Lombardia Beni Culturali
100

Carta libelli

1175 ottobre 6, Milano.

Bernardo Ermeus detto de Barnis di Milano, dà a livello perpetuo a Pinctirolus Paganus, di Paderno, una piccola pezza di campo situata nel territorio di Paderno in località ad Sanctum Michaelem, per la somma di sedici soldi di buoni denari milanesi d'argento.

Originale, ASA, Perg. sec. XII, n. 134 [A]. Copia semplice dell'inizio del sec. XVII, ivi, ms. allegato ad A. Copia semplice del sec. XVIII, G. C. Della Croce, Codex Diplomaticus Mediolanensis, I, 9, f. 239r. Sul verso, di mano contemporanea: Carta libelli quam fecit Bernardus Ermarius in Pingirolum de Paderno. Segue un'altra annotazione tarda.

Cf. Jura Capituli, f. 310v.

Pergamena di mm. 101/106 x 252/251; in cattivo stato di conservazione, una grossa macchia d'acqua ha cancellato parte del testo nella parte destra; l'esame alla lampada di Wood ha però restituito quasi completamente le parole mancanti.

(SN) Anno dominice incarnationis millesimo centesimo septuagesimo quinto, sexto die mensis octubris, indictione nona. P[la]c[uit] atque convenit | inter Bernardum Ermeum qui dicitur de Barnis (a) de civitate Mediolani, nec non et inter Pinctirolum Paganum de loco Paderno, ut in Dei nomine de|beat dare sicut a presenti dedit ipse Bernardus eidem Pinctirolo ad habendum et tenendum libellario [nomine] usque [in per]pe[tuum], hoc est | petiolam unam campi reiacentem in territorio de suprascripto loco ubi (b) dicitur ad Sanctum Michaelem cu[i] est a mane pasquarium, a meridie pasquarium et | via, a sero Sancti Ambrosii, a monte emptoris; quantacumque petiola campi predicta infra ipsas coherentias in[veniri] potuerit, in presenti (c) libello | permaneat in integrum; ea ratione, uti amodo in antea usque in suprascripto constituto habere (d) et tenere debeat ipse Pinctirolus et eius heredes et cui dederint | suprascriptam petiolam campi ut supra legitur, et facere exinde tam superiore quam inferiore seu cum fine et accessione sua libellario nomine quicquid utile | fuerit. Et promisit suprascriptus Bernardus una cum suis heredibus suprascriptam petiam campi ut supra legitur ab omni homine defendere et guarentare, cum usu et ratione | secundum morem libellarie, eidem Pinctirolo et suis heredibus et cui dederint in pena dupli infrascripti pretii. Et pro suprascripta petiola cam|pi professus fuit suprascriptus Bernardus se accepisse ab eodem Pinctirolo argenti denariorum bonorum mediolanensium solidos sedecim. Quia sic inter eos convenit. | Actum in suprascripta civitate.
Signum + manus suprascripti Bernardi qui hanc cartam libelli ut supra fieri rogavit.
Signa + + manuum Presbiteri Albanni et Firini de Morbio, testium.
(SN) Ego Indutiatus qui dicor de Marliano, notarius sacri palatii, tradidi et scripsi.


(a) La b corretta da altra lettera, forse d.
(b) -b- corretta su d.
(c) In A non si vede il segno abbreviativo di -re-.
(d) -h- corretta da altra lettera, forse d.

Edizione a cura di Annamaria Ambrosioni
Codifica a cura di Gianmarco Cossandi

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS