Registro n. 11 precedente | 1084 di 1770 | successivo

1084. Francesco Sforza al podestà di Como 1453 marzo 17 Milano

Francesco Sforza vuole che il podestà di Como, se gli arbitrati per cui litigano i fratelli Rainaldo e Francesco de Lutino non comportano gravi lesioni e meritano d'essere resi esecutivi, li renda tali in modo che la vicenda non si protragga ancora oltre.

[ 226v] Potestati nostro Cumarum.
Intellectis iis, que ad nos impresentiarum scripsistis circha materia arbitramentorum, quorum occaxione lis est inter Realdum et Franciscum, fratres de Lutino, vis(a)que lista annexa vestris, cuius copiam vobis remittimus introsertam, quia nunc declaratis quod licet in superioribus litteris vestris affirmaveritis arbitramenta predicta nequaquam esse revidenda, salvo si dictus Realdus doceret se notabilem lesum respectu posessionis de Camnago et creditorem ipsorum fratrum, non intellexistis tamen petita dicte liste fuisse remissa eidem Realdo scrontro dicte posessionis de Camnago et cetera, prout dicte vestre serosius mentionem faciunt. Eam ob rem, premissis attentis, mandamus vobis et volumus ut, si arbitramenta huiusmodi se notabilem non conteneant lesionem et exequenda merito videantur, illa exequamini et exequi debite faciatis (a) ac, prout iuste vobis videbitur, quemadmodum alias vobis scripsimus, ne res hec (b) longum protrahatur. Data Mediolani, xvii martii 1453.


(a) Segue prout depennato.
(b) Segue hec depennato.