Registro n. 11 precedente | 1048 di 1770 | successivo

1048. Francesco Sforza al luogotenente di Como 1453 marzo 14 Milano

Francesco Sforza comanda al luogotenente di Como, tenuto presente che il ricorrente Stefano de Castaneis abita in Valle di Lugano ed è quindi forestiero, di indurre con rapida procedura Abbondio che gli è debitore a saldarlo. Nel frattempo si consenta a Stefano di poter andare e sostare liberamente a Como.

Locuntenenti nostro Cumarum.
Porexit nobis Stefanus de Castaneis, habitator Vallis Lugani supplicationem, quam videbis introsertam, et eius continentiam attendentes et ne supplicanti, qui ibi forensis est, circa consecutionem huiusmodi sui crediti variis afficiatur incomodis et perturbacionibus litigiorum quod minus esset conveniens, committimus tibi et volumus quatenus, habitis partibus, si de vero supplicanti(s) credito apparuerit, compellas nominatum inibi Abondium per omnia iuris sufragia ad supplicanti integre persolvendum quicquid sibi debite dare debuerit ex causa pro qua agitur. Et premissa expedias summarie et de plano, (sine) strepitu et figura iudicii, facti veritate comperta, ac intra dies xx continuos ad longius post harum presentacionem, volentes expedienter provideas quod is supplicans, interim et donec ius suum fuerit assecutus, possit tute et libere, vel alius pro eo, ad civitatem nostram Cumarum accedere et in ea morari absque aliqua arestacione, vel noxia, novitate, que sibi inferi quolibet posset pro aliquibus debitis comunitatis dicte Vallis Lugani. Data Mediolani, xiiii martii MCCCCLIII.