Lombardia Beni Culturali
25

Guadia

1189 aprile 21, Milano.

Giovanni de Campo del luogo di Macconago si obbliga a restituire entro sei mesi a Lanfranco de Dexio della città di Milano quattro lire e quaranta denari di terzioli presi a mutuo dallo stesso.

Originale, ASMi, AD, pergg., cart. 475 [A]. Sul verso annotazione coeva illeggibile.



La pergamena è molto sciupata, essendo la parte destra rigonfia e raggrinzita, forse a causa dell'esposizione ad eccessivo calore, con notevoli difficoltà di lettura. Il documento è citato nel numero 30.

(ST) Anno dominice incarnacionis milleximo centeximo octuageximo nono, undecimo kalendas madii, indicione septima. Guadiam dedit obligan|do omnia sua bona pignori Iohannes de Campo de loco Maconago |Lafranco de Dexio de civitate Mediolanensi ita quod amodo ad medium | annum proximum dare ac reddere habet ipse Iohannes vel eius heredes eidem Lafranco vel suis heredibus de tertiolis in denarium tantum |libras quatuor et denarios quadraginta, quos fuit confessus se ab eo mutuo accepisse, renontiando exceptioni non nume|rate pecunie, et totum dispendium et guiderdonum quod post terminum fecerit pro ipsis denariis exigendis vel mutuandis idem debi|tor ei restituet; et inde costituit se principalem debitorem post terminum, Petrus (a) de Clodo de loco Agracino qui similiter obli|gavit omnia sua bona pignori eidem Lafranco. Quia sic inter eos convenit. Actum in suprascripta civitate. Interfuerunt testes Leonus Recrotus et Passamons Scandi.
(ST) Ego Guifredottus qui dicor de Nigro notarius sacri palacii tradidi et scripsi.


(a) Così A.

Edizione a cura di Luisa Zagni
Codifica a cura di Patrizia Merati

Informazioni sul sito | Contatti