Registro n. 11 precedente | 1077 di 1770 | successivo

1077. Francesco Sforza al capitano di Monza 1453 marzo 16 Milano

Francesco Sforza trasmette al capitano di Monza la supplica di Caterina de Valle, vedova di Parode Scarselli. Accertato il credito della ricorrente, costringa gli eredi di Parode e quant'altri hanno beni del predetto defunto, a dare completa soddisfazione alla vedova di quanto le dovuto.

[ 225r] Capitaneo nostro Modoetie.
Exhi(bi)tum nobis parte Catterine de Valle, relicte quondam Paroti de Scarsellis de Modoetia, supplicationem tibi mittimus introclusam, et eius continentia attenta, dispositi quantum fas sit mulierum iura confovere, mandamus tibi et volumus quatenus, constito summarie et ullo absque litigio de vero supplicantis credito, compellas heredes dicti quondam Paroti et quoscunque alios habentes penes se de bonis ipsius Paroti, omnibus iuris remediis, ad integram reddendam supplicanti satisfactionem totius eius quod obinde habere debuerit ita quod, absque dillatione temporis, (a) strepitu et figura iudicii eadem supplicanti suum cum integritate reportet debitum, frivolis quibuscunque cavillationibus et oppositionibus semotis. Data Mediolani, xvi martii 1453. (b)


(a) Segue dillatione depennato.
(b) A margine: Pro Iohanne Lanzavegia.