Lombardia Beni Culturali
18

Sententia

1174 agosto 14, Milano.

Milone, vescovo di Torino e arciprete milanese, in rappresentanza dell'arcivescovo di Milano Caldino, emette sentenza a favore di Scolastica, badessa del monastero di S. Margherita detto di Gisone, nella causa che vede la stessa opporsi ad Arderico e Oida, conversi della chiesa di S. Giorgio di Gorgonzola.

Originale, ASMi, AD, pergg., cart. 475 [A]. Copia della fine del sec. XVIII in BAMi, G.C. Della Croce, Codex dipl. Mediol., I 9, c. 224 [B].
Sul verso, di mano del sec. XV: Grogonzolla; annotazioni tarde.



Nella plica vasta lacerazione corrispondente ai fori dei laccioli da cui pendeva il sigillo.

In nomine domini nostri Iesu Christi. Coram domino Galdino, sancte Mediolanensis ecclesie archiepiscopo, apostolice sedis legato, inter dominam Scolasticam abbatissam |monasterii Sancte Margarite quod dicitur Gysonis et ex altera parte Ardericum et Oidam conversos ecclesie Sancti Georgii de Grogonzora, super eadem ecclesia, huiusmodi agitabatur controversia. Postu|labat siquidem eadem abbatissa ut prefatus conversus eandem ecclesiam pro voluntate sua disponere et ordinare sibi (a) permitteret nec presumeret aliquid de rebus ipsius ecclesie sine consensu et permissione sua vendere vel | alienare seu quolibet modo commutare, allegans quod ipsa ecclesia ad prefatum monasterium omni iure pertineat et quietam possessionem usque ad hec tempora inde habuerit. Monstrabat etiam qualiter illuc mo|nachas suas miserat et inde revocaverat ac de fructibus terrarum ipsius ecclesie acceperat, semina etiam ad serendas terras de propria miserat domo. Addebat etiam quod idem conversus manus obedientie sibi pre|stiterat et per eam in eadem manserat ecclesia. Ad hec vero idem conversus respondens dicebat se dominium et potestatem in ipsa habere ecclesia ordinandi et disponendi omnia que in ipsa fuerant ecclesia, nec lice|bat ipsi abbatisse monachas ibi ponere, nec aliquid de rebus eiusdem ecclesie accipere vel in suos consumere usus. Confessus est autem quod manum obedientie eidem abbatisse dederat et quod ipsas monachas | suas aliquando illuc miserat, de fructibus quoque acceperrat terrarum, semina etiam pro serendis terris illuc miserat. Super his autem produxit eadem abbatissa quoddam privilegium domini Oberti felicis memorie | archiepiscopi, in quo continebatur quod idem dominus archiepiscopus memoratam ecclesiam cum omnibus rebus ad eam pertinentibus iamdicto monasterio sua confirmaverat auctoritate. Hiis | itaque visis et auditis, dominus Milo Taurinensis episcopus et Mediolanensis archipresbiter, de mandato domini archiepiscopi et conscilio fratrum ac sapientum virorum, huiusmodi pronuntiavit sententiam, ut prememorata ecclesia Sancti Georgii omni iure ad prefatum pertineat monasterium et liceat abbatisse que pro tempore ibi fuerit prescriptam ecclesiam et res ad eam pertinen|tes pro arbitrio et voluntate sua disponere et ordinare et tam prefatos conversos, quam reliquos qui ibi fuerint, si expedire cognoverit, inde amovere et alias ibi constituere | personas que pre eius voluntate domum ipsam administrent, salvo tamen iure Iacobi et Pagani aliorumque dominorum de Turri, qui advocatos ipsius ecclesie se esse proponebant, ut | liceat eis, quandocumque voluerint, ius suum prosequi et evidentibus monstrare rationibus se ipsius ecclesie fore advocatos. Et sic finita est causa. Actum in domo domini episcopi, |anno Domini millesimo centesimo septuagesimo quarto, .XIIII. die mensis augusti, indicione .VII.. Interfuerunt Girardus cameriarius, Guiscardus de Arzago, Heriprandus Iudex, |Ardericus de Piscina de Grogonzola, Petrus conversus prescripti monasterii et alii plures clerici et laici.
+ Ego Guisscardus, ex mandato domini miei Galdini Mediolanensis archiepiscopi, apostolice sedis legati et vice eius subscripsi.
+ Ego Guilielmus, ex mandato (b) domini mei Milonis Taurinensis episcopi et Mediolanensis ecclesie archipresbiteri, subscripsi.
Data per manum domini Algisi cymiliarce et cancellarii.
Ego Adobadus lector vice eius hanc sententiam dictavi et scripsi. (SPD)


(a) sibi aggiunto in sopralineo.
(b) Il segno abbreviativo manca.

Edizione a cura di Luisa Zagni
Codifica a cura di Patrizia Merati

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS