Registro n. 11 precedente | 1025 di 1770 | successivo

1025. Francesco Sforza al podestÓ di Como 1453 marzo 12 Milano

Francesco Sforza ordina al podestÓ di Como di esaminare e concludere la causa di appello, di cui nella supplica di Giovanni da Varese e delle sue sorelle, tanto pi¨ che una delle parti ha giÓ consegnato la parte della somma che doveva.

Potestati nostro Cumarum.
Attendentes continentiam his incluse supplicationis Iohannis de Varisio et sororum, et cupientes quantum fieri possit cavillosas protellationes et longulas corrigere, presertim cum dictus Iohannes, ibi forensis, non nisi maximo cum discrimine ac impensa possit circa expeditionem cause appellationis, de qua agitur, ibidem insistere, vobis mandamus ac volumus quatenus eandem appellationis causam, iuxta scriptas alias vobis litteras nostras, sed intra mensem unum ad plus post harum receptionem omnino cognoscatis et terminetis, fertur enim, ut videbitis, quod altera ex partibus que petitam pecunie summam dare, ut asseritur, debebant, iam pro portione sua satisfecit quo fit, ut provide, si ita est facilis insurgat calumnie suspitio. Data Mediolani, xii martii 1453.