Lombardia Beni Culturali
52

Carta venditionis

1163 maggio 3, in cassina Ambroxotti da Muzane.

Giovanni detto da Giuxano, Rolandino, ormai maggiorenne, figli del fu Marchixius di Paderno, ed Otta, loro madre, tutti professanti la legge longobarda, vendono a Giovanni detto da Muzane un sedime con edifici situato nel luogo di Paderno, per il prezzo di quattro lire e due soldi di buoni denari milanesi d'argento nuovi che servono al detto Rolandino per pagare un debito paterno. I venditori danno inoltre guadia al nominato Giovanni che difenderanno il sedime venduto, e pongono come fideiussore Pietro detto Nazarii di Cusano Milanino.

Originale, ASA, Perg. sec. XII, n. 112 [A]. Copia semplice del sec. XVIII, G. C. Della Croce, Codex Diplomaticus Mediolanensis, I, 9, f. 28rv. Sul verso, di mano contemporanea: Carta quam fecerunt filiorum quondam Marchixi da Giuxano de sedimen unum (sic) in Iohannem da Muzane. Seguono altre annotazioni tarde.

Cf. Jura Capituli, f. 310v.

Pergamena di mm. 108/101 x 254/256; ha il margine destro irregolare; presenta inoltre una macchia giallastra sul margine sinistro che però non impedisce la lettura. Per difetto di concia o cattiva qualità della pergamena l'inchiostro è stato assorbito sul lato sinistro.

(SN) Anno dominice incarnationis millesimo centesimo sexagesimo tertio, tertio die mensis magii, indictione undecima. Constat nos Iohannem qui dicor da Giuxano et Rolandinum iam pu|bes factum germanis (a) filii quondam Marchixi de loco Paderno et Ottam matrem eorum, qui professi sumus lege vivere Longobardorum, mihi que supra Otte consentiente suprascripto Iohanni (a) filio et mun|doaldo meo, mihi qui supra Rolandino iam pubes facto consentiente suprascripto Iohanni (a) germano et legiptimo tutore meo, et per datam licentiam Crotonis iudicis et missi domini secundi Chunradi re|gis (1), accepisse sicuti et in presentia testium manifesti sumus quod accepimus a te Iohanni (a) qui diceris da Muzane argenti denarii boni mediolanenses novi (a) libras quattuor et solidos | duos, qui fuerunt dati et soluti in debito paterno suprascripto Rolandino (b), secundum quod estimaverunt Iohannes qui dicitur da Varedeo et Petrus Calvettus de suprascripto loco, quod non aberet (a) de mobilibus rebus unde | ipsum debitum (c) sanare potuisse, et quibus (a) denarii fuerunt dati Petri Nazarii, finito pretio sicut inter nos convenit pro sedimen (a) unum cum ediffitiis desuper quod abere (a) visi sumus in suprascripto loco; | a mane (d), reservant in se, a meridie via, a sero Petri Nazarii, a monte Daybertus, in integrum. Quod autem sedimen (e) superius dictum cum superiore et inferiore seu cum fine et accessione sua in integrum, | ab hac die tibi qui supra Iohanni per hanc cartam et pro suprascripto pretio vendimus, tradimus, emancipamus, ut fatias (f) exinde a presenti die tu et cui tu dederis vestrique heredes iuris proprietarii nomine | quicquid volueritis sine omni nostra et heredum nostrorum contradictione. Quidem spondemus atque promittimus (g) nos qui supra venditores una cum nostris heredibus tibi qui supra Iohanni tuisque heredibus seu cui | tu dederis suprascriptum sedimen ut supra legitur in integrum ab omni contradicente homine defensare; quod si defendere non potuerimus aut si contra hanc cartam venditionis per quodvis ingenium agere | aut causarii (a) presumpserimus, tunc in duplum tibi suprascriptum sedimen restituamus sicut pro tempore fuerit aut valuerit sub (h) estimatione in eodem loco. Quia sic inter eos convenit. Actum | in cassina Ambroxotti da Muzane.
Signum + + + manuum suprascriptorum Iohannis et Rolandini et Otte, matris et filiorum, qui hanc cartam ut supra fieri rogaverunt.
Signum + + manuum suprascriptorum Iohannis et Petri qui estimatores fuerunt ut supra.
Signum + + + manuum Arialdi Ferrarii, Ambroxotti da Muzane, Iohannis filii eius, testium. Ibi statim presentibus ipsis testibus dederunt guadiam ipsi Iohannes et Rolandinus iam pubes | a suprascript[o] Iohanni ita quod defendere et guarentare abent (a) suprascriptum sedimen ab omni homine omni tempore; et exinde posuerunt fideiussorem Petrum qui dicitur Nazarii de (i) loco Cuxane | in penam (a) dupli.
(SN) Ego Croto, iudex ac missus domini secundi Chunradi regis, suprascripto Rolandino licentiam dedi ut supra, et hanc cartam scripsi et tradidi.


(a) Così A.
(b) La r iniziale è preceduta da una lettera erasa.
(c) -b- corretta su altra lettera, forse d.
(d) In A segue una rasura per lo spazio di una lettera.
(e) In sedim(en) l'asta della d è tagliata da un segno abbreviativo superfluo.
(f) A fatiat.
(g) La prima t corretta da altra lettera iniziata, forse s.
(h) In A segue una lettera erasa.
(i) In A segue una rasura per lo spazio di due lettere

(1) Corrado III di Svevia (v. Doc. 1, n. 1).

Edizione a cura di Annamaria Ambrosioni
Codifica a cura di Gianmarco Cossandi

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS