Registro n. 11 precedente | 1057 di 1770 | successivo

1057. Francesco Sforza al vicario arcivescovile della curia milanese 1453 marzo 15 Milano

Francesco Sforza sollecita il vicario arcivescovile della curia milanese a intervenire perché, soddisfatta la badessa del canone d'affitto dovutole, si lasci al ricorrente Bertramino da Besozzo godimento del suo sedimine.

Domino vicario archiepiscopallis curie Mediolanensis.
Animadvertentes que nobis expetit Bertraminus de Besutio, presertim quia minus equum arbitraremur quod supplicans ad condictiones ibidem memoratas iure suo, quod habet in sedimine, de quo supplicatio commemorat, privari deberet, ortamur vos haud leviter et oneramus ut, si vera esse noveritis exposita, provideatis opportune quod, ipso supplicante satisfaciente memorate ibidem domine abbatisse ex causa ficti, de quo ibi exprimitur, nullo pacto sedimen eodem privatus veniat, cum religiosis magis conveneat pietatis et equitatis normam insectari quam iuris vigorem. Si tamen quicquid aliud iuridicum in contrarium adducentur, de eo aspectamus vestris certiorari. Data Mediolani, xv martii 1453.