De aliis inter(rogatus) nichil scit. § Pexetus Rozoni iurato dixit idem de castro de Cavenago et de honore et de districto quod suprascriptus Marchisius | et dixit quod ipse tenet et sui antecesores tenuerunt aquaticum de lino ab episcopatu et ipse per suos missos collegit aquaticum de lino a vilanis de Cavenago et iam semel suus missus habuit aquaticum de lino Riboldi et | multociens requisivit aquaticum a Riboldo, set ipse non vult dare. De albergaria et de fodro et de erbatico dixit idem quod Varelaqua et dixit quod audivit dicere et fama est quod Riboldus et sui antecesores fuerunt vilani | de Cavenago. § Scornacane iurato dixit quod ipse scit quod episcopus Lafrancus per Arditionem Nottam tullit vilanis de Cavenago comuniter libras XXII et postea episcopus, quia per nimium videbatur abstulisse eis, redidit eis libras III et | dixit quod vidit tempore episcopi Lafranci quod Arditio Notta cum duobus suis nepotibus et cum scutiferis suis et cum Iohannebello de Vimarcato, qui tunc erat gastoldus, ivit ad cassam suprascripti Riboldi cum equis et posuerunt | equos sub tegete et proicerunt fenum ante equos et venerunt ad casam de foco, quia volebant robare casam, set fere nichil erat in ea, et sic recesserunt, set nescit quid tunc dedisset eis Riboldus vel quam conventionem | cum eo fecissent nec audivit. De honore et districto loci de Cavenago dixit idem quod Marchisius. De aquatico de lino dixit quod non vidit Riboldum nec eius antecesores dare, set vidit eos contradicere quod nolebant | dare aquaticum de lino. § Petrus Zuchelus iurato dixit quod ex quo recordatur audivit dicere et fama est quod totum districtum et honor curtis de Cavenago erat episcopi de Laude et quod episcopus non habebat parem | nec conpagnonem in districto de Cavenago et nec vidit nec audivit quod aliquis haberet partem in honore et districto suprascripti loci de Cavenago nisi episcopus et dixit quod comunantie et pascua comunia loci de Cavenago | sunt episcopatus et piscationes similiter, ut semper audivit ex quo recordatur, et dixit quod propter comunantias et pascua dant illi qui habent boves episcopo denarios IIII et ili qui non habent boves denarios II et dixit quod | pater suus fuit gastoldus episcopi in loco de Cavenago per multos annos et ipse pater eius mitebat malgas in loco de Cavenago per episcopum et per episcopum habebat totum erbaticum ita quod nulus dividebat erbaticum cum | eo, nec vidit quod aliquis peteret partem in erbatico et dixit quod vilani de Cavenago se debent distringere per episcopum et per gastoldum eius, ut audivit a patre suo, et ipsemet vidit eos vilanos se distringere per episcopum | per dare guadiam, per dare fodrum, et dixit quod vidit quod quando pater suus erat gastoldus quod episcopus qui tunc erat fodravit vilanos de Cavenago et audivit dicere patrem suum quod tunc episcopus remissit fodrum | Lanfrancho Obizonis de Cavenago rogatu patris sui et dixit quod quando cives qui habitabant ad Cavenagum habuerunt placitum (1) cum episcopo habitabat tunc Riboldus Encelsi ad Cavenagum, sed non fuit | Riboldus tunc in placito quia solumodo cives tunc erant in placito cum episcopo quia volebant de comuni de Cavenago sine aliquo datio uti et dixit quod semper habet auditum quod suprascriptus Riboldus erat vilanus de Cavenago, | sed non fuit ibi ubi dedisset fodrum episcopo, et dixit quod castrum de Cavenago erat episcopi ita quod nulus habet in eo castro aliquam terram nisi per episcopum, ut semper audivit dicere. Inter(rogatus) si vidit Riboldum Encelsi dare | fodrum vel albergariam vel erbaticum vel aquaturam lini, respondit non, sed credit quod facere debeat predicta sicut alii vilani de Cavenago et se distringere sicut alii vilani de Cavenago per episcopum. Inter(rogatus) si vidit ilos de Overgnaga | et ilos de Paule, qui fuerunt datores Riboldi de terra quam emit ab eis, facere predicta districta episcopo vel eius misso, respondit non, et si vidit illos de Overgnaga mitere malgas ad Cavenagum et si habent sedim(en) et terram | in castro de Cavenago ili de Overgnaga et si idem de Overgnaga habebant terram honorifice ad Cavenagum, respondit non quod ipse sciat. § B(re)gondius iurato dixit quod scit quod castrum de Cavenago et villa (h) et vie et aque loci de Cavenago | pertinent ad episcopum de Laude vel ad episcopatum et dixit quod honor et districtum loci de Cavenago generaliter pertinet ad episcopatum et omnes comunantie loci de Cavenago et piscationes pertinent ad predictum episcopatum et dixit quod episcopus non habet parem | nec compagnonem in districto nec in honore curtis de Cavenago et dixit quod vilani de Cavenago distringunt se per episcopum et per gastoldos eius per dare fodrum et per dare guadiam et dixit quod vidit vilanos de Cavenago dare | fodrum episcopo Lafrancho vel eius misso et dixit quod Riboldus Encelsi habitabat ad Cavenagum quando placitum (1) fuit inter homines de Cavenago et episcopum Lanfranchum et semper habitavit ipse Riboldus ad Cavenagum ex | quo natus fuit, 'nisi ex quo venimus stare in hanc civitatem'. Inter(rogatus) si vidit Riboldum dare aquaticum lini vel dare fodrum episcopo vel eius misso, dixit quod hoc non vidit, sed audivit quod omnes (i) vilani ilius loci dederunt, et dixit | quod non erat mentio de Riboldo tunc quod non esset vilanus de Cavenago nec deffendebat se Riboldus quod non esset, et dixit quod scit quod totum erbaticum de malgis que veniunt pasculare ad Cavenagum est episcopi et dixit | quod non vidit Riboldum dare erbaticum episcopo vel eius misso vel facere ei episcopo albergariam. Inter(rogatus) si vidit illos de Overgnaga et illos de Paule, qui fuerunt datores Riboldi de terra quam emit ab eis, facere predicta districta episcopo, | respondit non, sed ili qui laborabant terram eorum tunc distringebant se per episcopum ad Cavenagum. Inter(rogatus) si vidit illos de Overgnaga mittere malgas ad Cavenagum ad pasculandum, respondit non. Inter(rogatus) si illi de Overgnaga habent | sedim(en) et terram in castelo de Cavenago, respondit non quod ipse sciat. Inter(rogatus) si idem de Overgnaga habebant terram ad Cavenagum honorifice, respondit non. § Testes Riboldi Encelsi. Dixit Pilatus iurato quod credit episcopum habere | districtum et honorem loci et castri de Cavenago generaliter et dixit quod comunantie et piscationes ipsius loci sunt episcopatus et quod vilani ipsius loci distringunt se per ipsum episcopum et gastoldum eius et dixit quod vidit | episcopum vel suum missum fodrare vilanos de Cavenago, sed non recordatur qualis episcopus fuisset, et dixit quod credit quod Riboldus et sui antecesores fuerunt vilani de Cavenago, quia non vidit eum ire ad guardam | cum civibus de Cavenago. Inter(rogatus) si ipse Riboldus fuit cum civibus de Cavenago in placitum (1) cum episcopo, respondit non. Inter(rogatus) si vidit specialiter Riboldum dare fodrum vel albergariam vel erbaticum vel aquaticum lini vel datores | ipsius Riboldi facere huiusmodi, respondit non. § Lanfranchus de Terenzano iurato dixit idem de honore et districto quod Pilatus. Inter(rogatus) si vidit vel audivit quod Riboldus dedisset fodrum vel albergariam vel erbaticum vel aquaticum vel culcitram | episcopo, respondit non. De fodro de aliis vilanis neque quod ipse Riboldus vel sui antecesores essent vilani, dixit se nichil scire. § Alaese iurato dixit idem quod Pilatus de honore et districto de Cavenago. De fodro episcopi Lanfranchi dixit quia | audivit dicere et credit fuisse de fodro specialiter de ipso Riboldo et de aliis scufis dixit idem quod Pilatus et de hoc quod fuisset vilanus dixit idem quod Pilatus. § Albertus de Vimercato iurato dixit idem quod Pilatus de honore et districto. De | fodro episcopi Lanfranchi dixit idem quod Alaese et de aliis similiter idem quod Alaese et dixit quod credit quod episcopus Lanfranchus vel Arditio tulisset fodrum vilanis de eo quod fuisset ipse Riboldus vilanus vel de eo quod fecisset aliquid. De | suprascriptis scufis episcopo dixit idem quod Alaese. § Iohannes Mallatus iurato dixit idem quod alii de honore et districto et de fodro episcopi Lanfranci. Interfuerunt ibi, ubi predittus Iohannes, tunc potestas Laude, dedit parabolam michi Tapino | notario publicandi predictos testes seu eorum testium depositiones, Amizo Saccus et Albertus comes et Albertus de Gavazo et Offerus (j) de Overgnaga et Guidottus Malberti. Actum in civitate Laude. Ego Tapinus notarius | sacri palatii, iussu et parabola suprascripti Iohannis de Calapino tunc potestatis de Laude, dicta seu depositiones suprascriptorum testium publicavi et in actis publicis redegi.


(a) Canago in C.
(b) Così C.
(c) Aggiunto nel sopralineo con segno di richiamo.
(d) dit in C.
(e) qui in C.
(f) de Cavenago aggiunto nel sopralineo con segno di richiamo.
(g) vel eius ripetuto ed espunto.
(h) -a corretta da e
(i) audi omnes in C.
(j) Offeru in C.

(1) Cfr. la sentenza milanese del 6 ottobre 1156 (n. 80).
(2) Documento non reperito.

Edizione a cura di Ada Grossi
Codifica a cura di Ada Grossi

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS