Registro n. 11 precedente | 108 di 1770 | successivo

108. Francesco Sforza al podestÓ di Piacenza 1452 aprile 5 Milano

Francesco Sforza, puntualizzato il fatto che la controversia, a cui fanno riferimento Bassiano e i fratelli di Valdeniga nella supplica, Ŕ tra affini e merita sia conclusa in modo amichevole, vuole che il podestÓ di Piacenza, induca le parti al compromesso rivolgendosi ad amici comuni che risolvano tutto celermente. I beni siano ripartiti equamente, secondo i decreti e gli ordini ducali.

Potestati nostro Placentie.
Attendentes continentiam supplicationis presentibus inserte Basiani et fratrum de Valdeniga, habitatorum loci Cotovei, et quod controversia, de qua agitur, vertitur inter affines, quod amicabili potius via quam impio iuris rigore termini meretur, scribimus vobis et committimus quatenus, vocatis vocandis, si vera dignoveritis esse exposita, compellatis et astringatis partes ipsas ad compromittendum in amicos communes, qui divisiones bonorum, de quibus agitur, faciant iusta dispositionem decretorum et ordinum nostrorum superinde vigentium ut unicuique assignetur pars sua, et super restitutione fructuum etiam declarent prout eis melius videbitur convenire, expediendo premissa quanto celerius et expeditius fieri poterit. Data Mediolani, die quinto aprilis MCCCCLsecundo.