Lombardia Beni Culturali
20

Carta libelli

1181 gennaio, Milano.

Fiore detto Pulastra della cittą di Milano vende a titolo livellario a Zaccaria, badessa del monastero di S. Margherita della stessa cittą, due appezzamenti di terreno con viti ed alberi nel territorio di Galziana Corrociana, al prezzo di lire quarantaquattro di nuova moneta milanese, di cui trantadue ricavati dalla badessa dalla vendita di una proprietą in localitą Trebbiano, e i restanti dall'alienazione di terre in localitą Cavaniera.

Originale, ASMi, AD, pergg., cart. 475 [A]. Copia della fine del sec. XVIII in BAMi, G.C. Della Croce, Codex dipl. Mediol., I 11, c. 62, con omissis [B].
Sul verso forse della stessa mano: Carta de rebus in Galziana; annotazione tarda.



(ST) Anno dominice incarnacionis milleximo centesimo octuageximo primo, mense yanuarii, indicione quartadecima. Placuit atque convenit inter |Florem qui dicitur Pulastra de civitate Mediolanensi et ex altera parte domnam Zacariam abbatissam monasterii Sancte Margaritte de suprascripta civitate| ut in Dei nomine debeat dare sicut dedit ipse Flos eidem domne Zacarie abbatisse ad partem ipsius monasterii ad habendum nomina|tive illas duas petias terre cum vitibus et arboribus desuper, quas ipse Flos habere videbatur in territorio de Galziana Cor|rociana et omnes alias res territorias et arbores, quas ipse Flos habere videbatur et ei pertinebant in eodem territorio, | omnia et in omnibus in integrum; ea ratione uti amodo in antea omni tempore habere et tenere debeat ipsa domna Zaccaria abbatissa cum suis | succedentibus et cui dederit et tacere exinde tam superioribus quam inferioribus seu cum finibus et accessionibus suis libel|lario nomine sine aliquo censu reddendo quicquid voluerit sine alicuius contradicione. Et insuper promisit ipse Flos una cum | suis heredibus et dedit guadiam eidem domne Zacarie abbatisse ad partem ipsius monasterii de hac vendita, qualiter | superius legitur, defendenda et guarentanda omni tempore ab omni homine in pena dupli eidem monasterio et cui dederit, et inde | estitit fideiussor omni tempore Ardricus qui dicitur Tonsus de burgo Porte Orientalis. Et proinde confessus fuit ipse Flos se acce|pisse ab eadem domna abbatissa ex parte ipsius monasterii libras quadraginta et quattuor nove monete Mediolanensis, de quibus | denariis provenerunt eidem domne abbatisse libre treginta et due de rebus territoriis de loco Trebiano et alii de terris de loco Ca|vaniera ab eadem abbatissa venditis, secundum quod ipsa domna abbatissa dicebat. Quia sic inter eos convenit. Actum in eodem monasterio.
Signum + + manus suprascripti Floris, qui hanc cartam libelli ut supra fieri rogavit, et Ardrici qui fideiussor estitit, ut supra.
Interfuerunt Dalmatius et Guido qui dicuntur Buzi, testes.
(ST) Ego Gualdericus Palliarius notarius sacri palacii tradidi et subscripsi.
(ST) Ego Rogerius qui dicor Palliarius notarius sacri palacii scripsi.

Edizione a cura di Luisa Zagni
Codifica a cura di Patrizia Merati

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS