Registro n. 11 precedente | 1068 di 1770 | successivo

1068. Francesco Sforza al podestà di Como 1453 marzo 15 Milano

Francesco Sforza, convocati Castello e Tommaso, fratelli de Broziis, e inteso che Tommaso si lamentava di essere stato enormemente danneggiato dagli arbitrati, manda al podestà di Como detti fratelli, perché accerti se veramente vi è siffatta grave lesione; nel qual caso, rettifichi gli arbitrati. Nel caso opposto, li renda esecutivi e li faccia osservare.

Potestati nostro Cumarum.
Evocavimus ut nostris impresentiarum ad nos Castellum et Tomam, fratres de Broziis, occaxione illorum arbitramentorum, in quibus se enormiter lesus asserebat Tomas ipse immo querebatur, uti supplicatio sua seriosius enarabat, et ipsis intellectis, committimus vobis, de partium assensu, et volumus quatenus, vocatis eis, de re ista diligentius certiorari studeatis et, si compertum habueritis dicta arbitramenta enormem in se contenere lesionem, eo casu, illa revideatis et moderatis, prout iustum esse vobis videbitur. Si tamen autem secus sint et arbitramenta ipsa merito sint exequenda, tunc ea exequamini et observetis et observari in executioni mandata faciatis, premissa expediendo omni cum celeritate possibili ac ullo penitus absque litigio. Data Mediolani, xv martii 1453. (a)


(a) A margine: Visa per partes et placet.