Lombardia Beni Culturali
8

Iudicatum

1125 luglio, Milano.

Pietro, prete e preposito della chiesa pievana di S. Siro di Desio, di legge romana, lascia in eredità ad Adilla, reclusa di S. Stefano in Brolio e alla monaca Richa, che abita presso quella chiesa, due appezzamenti di campo in Agrate di sua proprietà, acquistati da Andrea e Giovanni, fratelli e figli del fu Arialdo detto Fante di Agrate, in località detta Rovedario, rispettivamente di pertiche tredici e sedici tavole, e di sette pertiche e otto tavole.

Originale, ASMi, AD, pergg., cart. 475 [A]. Copia della fine del sec. XVIII in Bibl. Ambrosiana, Milano, G.C. Della Croce, Codex dipl. Mediol., I 6, c. 190 [B].
Sul verso annotazione coeva: Iudicatum quod fecit Petrus prepositus [....] Dexio.

(ST) Anno dominice incarnacionis milleximo centeximo vigeximo quinto, mense iulii, indicione tertia. Ego in Dei nomine Petrus, presbiter et prepositus ecclesie plebis Sancti | Siri que est constructa in loco Dexi, qui professus sum lege vivere Romana, presens presentibus dixi: dum in statu sanitatis humane (a) vite cursus peragitur, pieno | animo mentis ratio vehitur, sicut debet semper homo ordinare et disponere ea que futura sunt atque mansura, ut, cum Dominus de hoc seculo vocari iusserit, non | de neglegentia iudicetur, sed de bono disposito gratuletur ut pius; et ideo ego qui supra Petrus presbiter et prepositus manifestam facio causam quia olim miserunt | in me Andreas et Iohannes germani, filii quondam Arialdi qui dicebatur Fante, de loco Gradi, id est camporum pecias duas qui erant iuris eorum, reiacentes | in suprascripto loco et fundo Gradi. Primus campus iacet ad locum ubi dicitur Rovedario, est ei a mane via, a sero Girardi Cordevese, a monte Lanfranci Pa|niza et est per mensuram iustam pertice tredecim et tabule sedecim. Secundus campus ibi prope dicitur similiter, choeret (b) ei a mane Guinismerii, a meridie Iohannis qui dicitur | de Spineda, a sero Sancti Euxebii, a monte via et est ipse campus per mensuram iustam pertice legiptime septem et tabule octo. Ob hoc volo et iudico seu per hoc meum | iudicatum confirmo ut predicti campi, sicut mihi per ipsam cartam vendicionis advenerint, in integrum | presenti die deveniant in iure et propietate Addille, recluse | de Sancto Stephano que dicitur in Brolio, et Riche, monache que ibi habitat iusta ipsam ecclesiam, faciendum exinde cum earum heredibus vel cui ipse dederint | inter se pariter et equaliter propietario iure quodcumque voluerint pro anime sue mercede et remedio, quia sic decrevit mea bona voluntas. |Et nec mihi liceat amodo ullo tempore nolle quod volui, sed quod a me hic semel factum vel conscriptum est sub iure iurando inviolabiliter conservare | promitto, cum stipulatione subnixa. Actum in burgo Porte Romane.
+ Ego Petrus presbiter et prepositus Desiensis a me facta subscripsi.
Signum + + manuum Markisii et Suzi, patris et filii, lege vivencium Romana, testium.
Segnum + + + manuum Petri, Ambroxii atque Iohannis, testium.
(SM) Ego Ambrosius iudex interfui et rogatus subscripsi.
(ST) Ego Albertus notarius sacri palacii scripsi post traditum complevi et dedi.


(a) h aggiunto in sopralineo.
(b) In A cho senza segno abbreviativo.

Edizione a cura di Luisa Zagni
Codifica a cura di Patrizia Merati

Informazioni sul sito | Contatti