Registro n. 11 precedente | 1030 di 1770 | successivo

1030. Francesco Sforza a Cedreone da Roma 1453 marzo 12 Milano

Il marchese Bartolomeo Pallavicino, armigero ducale, non riesce a ottenere dai diversi suoi debitori quanto gli è dovuto; avrebbe per questo deciso di adire le vie legali. Siccome però è impegnato in luoghi in prossimità dei nemici, Francesco Sforza ordina a Cedreone da Roma, vicario del podestà di Milano, di costringere gli accertati debitori al pagamento entro dieci giorni.

Domino Cedreoni de Roma, vicario domini potestatis Mediolani.
Strenuus armiger noster dilectus Bartolomeus, marchio Palavicinus, sicuti nobis exposuit, plures variis de causis hac in nostra civitate et eius ducatu debitores eidem per instrumenta obligationum et investiture obnoxios, retrogratos satis et renitentes, a quibus absque litigio solucio haberi non potest. Quare habentes predictum Bartolomeum (a) continue nostris in servitiis implicitum, cum illum ad loca hostibus convicina deputaverimus, mandamus vobis et volumus quatenus, constito vobis summatim, et ullo absque litigio de vero supplicanti credito, (b) compellatis vos ipse solus, per omnia iuris remedia ac iuxta disposiciones et effectum instrumentorum predictorum, debitores ipsos ad eidem supplicanti integram reddendum solutionem totius eius quod habere debuerit, quavis ex causa, premissa expediendo intra dies decem continuos ad longius post harum receptionem, facti veritate attenta, sine strepituque et figura iudicii, frivola quavis exceptione posthabita. Mediolani, ut supra.


(a) Segue conve depennato.
(b) Segue apparuerit depennato.