Lombardia Beni Culturali
19

Carta libelli

1175 febbraio, Milano.

Duro, Uberto ed Ermenulfo fratelli, e Manfredo loro cugino, detti de Varedeo della città di Milano, vendono a titolo livellario a Zaccaria, monaca del monastero detto di Gisone e di S. Margherita della predetta città, tutta la decima loro spettante nei luoghi e fondi di Novate e Vialba e in altro luogo lì presso al prezzo di lire centodiciannove di nuova moneta milanese, di cui lire diciassette pervenute al monastero dalla vendita della terra in località Magnago, lire trenta e soldi quattro dalla terra di Lodi, lire quattro dalla terra di Desio e lire diciassette dalla terra del luogo di Paderno.

Originale, ASMi, AD, pergg., cart. 475 [A]. Copia della fine del sec. XVIII in BAMi, G.C. Della Croce. Codex dipl. Mediol., I 9, c. 230 [B].
Sul verso, Carta de decima de Novate et Villalba.



(ST) Anno dominice incarnacionis millesimo centesimo septuagesimo quinto, mense februarii, indicione octava. Placuit atque convenit inter Durum et Ubertum atque Ermenulfum germanos et Mainfredum| eorum patruellem, qui omnes dicuntur de Varedeo, de civitate Mediolanensi, necnon et ex altera parte domnam Zacariam monacham monasterii quod dicitur Gisonis et | Margarite de suprascripta civitate, ut in Dei nomine debea (a), sicut dederunt, suprascripti venditores, scilicet Durus et Ubertus atque Ermenulfus et Mainfredus, eidem Zacarie monache ad | partem ipsius monasterii, totam illam decimam quam ipsi venditores habere visi sunt et eis pertinebat in locis et fundis Novate et Villa Alba et in alio prosimo circum|vicino loco aut in eorum territoriis (b) et finitis in integrum, ea ratione uti amodo in antea omni tempore habere et tenere debeat ipsum monasterium et cui dederit suprascriptam | decimam sicut suprascripti venditores habere et tenere visi sunt, et facere exinde libellario nomine quicquid ei utile fuerit sine alicuius contradictione, et insuper promi|serunt supradicti venditores una cum eorum heredibus, dantes guadiam eidem Zacarie ad partem suprascripti monasterii, de suprascripta decima qualiter superius legitur de|fendenda et guarentanda omni tempore ab omni homine in pena dupli et nominatim a suis uxoribus et earum heredibus eidem monasterio et cui dederint, | et inde se obligaverunt suprascripti venditores quisque insolidum, et posuerunt fideiussorem Guasconum qui dicitur Pavarus de suprascripta civitate in pena dupli. Et inde confes|si fuerunt suprascripti venditores accepisse a suprascripto monasterio libras centum decem et novem nove monete Mediolanensis, de quibus denariis provenerunt in eundem mo|nasterium libre decem et septem ex terra vendita in loco Magniago et libre treginta et solidi quattuor ex terra de Laude, et libre quattuor ex terra de |Dexio et libre decem et septem ex terra de loco Paderno, secundum quod monache ipsius monasterii profitebantur. Quia sic inter eos convenit. Actum in eodem mona|sterio.
Signa + + + + + manuum suprascriptorum Duri et Uberti atque Ermenulfi et Mainfredi, qui hanc cartam libelli ut supra fieri rogaverunt, et Guasconi fideiussoris ut supra.
Signa + + + manuum Iohannis et Gervaxii et Mainfredi qui dicuntur Paliarii, testium.
(ST) Ego Gualdricus Paliarius notarius sacri palacii tradidi et subscripsi.
(ST) Ego Rogerius qui dicor Paliarius scripsi.


(a) Così A; manca dare.
(b) In A territoritoriis.

Edizione a cura di Luisa Zagni
Codifica a cura di Patrizia Merati

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS